Hillwood Estate, Museum & Gardens
Hillwood Estate, Museum & Gardens | |
---|---|
Constitutum | 1973 |
Locus | Vasingtonia (D.C.) |
Genus | Artes ornamentales |
Director | Catharina Markert |
Situs interretialis | Situs publicus |
Hillwood Estate, Museum & Gardens, breviter Hillwood (Latine fortasse Silva Collina), est museum artium ornamentalium Vasingtoniae in Civitatibus Foederatis situm, quondam domicilium Dominae Marjorie Merriweather Post, mulieris negotii, legati, generi humano amicae, et artis operum accumulatoris. Hillwood bene notum est pro magnifico artium ornamentalium thesauro, quae res ex Russica Domo Romanovia vehementius exhibet. Inter divitias in situ curatas sunt ova gemmata Fabergé, ars Francica saeculorum duodevicensimi et undevicensimi, et una ex reipublicae praestantissimis orchidum cumulis.
Historia
recensereDomina Post, divortium Iosephi E. Davies tertii coniugis ordinans et novam domum petens, aedes desiderabat lautas tectis quindecim pedes altis praeditas et in loco magno silvosoque sitas. Divortio confecto, praedium Arbremont, modo Georgiano colonico aedificatum Vasingtoniae in quadrato septentrio-occidentali ad marginem Vivarii Rock Creek emit, quod Hillwood iterum nominavit, nomine etiam suae terrae in Brookville, Insulae Longae sitae.[1]
Arbremont, triginta sex conclavia habens, a Domino Delos A. Blodgett pro Helena Blodgett Erwin filia decennio 193 aedificatum erat. Eo ex familia Erwins empto, Domina Post architectum Alexandrum McIlvaine conduxit ad exinaniendam reficiendumque interiorem partem. Inter renovationes anno 1956 confectas fuerunt fores bibliothecae motae ut conspectum in Monumentum Vasingtonii quadrent et aliae emendationes quae nunc vehementius exhibent Dominae Post congeries artificiorum Francicorum Asianorumque, et praecipue artis et rerum religiosarum Russicas.
Domina Post, cum uxor Iosephi E. Davies fuisset, secundi legati Americani ad Unionem Sovieticam medio decennio 194 missi, ingentem adquirebat rerum ex Russiá prae-Bolsevicam? cumulum, inter quem candelarius ex Palatio Catharinae qui in angulo ientaculi penderet, et artis opera ex domu Fabergé, quae Ovum Paschalis Duodecim Monogrammatum insigniter comprehenderunt. Domina Post primos hospites Maio 1957 hospitio excepit, et primum convivium grande ibi die 7 Iulii 1957 produxit; quibus factis, Hillwood celeriter famam consecuta est unius ex "inusitatioribus villis" Vasingtoniae.[1]
Pro dono Dominae Post septuagensimos annos natae, 181 familiares fecerunt ut semita nomine Friendship Walk (Latine fortasse Ambulacrum Amicitiae) appellata aedificaretur, trames ex horto rosarum ad clivum qui Hortum Rock Creek conspicit.[1] Domina Post anno 1962 legator statuit praedium et dos $10 000 000 Instituto Smithsoniano legari ut museum conservaretur. Testamentum postulavit Hillwood, sicut plurimas suarum possessionum aliarum, sustentari adhiberique secundum suam voluntatem (inter quam stipulatio praedium non pro cenando adhibitum esse), et ipsa Societatem Fundatam Marjorie Merriweather Post Districtus Columbiae ut obsequium esset cautius instituit: quaelibet possessio indecore adhibita ad societatem reverteret. Habitabat Domina Post apud Hillwood donec obita esset, die 12 Septembris 1973.[1]
Smithsonianum autem mutationes necessarias ut Hillwood in museum converteretur facere recusavit, atque ante 1975 conquerebatur dotem, tunc quotannis $450 000 generantem, haud sufficientem ad situm conservandum esse. Ergo, ante Aprilem 1976, Hillwood et plurimum rerum thesauri societati fundatae redditum est.[1]
Hillwood nunc a societate fundata nomine Hillwood Museum and Gardens conservatur, duodevicensimam? et Francicam saeculi undevicensimi artem et divitias artificiosas ex Russiá Imperiali vehementius exhibens.
Congeries in museo
recensereHillwood plus quam 17 000 rerum ex prima congeriei rerumque Dominá Post mortuá adquisitarum vehementius habet. Gravia singula sunt:
- Effigies Catharinae Magnae, integra Imperatricis Catharinae II Magnae sumptuosis vestimentis Russicis exornatae imago.
- Two Chests of Drawers, supellex ab Ioanne Henrico Riesener, publico fabro armariorum Ludovici XVI et Mariae Antoniae, designata.
- Ducissa Parmae et Eius Filia, tabula a Ioanne Marco Nattier picta.
- Comitessa Samoilova et Eius Alumna, tabula a Carolo Briullov anno 1834 picta.
- A Boyar Wedding Feast, tabula a Constantino Makovsky anno 1883 picta.
- Ova Paschalia Imperialia: duo Domus Fabergé ova gemmata quae fuerant dona ad Mariam Fedorovnam? a Tsar Nicolao II filio donata.
- Bleu Celeste Wares, ex Manufacture nationale de Sèvres, cum tureen? anni 1754.
- Mrs. Post Portrait Duglassii Chandor, 1952.
- Chasuble? (Felon)?, liturgicum vestimentum Orthodoxum Russicum quod episcopus per impositionem diadematis Nicolao II anno 1896 gesserat.
Additae res sunt picturae acu factae ex annis 1730/1740, instrumenta cenandi a Catharina Magna conlecta, res Ecclesiae Orthodoxae Russicae sicut icones et calyces, rara lintea reticulata, ceramica Wedgwood, res heliotropii, et ornatus gemmati ab Harrio Winston et societate Cartier confecti.[2]
Horti et terrae
recensereAnno 1926, Gulielmus Gebhart architectus terrarum Hillwood designavit, cum terram formavit trans circa viginti quinque agros quos Domina Post possidebat. Ipsa, cum ea Hillwood renovaret, multas ex eius descriptionibus horti in suam descriptionem interiorem constituit, "conclavia hortensia" creans quae unicas in Pratulo Lunare et Horto Rosarum proprietates vehementius ostendunt. Angulus ientaculi etiam hortum interiorem orchidacearum comprehendit, exteriorem introducens.[2]
Curia Motorum
recensereCuria Motorum est locus ubi hospes adveniebant, qui a cellulario in domum deducti sunt. Elliptica regionis forma carros in et ex curia facile circumagere sivit. Rhododendra nominis azaleae (subgenerum Pentantherae et Tsutsuji), corni, et camelliae regionem circumdant. In mediá curiá stat signum Erotis iuvenis ab hederá helice et buxis circumfusum. Eros, imago fertilitatis amorisque, caprum tenens, sagittam ex pharetrá removet. Curia Motorum ab Innocenti et Webel designata est.[2]
Parterre Francica
recensereSecundum mores hortorum, parterre apud Hillwood est hortus formalis, cui sunt humiles implicataeque greges plantarum, qui a semitis vallisque hederá helice tectis dividuntur. Hortus, etiam ab Innocenti et Webel descriptus, in quattuor regiones a canalibus aquae moventis diffissus est, cum semitis glareae et in medio praeditus lacu, vitris quadratis modo Italico completo. Terrá-cottá? Dianae signum in hortum prospicit, cum sphingibus marmoreis, cherubim? qui animalibus marinis in lacu vehuntur, et exterá ex congerie Post supellectile. Hic hortus est pro tributo Francicis saeculi duodevicensimi primoribus.[2]
Rosarium
recensereAnno 1956, Domina Post Perry Wheeler conduxit, qui rosarium (hortus rosarum) apud Aedes Albas designatus erat, ad renovandum rosarium secundum suos gustatus. In quáque areá seruntur plantae unius varietatis rosae floribundae, quae omne aestate florent. Pergola lignea et latericia per rosarium extendit, rosis scandentibus et wisteriá albá exornata et buxo finita. Praeterea, tulipae et lobulariae maritimae situm decorant.
Medio rosario sepeliuntur cinis atque ossa Dominae Post, in fundamento posita monumenti lapidis rosei, cui in summa est urna antiqua, ex porphyria atropurpurea sculpta. Vehementius ostendit monumentum eius clipeum heraldicum? et inscriptionem quae Latine dicit "In me mea spes omnis," sententiam ex heraldico familiae Post clipeo, usitate Anglice data 'All my hopes rest in me'.[3][2]
Semita Amicitiae
recensereSimplex semita hortensis Anglica, buxis, rhododendris, et azaleis finita, fuit donum Dominae Post a suis anno 1957 tributa.[2]
Prospectus Temporum Quattuor
recensereQuattuor signa tempora imitantia, additum ex suis donum anno 1957, in rotundo observationis loco stant, magnoliis, cornis, cerasis, lagerstroemiis, et aliis arboribus cincta. Fundamento cuiusque statuae est signum quod nomina amicorum qui hortos donatos contribuerant fert. Medius semitae lapis epigramma e chartula cursuali ab Alexandra Theodori filia imperatrice Russiae missa fert, quod ait: "Amicitia properante annorum volatu diutius durat, et ita per risus lacrimasque commoratur."[4][2]
Viridis Ponendi
recensereViridis Ponendi (putting green), olim a Post saepe adhibitus, omnino consistit in gramine generis Agroste, ab Ilice crenatá cinctus. Magnoliae et viburnum etiam regionem circumcludunt.[2]
Pratulum Lunare
recenserePratulum Lunare (Lunar Lawn), ex forma lunata appellata, fuit locus conviviorum et casuum egregiorum per menses calidis apud Hillwood. Casus facti sunt pro Motu Puerorum Exploratorum Americae et Orchestra Nationali Symphonica. Monumentum Vasingtonii a pratulo videri potest, quod ab Ulmis americanis quadratur. Plantae sempervirentes, chamaecyparis, rhododendra generis Anglice azalea appellata, camelliae, corni, et magnoliae in Pratulo Lunari inveniuntur. Omne tempore, qui hortum colunt flores commutant—mos quem Domina Post ipsa statuit. Tulipae vere, plantae annuae aestate, chrysanthema autumno, et Viola × wittrockiana hieme ponuntur.
