Aperire sectionem principem
Don Pramudwinai (proxime adsedens) anno 2015 apud Nationes Unitas in urbe Novo Eboraco pictus

Don Pramudwinai sive litteris Thai ดอน ปรมัตถ์วินัย (natus die 25 Ianuarii 1950) est legatus et politicus Thailandiae.

Alumnus est universitatis Californiensis iuxta Angelopolim, scholae Fletcher iuris et diplomatiae apud universitatem Tuftensem, Nationalis Collegii Munitionis Thailandensis. Operam dedit ab anno 1974 apud ministerium rerum externarum patriae suae. In legationibus Thailandenses meruit Londinii ab anno 1988 ad 1991, Bernae ab 1994 ad 1998, Pechini ab 2000, Bruxellis ab 2004, Novi Eboraci iuxta Nationes Unitas ab 2007, Vasingtoniae ab anno 2009 usque in 2010. Minister vicarius a rebus externis a mense Augusto 2014, minister rerum externarum a die 23 Augusti 2015 fuit.

Nexus externiRecensere