Wan Waithayakon
Wan Waithayakon seu Vanna Vaidhayakara, litteris Thai วรรณไวทยากร (nobili loco natus Bancoci die 25 Augusti 1891; mortuus die 5 Septembris 1976), princeps familiae regiae, fuit politicus et legatus Thailandensis. Pater eius fuit พระองค์เจ้าชายวรวรรณากร(th), quinquagesimus et sextus e numero liberorum regis Mongkut, ex uxore vigesima et quarta เจ้าจอมมารดาเขียน(th) genitus.
Obitus: 5 Septembris 1976; Bāncōcum
Patria: Thailandia
Familia
Wan Waithayakon in Europa eruditus est in Collegio de Balliolo apud Oxonienses Lutetiaeque in Schola Libera Scientiarum Politicarum. Legatus fuit Londii apud Britanniarum Regnum ab anno 1926, mox etiam Genavae apud Confoederationem Nationum ab anno 1927 ad 1930 ubi successor fuit germano suo Charun. A primo ministro Plaek Phibunsongkhram mense Novembri 1943 Tokii missus est ad Congressum Asiae Orientalis Maioris(en). Minister a rebus externis patriae meruit ab anno 1952 usque in 1957 atque brevi temporis spatio anno 1958. Fuit a mense Septembri 1956 usque ad Septembrem 1957 Consociationis Nationum Communis Conventus praeses.
Bibliographia
recensere- "The Prince of diplomacy: A royal known for his intellectual prowess, diplomatic skills and leadership is remembered" in Bangkok Post (3 Septembris 2016)
Nexus externi
recensere- "Address of His Royal Highness Prince Wan Waithayakon": contio die 5 Novembris 1943 habita apud Congressum Asiae Orientalis Maioris
- Vita cum imagine apud Consociationis Nationum paginas interretiales (Anglice)