Transnistria[1] vel Transdanastria[2] est civitas agnita libera a nonnullis nationibus mundi sita in Europa Orientali inter Rempublicam Moldavicam atque Ucrainam. Postquam libertas declarata est die 2 Septembris anni 1990 ac multa proelia commissa in Bello Transnistriae a die 2 Martii 1992 usque ad diem 21 Iulii 1992 in ripa orientali fluminis Tyrae, urbe Tighina atque locis apud hanc urbem limitum civitas gubernatur. Caput Transnistriae est Tiraspolis[3][4], Benderum urbs secunda a maxima.

Wikidata Transnistria
Res apud Vicidata repertae:
regio, controversa
Civitas: Moldavia, Ucraina

Tabula aut despectus

Transnistria: situs
Transnistria: situs
Igor Smirnov, primus praeses Transnistriae ab anno 1991 usque ad 2011

Officiosa nomina Transnistriae Moldavice sunt Република Молдовеняскэ Нистрянэ, in Abecedario Cyrillico Moldavico, et Republica Moldovenească Nistreană, in Abecedario Latino, abbreviata in РМН vel in PMN. Officiosum nomen Transtyriae Dacoromanice est Republica Moldovenească Nistreană, abbreviatum in PMN. Officiosum nomen Transnistriae Russice est Приднестровская Молдавская Республика, abbreviatum in ПMP. Nomen Transnistriae Ucrainice rite est Придністровська Молдавська Республіка, abbreviatum in ПMP. Nomen officiosum secundum Constitutionem Transnistriae est Pridnestrovskaia Moldavskaia Respublica.

Historia

recensere
 
Tabula provinciarum Romanarum.

Olim haec fines incolebantur a tribubus Thracicis et Scythicis. Gaius Plinius Secundus Maior nominavit hos populos Tyragetos, Tyragetas vel Tyrangitas, partem tribuum Getarum incolentem unam insulam fluminis Tyrae, atque Axiacas, viventes apud flumen Axiacem, ac Crobyzos, Thracicam tribum cuius civitas fuit ultra flumen Tyram. Apud fluminis ostium circiter anno 600 a.C.n. condiderunt Graeci antiqui urbis Mileti oppidum appellatum Tyram (Graece: Τύρας). Urbs cecidit sub dominium regum localium, quorum nomina videre possumus in eorum monetis, deinde deleta est a Dacis circiter anno 50 a.C.n.. Anno 56 a.D. urbs Tyras restorata a Romanis, et posthac facta est pars provinciae Moesiae Inferioris, quae includebat etiam Scythiam Minorem (nunc partem Romaniae) et Bulgariam septemtrionalem orientalem. Romani constituerunt colonos in urbe Tyra manutenueruntque nonnullos legionarios in his finibus usque ad quartum saeculum. Historicus Christianus Matthias Theodorus Mommsen scripsit: "Moldavia meridionalisque pars Bessarabiae cum Valachia tota corporatae sunt in Imperium Romanum". Imperator Romanus Marcus Ulpius Nerva Traianus probabiliter creavit partem meridionalem Valli Traiani, inter flumen Pyretum et fines Tyrae apud ripas Ponti Euxini, ut defenderet provinciam Scythiam Minorem. Urbs Tyras progressa est Romana aetate: ibi inventae sunt multae monetae capitibus Imperatorum a Tito Flavio Domitiano usque ad Marcum Aurelium Severum Alexandrum. Sed secunda parte quarti saeculi in his finibus nonnulla proelia commissa sunt a Barbaris et milites Romani reliquerunt urbem. Medio aevo fines Transnistriae a Gothis gubernatae sunt.

Geographia

recensere

Transnistria est civitas sine maritimo litore finitima occidente Bessarabiae (quae est relinqua pars Moldaviae) et oriente Ucrainae. Potest videri angusta vallis extendens a septemtrione ad meridionem secundum ripas fluminis Tyrae.

  1. Nomen in variis linguis Europaeis adhibita. Vide et disputationem nostram
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Transnistrien apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 326.
  3. Cf. versionem Latinam vocabuli Tiraspol apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 322.
  4. Fontes historiae Lithuaniae, vol. I, pars 1, Vilnae 1971, p. 1971; cf. et binomina Viviparus tiraspolitanus, Unio tiraspolitanus, Раludina tiraspolitana, Lithoscapha tiraspolitana, Tiraspoliconcha tiraspolitana. Tyraspolis et Tyraspolitanus rectiora sunt, sed rarius inveniuntur.

Nexus interni

Civitates et territoria Europae