Pax Campi Formii
Pax Campi Formii die 17 Octobris 1797 in Campus Formidus in Italia Septentrionali inter Napoleonem Bonaparte, consulem Rei Publicae Franciae et Franciscum regem Hungaria et archiducem Austriae decreta est. Finivit Bellum Primum Coalitionum, quod inter has civitates ab anno 1792 gesta est. Pax signata est in Villa Manin, qui ad Ludovicum Manin, postremum Ducem Reipublicae Venetae pertinuerat; quae respublica foedere Campi Formii abolita est.
Decreta Pacis
recensere- Austria Nederlandiam Austriacam Franciae cessit et res publicas Liguriam et Cisalpinam in Italia Septentrionali a Napoleone conditas agnovit.
- Franciae praeterea Insulae Ioniae Corcyra, Zacynthus, Cephallenia traditae sunt.
- Ex altera parte Austria Reipublicae Venetae provincias ad Athesem flumen, Histriam, Dalmatiam atque sinum Cathari accepit. Naves longae Venetiae Austriacis cessae robur erant novae classis Imperii Austriaci.
- Praeterea in stipulis secretis Rhenus fluvius finis Germaniae et Franciae constituta est.
Momentum Foederis
recensereFoedus Campi Formii, postquam Pacem Basiliensem anno 1795 facta est, Bellum Primae Coalitionis finivit, nisi quod Britannia pugnas continuavit.