Magnum leonis signum, ex Anglia ex saeculo duodevicensimo ineunte, prope domum quiescit. Supellex decennii 197 caerulea et alba super pratulo per menses callidis ponitur. Aureatus cygni fons prope vallum est, ubi satyri prope ambulatiunculam stant.[2]
Hortus Modo Iaponico Cultus
recensereAditus ad hortum Iaponicum vehementius exhibet lapideos canes custodiales et longa granitis lanterna. Rivulus in latera collis desiliens parva stagna efficit, inter quas lapides transitum tutum praebent. Figurina Hotei, parvae sculpturae testudinis, et parvae tōrō (lucernae Iaponienses) passim ponuntur. Hic hortus, a Shogo Myaida architecto terrarum designatus, plantas endemicas et Iaponienses commiscet, inter quas Pini densiflorae, Piceae pungentes, Acera, azaleae, et Chamaecypares.
Coemeterium Animalium Dilectorum
recensereDomina Post cum multis deliciis caninis habitabat, quibus in solis Hillwood monumenta erigere instituit. Erythronium dens-canis, sarcococca, et aliae plantae humiles monumenta calcis, variis poodles, hounds, et spaniels dicatis, circumcludunt. Ultima sepultura hoc in coemeterio, corporis schnauzer Scampi, anno 1972 facta est.[2]
Dacha
recensereStat inter hortos silvasque lepida dacha, casa anno 1969 aedificata, quae rusticam culturam Russicam temporis ante Bellum Frigidum expressit. Aedificium, rhododendronis azaleisque cinctum, architecturam stipitum integrorum proprietatesque sculptas circum fenestras et ianuam vehementius ostendit. Aedificium exhibitiones mutantis condit.[2]
Hortus Secandi et Caldarium
recensereHorti secandi, secundum desiderium Dominae Post, sunt primus Hillwood fons florum novorum, ut omnino per domum semper sint recentes florum ordinationes. Delectus florum ex decennio 196 est, sed caldarium, quamquam iterum anno 1996 aedificatum, nunc videtur ut tempore Dominae Post visa est. Caldarium est pro tabulario operariorum qui hortos colunt, spatio laboris, et domu praedii celeberrimi orchidum cumuli.[2]
Aedificium Adirondacense
recensereAedificium Adirondacense, decem annos post Dominam Post mortuam aedificatum, quod perfugium Camp Topridge (Castra Summum Iugum) in Montibus Adirondack repraesentat, est pro loco musei programmandi.[2]
Officia (Outreach)
recensereHillwood pro hominibus gay, lesbianis, bisexualibus, et transgeneratis Vasingtoniae consilium suadentem anno 2001 constituit. Itaque praedium res sicut "Dies Gay" (Anglice Gay Day), benevolos hominibus queer concentus, et "noctes pelliculares" offert. Hillwood est una ex paucis generalis culturae Vasingtoniae institutis quae homines queer petit. Anno 2007, praedio Praemium Socii Anni (Ally of the Year Award) a Camera Commercii LGBT Districtus Columbiae concessum est.[5]
Taberna "Hillwood Café"
recensereHodierna taberna caffearia quae victum cibi Europaei similem praebet in situ stat, pro prandio et Diebus Dominicis merenda aperta. Haec caupona libere picnic blankets? ad cenandum in solis horti offert.[2]
Pinacotheca
recensere-
Caldarium (conservatorium)
-
Dacha (domus Russica)
-
Parterre Francica
-
Sepulcrum Dominae Post in Rosario
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Nancy Rubin, American Empress: The Life and Times of Marjorie Merriweather Post (Lincoln, Nebraska: Univers Star, 1994, primum a Villard Books divulgatum), ISBN 0-595-30146-0.
- ↑ 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 2.11 2.12 2.13 "Hillwood Estate, Museum and Gardens Tour", 2010
- ↑ Marie Caroline de Trobriand Post, The Post Family (Novi Eboraci: Sterling Potter, 1905), p. 40.
- ↑ Verba Anglice sunt duo versus pentametri iambici cum extremorum verborum simili sonitu.: "Friendship outstays the hurrying flight of years / And aye abides through laughter and through tears."
- ↑ Hillwood Estate (2010), "About Us: The GLBT Community and Hillwood" apud situm hillwoodmuseum.org.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hillwood Estate, Museum & Gardens spectant. |
- Situs publicus Hillwood Museum & Gardens, apud URL hillwoodmuseum.org