Franciscus II (natus Florentiae die 12 Februarii 1768; mortuus Vindobonae die 2 Martii 1835) fuit ultimus Romanorum Imperator. Anno 1806 Napoleo Bonaparte Franciscum coegit ut imperium abdicaret, quod finis Imperii Romani Sacri fuit. Postea Franciscus mansit usque ad mortem imperator Austriae nomine Francisci I Austriae. Appellatur et imperator temporis Biedermeier.

Franciscus II, Romanorum Imperator (postea Imperator Franciscus I Austriæ), imperialibus vestimentis indutus.
Imperatoris passeres

Franciscus primo Florentiae et inde ab anno 1784 avunculo imperatore Iosepho moderante Vindobonae educatus est. Anno 1788 ei comes fuit in bello contra Turcas atque anno 1789 praefecto militari Ioanne Ludovico Alexandro de Laudon disponente ipse exercitum ducere temptavit. Inter diem 18 Februarii et diem 12 Martii 1790 ad tempus Austriaco statui praefuit usque patris adventum e Tuscia, namque imperator Iosephus II mortuus erat. Cum pater Leopoldus II Kalendis Martiis 1792 animam efflavisset, Franciscus die 14 Iulii imperator coronatus est.

Ob unionem contra Franciam cum Borussia mensis Februarii 1792 bellum indictum est, quod ne pace Borussico-Francogallica quidem - id contigit mense Aprili 1795 - terminatum est. Copiis Francogallorum in Italia bene procedentibus Franciscus in Pace Campi Formii Mediolanum atque Nederlandiam tradidit Venetiis Histria Dalmatia receptis. Anno 1799 una cum Russia et Anglia in Francogallos pugnatum est usque amissionem territorii Italici amplissimi post cladem ad Marengo apud Alexandriam Statiellorum. Pace ad Lunae Villam die 9 Februarii 1801 facta Franciscus denuo multa concedere coactus est. Mediatione ad irritum ducta anno 1805 cum Russia, Suecia et Anglia Bellum tertium Coalitionum contra Napoleonem Bonaparte decretum est: sed clade Ulmae atque Pugna apud Slaucoviam Austriacis Pax Posoniensis imposita est, ubi amissae sunt inter alias regiones Tirolis Venetiaeque.

Titulus novus

recensere

Cum Franciscus iam die 14 Augusti 1804 titulum imperatoris Austriaci accepisset Confoederatio Rhenana creata coronam Sacri Imperii Romani die 6 Augusti 1806 deposuit. Neutri favens quando Borussia Russiaque annis inter 1806 et 1807 in perfidos Francogallos pugnabant, in sic dicto Quarto bello Coalitionum in Pugna ad Wagram victus est. Tunc imperator vere multa amisit quod attinet non modo ad territoria (e.g. Illyriam) sed etiam ad incolarum numerum. Francisco Napoleo odio maximo fuit quamquam Kalendis Aprilibus 1810 filia Maria-Ludovica de Habsburgo imperatori Francogallorum nupsit.

Colloquiis Dresdae habitis mense Maio 1812 una cum Napoleone contra Russiam profectus est; cum eventus magis magisque infelices essent, exercitus Austriacus stetit et die 12 Augusti 1813 unionem contra Franciam iniit. Die 30 Maii 1814 post Pacem Primam Lutetiae Austriae redditae sunt areae permultae.

Homo politicus in pace

recensere

Inde ab anno 1815 Francisco regente pax vix perturbata fuit Langobardia salva ubi anno 1821 seditio orta erat. Quoad politicam internam instituta pristina plerumque intacta manserunt; tamen leges poenarum anno 1804 atque leges civiles anno 1810 mutatae sunt. Etiam administratio rerum in iustitia criminalibusque aliter disposita est. Mensura terrarum iam anno 1792 confecta civibus vectigalia nova ex anno 1817 imposuit. Ceterum libertates subiectorum refrenebantur et constitutione cives fraudabantur. Francisco animus neque liberalis neque grandis fuit quamvis velut patriarcha benignus a multis magni aestimaretur.

Franciscus imperator quater mulieres in matrimonium duxit: anno 1788 Elisabeth Gulielmam Virtembergensem, anno 1790 Mariam Theresam Sicilianam, anno 1808 Mariam Ludovicam Beatricem Mutinensem et anno 1816 Carolinam Augustam Bavaricam. Commercium epistulare lingua Francogalica cum fratre Leopoldo et sorore Catharina cultum edidit Lipsiae anno 1874 dominus Beer. Monumenta prima in Francisci honorem erecta sunt Vindobonae, Pragae, Graecii et Thermis Francisci in Sudetia.

Bibliographia

recensere
  • Heinrich Drimmel: Kaiser Franz. Ein Wiener übersteht Napoleon, Amalthea, Vindobonae/Monaci 1981, ISBN 3-85002-141-6
  • Heinrich Drimmel: Franz von Österreich. Kaiser des Biedermeier, Amalthea, Vindobonae/Monaci, 1982, ISBN 3-85002-165-3
  • Hugo Hantsch: Franz II. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 358–361 (Digitalisat).
  • Thomas Huber-Frischeis, Nina Knieling, Rainer Valenta: Die Privatbibliothek Kaiser Franz I. von Österreich 1784–1835. Bibliotheks- und Kulturgeschichte einer fürstlichen Sammlung zwischen Aufklärung und Vormärz. Böhlau, Vindobonae 2015, ISBN 978-3-205-79672-5 (PDF).
  • Thomas Kuster: Das italienische Reisetagebuch Kaiser Franz’ I. von Österreich aus dem Jahre 1819. Eine kritische Edition, Aeniponte 2004
  • Thomas Kuster: Die Italienreise Kaiser Franz I. von Österreich 1819. In: Römische Historische Mitteilungen. Bd. 46, Romae/Vindobonae 2004, p. 305–334.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum I/II spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)