Vide etiam paginam discretivam: Sinope (discretiva)

Sinope vel Sinopa (Turcice Sinop, Graece Σινώπη; lingua Hetthaea Šinuva[1]) est urbs Turciae septentrionalis hodie 39 392 incolarum (2014)[2] et caput provinciae eiusdem nominis. Regione maritima Ponti Euxini sita, antiquitus Paphlagoniae, Sinope transitu angusto nomine isthmi İnceburun (nasus tenuis) inter terram continentem et paeninsulam porrigitur.

Conspectus generalis.
Regio centri cum İnceburune (nasus tenuis) in media atque terra continens sinistra, ada (insula) dextra.
Prospectus in urbem e portu. Ad sinistram fortalitium antiquum.

Temporibus pristinis Sinop emporium Hetthaeorum, serius autem colonia Graeca[3], Romana, Selgiukidarum erat. Hodie Sinopes loci historici et turismus momenta habent. Usque ad annum 2028 aedificatio 4480-megawatt-ergasterii atomici finita erit.[4]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Suffixum -va in lingua Hetthaea formam pluralem indicat.
  2. Institutum Turcicum Statisticum dedistributione incolarum Sinopes (2014). (Turcice)
  3. Plutarchus, Pericles 20
  4. Hürriyet: Turcia et Iaponia contractum aedificationis ergasterii atomici signaverunt. (Anglice)

Nexus externiRecensere