Fabianus (papa)
Fabianus (natus die ignoto anni 200 mortuus 20 Ianuarii 250) fuit episcopus Romanus (i. e. Papa) a die 10 Ianuarii 236.


Vita recensere
De vita Fabiani, antequam papa factus est, pauca nota sunt.
Pontificatus recensere
Secundum Eusebium Caesariensem Fabianus, qui non erat Romanus, a populo Romano papa creatus est, quia columba super eius caput apparuit.[1]
Secundum Librum pontificalem, Fabianus "Hic regiones dividit diaconibus et fecit vii subdiacones, qui vii notariis inminerent, ut gestas martyrum integro fideliter colligerent, et multas fabricas per cymiteria fieri praecepit."
Fabianus obiit martyr sub persecutionibus Decii imperatoris. Sepultus erat in catacumbis Calixti.
Attributa in artificiis recensere
Fabianus cum attributis tiara, cruce papali, gladio et columba effingitur.
Patronatus recensere
A ficulis et opificibus stannariis Fabianus patronus habetur.
Dies festi recensere
Ecclesia Catholica Romana memoriam Sancti Fabiani die obitus eius, 20 Ianuarii, Ecclesia Orthodoxa autem die 5 Augusti celebrat.
Nexus externi recensere
Notae recensere
- ↑ Eusebius Pamphili: Historia ecclesiastica liber VI, capitulum 29
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fabianum spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |