Tabula Rosettana
Tabula Rosettana,[1] etiam titulo OGIS 90 agnita, est stela decreto de rebus sacris in Aegypto anno 196 a.C.n. lato inscripta. Tabula iuxta Rosettam Aegypti, urbem in delta Nili et ad oram maris Mediterranei iacentem, die 15 Iulii anno 1799 a milite Francico reperta est.
Inventio stelae, linguis duabus scripturisque tribus inscriptae, eruditis Instituti Aegypti statim nuntiata est; ibi enim iussu imperatoris Napoleonis eruditi omnium scientiarum (sub aegide Commissionis Scientiarum et Artium) properaverant cum expeditione Francica. Qua a Britannis mox debellata, tabula Rosettana Londinium missa hodie apud Museum Britannicum iacet.
Textus Graecus cito lectus interpretationi textuum Aegyptiorum (in formis hieroglyphica et demotica expressorum) gradatim adiuvit. Denique textum plene interpretatus est Ioannes Franciscus Champollion. Ab opere eruditorum cumulativo coepit hodiernus scripturae hieroglyphicae linguaeque Aegyptiae antiquae intellectus. Ergo temporibus nostris nomen Tabulae Rosettanae in variis linguis metaphorice "clavem interpretationis" significat;[2] inceptum interretiale "Rosetta" artes linguarum mille et quingentum componere spectat.
De decreto
recensereLex, a concilio sacerdotum Aegyptiorum die 27 Martii 196 a.C.n. decreta,[3] adorationem dei novi ordinat, scilicet iuvenis Ptolemaei V annum tredecimum agentis, potestate plena nuper accepta; insuper refert regem ipsum (quippe qui eam rem efficere vel potius suadere voluerit) varias sacerdotibus templisque immunitates obtulisse.
Dies decreti definitur nominibus mensium Macedonico (die 4 mensis Xandici) et Aegyptio (die 18 mensis Mechir). Annus multis modis definitur, sicut in documentis regni Ptolemaici interdum reperitur. Inseruntur enim:
- annus regalis IX Ptolemaei iuvenis, i.e. Ptolemaei V, qui regnare coeperat ante diem 6 Septembris 204 a.C.n.
- nomen Aëti Aëti filii qui anno 196 a.C.n. officium annuum tenuit sacerdotis eponymi dei Alexandri deorumque Ptolemaeorum
- nomen Pyrrhae Philini filiae quae officium annuum tenuit athlophorae eponymae deae Berenicae Euergetis, reginae olim et uxoris regis Ptolemaei III
- nomen Areae Diogenis filiae, canephorae eponymae deae Arsinoae Philadelphae, reginae olim sororis et uxoris Ptolemaei II
- nomen Irenae Ptolemaei filiae, sacerdos deae Arsinoae Philopatoris, reginae olim sororis et uxoris Ptolemaei IV, matris Ptolemaei V
Id decretum, eruditis nomine Decretum Ptolemaei V Memphiticum nunc agnitum, in multis regni Aegypti templis prolatum esse putatur. Tabulá Rosettaná repertá, alia duo exemplaria inventa sunt, quorum unum trilingue iuxta Hermopolin Parvam anno fere 1898,[4] alterum scriptura hieroglyphica pictum in muro templi iuxta Philas siti (sed a picturis posterioribus partim celatum).[5] Haec exemplaria utilissima sunt ad textum hieroglyphicum lacunosum inscriptionis Rosettanae complendum. Cuius textus epitome brevissima sequitur:
- Anno IX Ptolemaei dei regis Aegypti, Aëto Aëti filio officium tenente sacerdotis dei Alexandri deorumque Ptolemaeorum generationum quinque, pontifices vatesque omnes in templo Memphitico congressi nunc proclamant, multis rebus a rege ad maiorem prosperitatem religionis et populi Aegyptii effectis, omnibus fere vectigalibus templorum divinorum remissis, donationibus et sacrificiis divitissimis a rege oblatis, honores divinos regi una cum deis Aegyptiis ubique offerendos, statuas regis in omnibus templis erigendas, ferias annuas regi dicatas a die 1 Thoth per quinque dies celebrandas, decretumque ipsum tribus scripturis divulgandum, scil. in litteris verborum divinorum, et documentorum, et Ionum.
Tales leges et antea decretae erant. Regente enim Ptolemaeo III anno 238 a.C.n. Decretum Canopicum factum est, cuius tria exemplaria nobis cognita sunt;[6] deinde regente Ptolemaeo IV anno circiter 217/6 a.C.n. Decretum Ptolemaei IV Memphiticum, cuius tria exemplaria conservantur.
Quae leges, tribus scripturis expressae, indicant, ut eruditis hodiernis videtur, Ptolemaeos populum Aegyptium nec non sacerdotes Aegyptios inter se conciliare voluisse. Paucis enim cognita et difficilis lectu erat scriptura hieroglyphica, a religiosis tantum culta et novis signis nuper amplificata. Scriptura igitur demotica, usque adhuc in papyris et ad usum ephemeridum adhibita, aevo Ptolemaico et in titulis inscribebatur, ut verba principum a gente minime in templo docta legerentur; scriptura Graeca praepositis aliisque advenis destinabatur, quibus sermo Graecus communis erat.
Hoc autem decretum, a praecedentibus differens, a concilio sacerdotum minime Canopi sed in urbe Memphite congressorum latum est, antiqua religionis Aegyptiae metropoli, titulique regis modo Aegyptio exprimuntur.[7] Ptolemaeus enim, quintus huius nominis, patre anno 204 mortuo, annum agens quintum regnum susceperat et sub procuratorum variorum tutela regnaverat, quorum recentior et melior fuit Aristomenes Acarnan. Rex mense Octobri anni 197 potestatem plenam acceperat; sed interdum reges Syriae et Macedoniae possessiones Aegyptias in Asia et in mare Aegaeo inter se partim dividebant, usurpatorque Hyrgonaphor Aegyptum Superiorem oppugnabat.[8] Regnum igitur parvum et debile tenens, Ptolemaeus V vera necessitate coactus populum Aegyptium suadere temptabat, ut familiae suae Macedonicae peregrinae obtemperarent.
De lapide
recensereTabula Rosettana 112.3 cm alta est, 75.7 cm lata, 28.4 cm densa, pondo fere 760 kg,[9] polita a fronte neque tamen a tergo neque a lateribus. Neque e granito neque e basalte constat, sicut olim credebatur, sed e granodiorite, lapide colore gilvo canescenti (Middleton et Klemm 2003; Parkinson 1999:23). Summus lapis fractus est et deperditus; in quo fuerunt lineae fere quattuordecim litteris hieroglyphicis exaratae—hae enim lineae ope aliorum exemplarium restitui possunt—et fortasse ad caput inscriptionis imago sculpta regis Ptolemaei et dei seu deorum.
Militibus Francicis castellum (Fort Julien ab eis appellatum) iuxta Rosettam situm restaurantibus, lapis in fundamento muri a locumtenente Petro Francisco Bouchard mense Iulio exeunte anno 1799 repertus est; qui statim Iacobo Francisco Menou, duci exercituum, de lapide reperto nuntiavit lapidemque mox Cairum ad Institutum Aegypti misit.[10] Napoleo ipse tabulam inspexit, sed mox ad Franciam reversus est; milites autem et eruditi Commissionis in Aegypto manserunt, ibique in exemplaribus inscriptionis faciendis laboraverunt, quae ad eruditos Europaeos mitterentur. Talia exemplaria lithographica, quae Ioannes Iosephus Marcel Antoniusque Galland typographi et Nicolaus Iacobus Conté mechanicus annis 1800 et 1801 confecerant, ab Aegypto Lutetiam adlata sunt, a duce exercituum Carolo Dugua aliisque, quorum duo Instituto Franciae tradita sunt.[11] Ex his imaginibus editae sunt, post multos annos, inscriptiones tres tabulae Rosettanae inter tabulas archaeologicas illius seriei magnificae librorum, quam titulo Description de l'Égypte Napoleo Bonaparte divulgare iussit.[12]
Milites et eruditi Francici terram quam conquisiverant et antiquitates quas conlegerant a manibus militum Britannorum et Ottomanidarum tutari temptabant, sed frustra. Tabulam Rosettanam a Cairo Alexandriam usque transtulerunt; ibi dux Iacobus Franciscus Menou a Britannis obsessus die 30 Augusti 1801 urbem concessit. Menou per speciem rei privatae tabulam retinebat—si enim status privatus huius monumenti a Britannis concessus esset, tabulam ad Franciam transferri licuisset[13]—sed hoc consilio ab Eduardo Daniele Clarke et Gulielmo Ricardo Hamilton revelato, milites (duce Tomkyns Hilgrove Turner) tabulam abstulerunt et Ioanni Hely-Hutchinson, praeposito exercitus Britannorum, reddiderunt, qui deinde tabulam Londinium misit praedam bellorum Napoleonicorum regi Georgio III offerendam. Rex autem tabulam Museo Britannico destinavit, "where I trust it will long remain" (sic dixit Turner ipse, qui tabulam Rosettanam Londinium vehendam nave Egyptienne nuncupata prosecutus erat) "a most valuable relic of antiquity, the feeble but only yet discovered link of the Egyptian to the known languages, a proud trophy of the arms of Britain (I could almost say spolia opima) . . . honourably acquired by the fortune of war."[14]
Tabula nuper in Britanniam recepta primum ad Societatem Antiquariorum Londiniensem missa est, suadente Turner ipso et iussu domini Hobart secretarii bellorum gerendorum, ut a die 11 Martii 1802 eruditis monstraretur. Eodem anno exemplaria e gypso facta quattuor universitatibus, scilicet Oxoniensi, Cantabrigiensi, Edinburgensi et Collegio Trinitatis iuxta Dublinum data sunt, imaginesque textus Graeci divulgatae.[15] Anno exeunte tabula in Museo Britannico deposita est.[16] In lateribus lapidis inscriptiones novellae videntur: Captured in Egypt by the British Army in 1801 (sc. "1801 ab exercitu Britannico in Aegypto capta") et Presented by George III of the United Kingdom (sc. "A Georgio III Britanniarum rege dono data").
Lapis ab anno 1803 fere uno tenore in Museo Britannico in promptu positus est, sed anno 1917, Bello Orbis Terrarum Primo saeviente, curatores tabulam Rosettanam cum aliis antiquitatibus pretiosissimis in statione subterranea ferriviae cursualis iuxta vicum Mount Pleasant ("Mons Iucundus") deposuerunt. Lutetiam ad Museum Lupariense mense Octobri 1972 lapis missus est, ut una cum "epistula" Ioannis Francisci Champollion de litteris hieroglyphicis interpretandis ostenderetur. Olim in litteris incusis creta infricata est, et ad superficiem poliendam cera carnauba applicata; quae adulterationes anno 1998 expurgatae sunt.[17] Denique anno 2003 Zahi Hawass, Concilii Supremi Antiquitatum Aegyptii secretarius, tabulam Rosettanam, "iconem identitatis nostrae Aegyptiae", in Aegyptum reddi postulavit,[18] hactenus quidem frustra.
Linguarum et scripturarum interpretatio
recensereLapide iam reperto, eruditis omnibus videbatur textus Graecus tamquam clavis fore, qua aliae scripturae aperirentur; anno 1799, tabula nuper Cairum missa, in verbis diarii Courrier d'Égypte legimus: Cette pierre offre un grand intérêt pour l'étude des caractères hiéroglyphiques; peut-être même en donnera-t-elle enfin la clef,[19] id quod post viginti quinque fere annos re vera accidit.
E lapidis forma videtur textús hieroglyphici ne unam quidem lineam integram, lineas quattuordecim partim servatas, quorum omnes a dextra parte, duodecim a sinistra parte decurtatae; totius inscriptionis hieroglyphicae vix tertia pars superest. Maxime incolumis servatur textus demoticus, quae e triginta et duo lineis septemdecim integras, quindecim leviter a dextra parte perfractas habet. Textús Graeci ne una linea plane interiit; e lineis quas continet quinquaginta quattuor, viginti septem incolumes sunt, reliquae autem magis magisque destructae.[20]
Textus Graecus
recensereTextum lingua Graeca exaratum ex exemplaribus lithographicis anno 1801 exeunte in Institutum Franciae depositis primum interpretari coepit Gabriel de la Porte du Theil, bibliothecarius et antiquarius, qui autem, statim iussu Napoleonis e Lutetia dimissus, opus incohatum Huberto Paschale Ameilhon, conlegae suo, tradidit.[21] Anno 1803 Ameilhon commentationem divulgavit, in quam versiones et Francogallicam et Latinam inseruit. Ita eruditi certiores fiunt de tribus textibus "en caractères sacrés, et en caractères du pays, et en caractères grecs" seu "sacris, et patriis, et Hellenicis litteris" inscriptis (constat textum secundum minime Syriace sed quodammodo Aegyptiace exaratum esse). Ameilhon se sperare confessus est que, si l'inscription grecque pouvoit faciliter l'intelligence de l'inscription copte ou égyptienne, cette dernière pourrait réciproquement jeter du jour sur quelques endroits obscurs de la première.[22]
Eo tempore tabula ipsa Londinii iacebat, a principio in aula Societatis Antiquariorum Londiniensis. Ibi Stephanus Weston versionem Anglicam anno 1802 bis viva voce obtulit.[23] Interea exemplar lithographicum iussu Societatis editum Cantabrigiam pervenerat, ubi Ricardus Porson philologus infimas textus Graeci lineas deperditas summo ingenio anno 1803 restituit. Exemplar aliud Gottingam pervenit, ibique Christianus Gottlob Heyne editionem textus Graeci una cum versione Latina eruditissima sodalibus Societatis Scientiarum Gottingensis rapidius obtulit; quod opus ibi anno 1804 divulgatum est (Heyne 1804). Denique anno fere 1810 sub aegide Societatis Antiquariorum varia tabulae documenta a nonnullis eruditis data impressa sunt, inter quae restitutio Ricardi Porson versionesque Anglica Stephani Weston et Latina Christiani Heyne.[24]
Textus Demoticus
recensereTextum in media tabula inscriptum, plurimis ignotum, primi spectatores "Syriacum" esse dubitanter pronuntiaverunt.[25] Dum haec opinio in Aegypto est, Ioannes David Åkerblad legatus et philologus Suecicus in ea scriptura cursiva, usque eo rarius ab eruditis visa, linguam Aegypti indigenam agnovit eamque "Copticam cursivam" appellavit. Id Silvestro de Sacy, magistro suo, per litteras explicavit;[26] ergo, primis imaginibus tabulae Rosettanae Lutetiam anno 1800 exeunte receptis, Silvester de Sacy discipulo Åkerblad exemplaria dedit amboque statim hunc textum (secundum Graecos ἐγχωρίοις . . . γράμμασιν, sc. "litteris enchoriis" vel indigenis scriptum) interpretari temptaverunt. Silvester de Sacy anno 1802 Ioanni Antonio Chaptal, ministro rerum internarum, epistulam misit, in qua etiam in textu demotico se dixit nomina propria agnovisse, quae in textu Graeco iam lecto agnita essent, scilicet "Alexander", "Alexandria", "Ptolemaeus", "Arsinoë", "Epiphanes".[27] Mox, ope regularum phoneticarum Copticarum quas notaverat, Åkerblad eadem nec non alia nomina expressit alphabetumque huius scripturae (erroribus quidem intermixtis) elaboravit.[28]
Plura autem nec Silvester de Sacy nec Åkerblad efficere potuerunt; nominibus Graecis exceptis, textus Demoticus in obscuritate manebat. Omnes enim crediderunt scripturam hieroglyphicam "ideographicam" fuisse—id dicunt auctores antiqui de ea re scribentes, praecipue Horapollo; id sine quaestione accipiebant antiquarii recentiores hanc scripturam investigantes, in primis Athanasius Kircherus[29]—omnesque, Silvestro de Sacy et Åkerblad auctoribus, hanc scripturam "Copticam cursivam" seu "enchoriam" (quam hodie "demoticam" nuncupamus) alphabeticam esse denuo statuerunt, adnuente Plutarcho, qui scripturam communem Aegyptiam e viginti quinque litteris tantum compositam adseveraverat.
Textus hieroglyphicus
recensereQui saeculo XVIII inscriptiones hieroglyphicas inspexerunt aliquas notas in capsis inclusas observaverunt. Quas capsas primus Ioannes Iacobus Barthélemy nomina propria notare coniectavit[30]; quem secutus Georgius Zoëga easdem capsas (quas "schemata ovata sive elliptica" appellavit) notas alphabeticas continere putavit.[31] Nihil novi igitur confecit Silvester de Sacy, Zoëgae lector,[32] qui anno 1811 notas alphabeticas non solum in textu demotico sed etiam in capsis inscriptionis hieroglyphicae quaerendas esse docuit (minime quidem Zoëgam secutus, ut videtur, sed potius a discipulo quodam linguae Sinicae perito affectus; nomina enim barbara in scriptura Sinica notis phoneticis scribi solent).[33]
Thomas Young, rerum exterarum secretarius Regalis Societatis Londiniensis, a Silvestro de Sacy monitus anno 1814 studia inscriptionis Rosettanae navavit. Deinde alphabeto scripturae demoticae aucto, huic scripturae observavit cum notis hieroglyphicis similitudinem conspicuam esse; aliqua enim nomina, iam in scriptione demotica agnita, denuo in hieroglyphica agnovit. Ex hac observatione scripturam demoticam deduxit partim alphabeticam esse, partim notas hieroglyphicas imitari. Itaque nomine q.e. "Ptolemaeus" in capsis agnito, notas alphabeticas septem ex hieroglyphicis expressit, easdem scilicet quas nostratibus litteris p t o l m e s reddi possunt.[34] Usque ad annum fere 1819 uno tenore laboravit, quo anno, in commentatione "Egypt" inscripta in Encyclopaedia Britannica divulgata, octoginta fere similitudines inter scripturas demoticam et hieroglyphicam demonstravit.[35]
Epistulae de scripturis Aegyptiis disserentes ab anno 1814 etiam inter Young et Ioannem Franciscum Champollion missae sunt, magistrum apud gymnasium Gratianopolitanum eruditissimumque rerum Aegyptiarum.[36] Champollion, qui a principio naturam alphabeticam harum scripturarum omnino reiecit,[37] anno 1822 capsas nominum hieroglyphicas in obelisco iuxta Philas nuper a Gulielmo Ioanne Bankes reperto inscriptas interpretari temptavit. Ibi nomina repperit Ptolemaei (cuius interpretationem a Young factam ita confirmavit) et Cleopatrae (quod nomen litteris k l e o p a t r a reddidit[38]) alphabeto Graeco et notis hieroglyphicis exarata. Mox in hieroglyphicis Rosettanis nomen Alexandri agnovit, quod litteris a l k s e n t r s reddidit.[39] Itaque anno 1822 Champollion tabulam alphabeticam scripturarum duarum completam divulgavit in epistula ad Bonum Iosephum Dacier, Academiae Inscriptionum Parisiensis secretarium missa, et in contione apud hanc academiam habita.[40] Hactenus nomina Graeca tantum hieroglyphicis scripta legere temptaverat, sed ad finem epistulae se credere addidit "easdem notas hieroglyphico-phoneticas . . . etiam in scriptis ideographicis iamdudum ante Graecorum in Aegyptum adventum incisis adhiberi, easque condicionibus certis iam eandem habere repraesentandi vim."[41] Eodem anno, Champollion exemplaria vidit inscriptionum hieroglyphicarum in Abu Simbel a Bankes repertarum, ab Ioanne Nicolao Huyot, amico suo, missa. Ibi in capsis Aegyptia Pharaonum Ramesses et Tuthmosis nomina agnovit; itaque totum litterarum hieroglyphicarum systema explicare coepit.[42]
Interpretatio matura
recensereEx ultima textus sententia discimus tres recensiones linguisticas idem fere pondus habere; ordinantur enim in hac sententia seriatim, sine indicatione praeëminentiae. Ex eadem sententia vidimus recensionem nullam versionem esse in alias omnino fidelem: tertia enim lingua in textu demotico "Ionibus" adscribitur, in textu Graeco "Hellenibus", at in textu hieroglyphico "insulanis" (sc. iis qui Cretam et insulas Aegaeas incolunt).[43] Vota autem Huberti Paschalis Ameilhon, qui anno 1803 subsidia interpretationis textus Graeci e futura textuum Aegyptiarum enodatione oritura speravit, leniter satisfacta sunt. Champollion, lectis fortasse verbis Antonii Ioannis Letronne de textu Graeco divulgatis, il s'y trouve plusieurs passages dont le sens n'a jamais été bien entendu,[44] ab eodem Letronne novam versionem Francogallicam proprie dictam anno 1824 postulavit. Invicem se confecturum promisit analysin textuum Aegyptiorum completam (et praecipue ad eos locos spectantem ubi textus Graecus lacunosus esset) una cum indice variationum inter tres textus notatarum. Haec perficere ambo conati sunt, sed, Champollione anno 1832 inopinato mortuo, versio Antonii Letronne etiam imperfecta in schedis manu scriptis manebat, adnotationesque Champollionis nusquam repertae sunt.[45] Ob hanc rationem pauca de interpretatione tabulae annis 1832–1838 effecta sunt. Mortuo hoc anno Francisco Salvolini, discipulo et conlaboratore Champollionis, adnotationes huius inter manuscripta a Salvolini relicta repertae sunt et fratri Iacobo Iosepho Champollioni rite redditae. Eruditi ita certiores facti sunt Salvolini, qui ipse commentationem de Tabula Rosettana anno 1837 una cum aliis operibus de hieroglyphicis Aegyptiis tractantibus, furtim laboribus Champollionis usum esse. Letronne igitur post duos annos versionem textus Graeci novam cum commentario, ope adnotationum Champollionis perfectam, denuo imprimi iussit. Utile sibi fuisse confitens editionem, denuo apud Firmin-Didot editam, scriptoris Graeci Polybii (qui, inscriptioni Rosettanae fere aequalis, dialecto Graeca generatim congruenti usus est) apud eundem editorem versionem tabulae divulgavit.[46] Ex observationibus tam suis quam Champollionis Letronne se satis monstravisse censuit textum Graecum principalem fuisse, e quo versiones Aegyptiae postea confectae sunt.
Novae investigationes divulgatae sunt a Carolo Lenormant anno 1840 (textus Graeci), a Feliciano de Saulcy anno 1845 et ab Henrico Brugsch anno 1850 (textus demotici); renovatae versiones Latinae, commentariis munitae, anno 1851 ab eodem Brugsch annoque 1853 a Max Uhlemann editae sunt. Nova versio Anglica a tribus sodalibus Societatis Philomatheae Pennsylvaniensis confecta anno 1858 prodiit, perpaucis quidem exemplaribus.[47]
Trium inscriptionum dissimilitudines
recensereTres inscriptiones Rosettanae satis proxime easdem sententias edunt, sed in quibusdam locis sensum dissimiliter exprimunt, quorum exempla nonnulla infra dantur. Quoniam Tabula Rosettana fracta est, nonnulla de aliis decreti exemplaribus sumpta sunt:
- In inscriptione Demotica, Graeci dicuntur Wynn—quae vox originem sane ducit ab "Ionibus," ut in multis linguis Orientalibus. Hieroglyphica autem inscriptione, "Ḥɜw-Nbw," nomen antiquissimum peregrinorum quorundam a Septentrionibus oriundorum, verbatim "Incolae Canistrorum" (id est insularum?); tempore Ptolemaico, ne fiat opus noviciis verbis, haec designatio ad Graecos appellandos adhibita est.
- R. 14: [ḫt=tw] sḫɜ pn ḥr ʿḥʿy nty ʿɜ.t rwḏ(.t) m sḫɜ-mdw.w-nṯr, sš-šʿy(.t), sḫɜy n Ḥɜw-Nbw "[Incidatur] scriptum hoc super stelen quae magna (est et) fortis in scriptura verborum dei, scriptura epistulae, scriptura τῶν Ḥɜw-Nbw"
- 32: mtw=w sẖ pɜ wt n wjṱ (n) ỉny ḏry n sẖ-md-nṯr, sẖ-šʿ.t, sẖ-Wynn "et scribant decretum in stela lapidis fortis in scriptura verbi dei, scriptura epistulae, scriptura Graecorum"
- [τὸ δὲ ψήφισμα τοῦτο ἀναγράψαι εἰς στήλην σ]τερεοῦ λίθου τοῖς τε ἱεροῖς καὶ ἐγχωρίοις καὶ Ἑλληνικοῖς γράμμασιν "[hoc autem decretum rescribere in stelen s]olidae lapidis et sacris et enchoricis et Graecis litteris"
Res cultus civilis alterius propriae
recensere- Versu 6 hieroglyphico, Demotico 23, proscribitur imago dei Ammonis gladium recurvum quod khopesh dicitur Ptolemaeo regi symbolicum offerentis. Haec machaera Aegyptie dicitur ḫpš n qn, fere "Khopesh Potestatis." Graece autem non exstat locutio huic gladio propria, ergo legitur tantum Ὅπλον Νικητικόν "Telum Victoriale".
Copia verborum
recensereProfunditas historiae Aegyptiae linguae Aegyptiae classicae, hieroglyphice exscriptae, magnam copiam verborum praebuit, quae inscriptionibus Demotica Graeca haud aequatur. E.c.
- Nomen ipsius nationis Graece fere semper Αἴγυπτος est, Demoticeque Kmy, sed litteris Hieroglyphicis sunt plures appellationes:
- Tɜ.wy, e.g. N2 ("Duae Terrae")
- Km.t, e.g. N11, (cf. Plutarchi, De Iside et Osiride 364c "Χημία")
- Tɜ-Mrỉ e.g. N11 ("Terra Amata," cf. Stephani Ethica p. 224, Ephoro citato, "Πτίμυρις")
- Bɜq.t e.g. R11 et seq. Idem nomen semel in Demotica versione repetitur, in forma Bqy, sed a contextu videtur nomen haud cotidianum fuisse.
- Item "rex" fere semper "βασιλεύς", Demotice "pr-ʿɜ" (id est "Pharao") redditur. Hieroglyphice:
- Ỉty, e.g. N2 ("princeps")
- Ḥm=f, e.g R7 (haec locutio similis Europaeis sicuti "maiestas sua")
- Nsw-Bỉt, e.g. R6, R12 (vox satis fundamentalis pro Aegypti rege, sed in titulario fusius interpretatur Μέγας Βασιλεὺς τῶν τε Ἄνω καὶ τῶν Κάτω Χωρῶν "Magnus Rex et Superioris et Inferioris Terrarum", Demotice item Pr-ʿɜ n nɜ Tš.w nt Ḥry, nɜ Tš.w nt H̱ry "Pharao Provinciarium Superiorum, Provinciarum Inferiorum")
- Nbty, e.g. R10 (in titulario: Κυρίου Βασιλειῶν "Domini Regiarum (Coronarum)", Demotice Nb (n) nɜ ʿry.w "Dominus Uraeorum.")
- Nṯr Nfr ʿnḫ-ḏt "Deus Bonus Aeternus"
- Et obiter βασιλεία "regium" vertitur Md-nb-wʿ (quod fere idem significat, verbatim, ac "monarchia").
Notae
recensere- ↑ De nomine, vide e.g. titulum libri Hieroglyphicorum origo et natura: appendicis loco accedit Hermapionis obelisci Flaminii compendiario factae interpretationis Graecae fragmentum, necnon etiam, quae in tabula Rosettana reperitur, inscriptio Graeca anno 1816 James Bailey scripti. Haec appellatio solita est ita ut usque ad hunc diem Aegyptologi linguis vernaculis scribentes nomine Rosettana inscriptionem designant. Reperimus et "Inscriptio Rosettana" (vide e.g. titulum libri M. A. Uhlemann, Inscriptionis Rosettanae hieroglyphicae decretum sacerdotale (1853) et "lapis Rosettanus" (vide p. 18 (eiusdem libri apud Google Books))
- ↑ Ita human leukocyte antigen gene complex (complexum genicum antigenorum leucocyticorum humanorum) "Tabula Rosettana genetica immunologiae humanae" appellatur; ita species Arabidopsis thaliana "Tabula Rosettana temporis florescentis"; ita Oryzae sativae genoma "Tabula Rosettana cerealium omnium."
- ↑ Parkinson (1999) pp. 28–29.
- ↑ Museum Aegyptium (Cairus) no. 5576.
- ↑ Budge (1913) p. 3.
- ↑ De tertio exemplare anno 2004 reperto iuxta Bubastem.
- ↑ Vide adnotationes Bagnall et Derow no. 137. Rosettana autem non prima titulos ita dat: iamiam ita constituti erant in decreto Raphiensi.
- ↑ Vide genealogiam Hyrgonaphoris una cum contione Willy Clarysse, "The Great Revolt of the Egyptians (205-186 BC)"
- ↑ Parkinson (1999) p. 19; mensuris paullo differentibus "The Rosetta Stone"
- ↑ Courrier d'Egypte no. 37 (2 Fructidor an 7) p. 3
- ↑ The Gentleman's Magazine vol. 71 (1801) p. 1194; Budge (1904) p. 26; C. C. Gillispie, "Historical introduction" in C. C. Gillispie, M. Dewachter, edd., Monuments of Egypt: the Napoleonic edition (Princetoniae, 1987), pp. 1-38; Parkinson (1999) p. 20.
- ↑ Description de l'Égypte, antiquités, vol. 5 (Lutetiae, 1822) tabulae 52–54 (citatio e Parkinson (1999) p. 22 hausta).
- ↑ Parkinson (1999) p. 21.
- ↑ Edwardus Daniel Clarke, Travels in Various Countries of Europe, Asia and Africa pars 2 sectio 1 vol. 2 (Londinii, 1814) pp. 239, 270-279 et pars 2 sectio 1 vol. 4 (Londinii, 1817) pp. 1-11 (Textus apud Google Books); Tomkyns Hilgrove Turner in Raper et al. (1810-1812) p. 212 ff. (vide pp. 10-11 apud Google Books).
- ↑ The Greek Version of the Decree . . . (1802).
- ↑ Budge (1913) p. 2
- ↑ Parkinson (1999) pp. 23-24; De tabula restaurata.
- ↑ Charlotte Edwardes and Catherine Milner (2003-07-20). "Egypt demands return of the Rosetta Stone". Daily Telegraph.
- ↑ Courrier d'Égypte (2 Fructidor an 7), p. 3.
- ↑ Uhlemann (1853) pp. 19-20
- ↑ Ameilhon (1803); Budge (1904) pp. 27–28.
- ↑ Ameilhon (1803) p. 3.
- ↑ Budge (1904) p. 28.
- ↑ Raper et al. (1810-1812); sed antea edita est alia versio Anglica a Ricardo Gough facta in appendice libri cuius titulus est Coins of the Seleucidae, Kings of Syria . . . from the Cabinet of the Late Matthew Duane (Londinii, 1803), de qua versione vide The Gentleman's Magazine vol. 95 (1804) pp. 53-55 (Textus apud Google Books).
- ↑ "En caractères que l'on croit être Syriaques": Courrier d'Egypte (2 Fructidor an 7) p. 3.
- ↑ Johan David Åkerblad, "Lettre à M. Silv. de Sacy sur l'écriture cursive Copte" in Magasin encyclopédique ann. 7 vol. 5
- ↑ Silvestre de Sacy (1802) p. 43
- ↑ Åkerblad (1803).
- ↑ Athanasius Kircherus, Lingua Aegyptiaca restituta (1643); Obelisci Aegyptiaci interpretatio hieroglyphica (1666); etc.
- ↑ J.-J. Barthélemy, "Explication d'un bas-relief égyptienne" (1761); "Réflexions générales sur les rapports des langues égyptienne, phénicienne et grecque" (1763)
- ↑ Georgius Zoëga, De origine et usu obeliscorum (1797).
- ↑ Silvestre de Sacy (1802) p. 41.
- ↑ Andrew Robinson, Lost Languages (Londinii: Thames & Hudson, 2009) p. 61.
- ↑ Systemate hodie magis usitato Ptwlmys.
- ↑ Vide et epistulam a Young ad Gulielmo Henrico Bankes anno 1818 missam: Parkinson (1999) p. 32.
- ↑ Vide e.g. J.-F. Champollion, L'Égypte sous les pharaons, ou, Recherches sur la géographie, la religion, la langue, les écritures et l'histoire de l'Égypte avant l'invasion de Cambyse (1814).
- ↑ J.-F. Champollion, "De l'écriture hiératique des anciens Egyptiens" (1821).
- ↑ Hodie Qlỉwpɜdrɜ.t.
- ↑ Litterae hieroglyphicae a Young et Champollion vocalibus lectae "a e o" hodie semivocalibus "ɜ ỉ y w" translitterantur, ergo Ỉlksỉndrs.
- ↑ Champollion (1822)
- ↑ "que les mêmes signes hiéroglyphiques-phonétiques . . . sont employés aussi dans des textes idéographiques gravés fort antérieurement à l’arrivée des Grecs en Égypte, et qu’ils ont déjà, dans certaines occasions, la même valeur représentative des sons."
- ↑ Champollion (1824); Dewachter (1990) p. 45.
- ↑ Parkinson (1999) p. 30.
- ↑ Id est, "reperiuntur complures loci quorum sensus numquam bene intellectus est"; A. J. Letronne, Recherches pour servir à l'histoire de l'Égypte (1823) p. xliv.
- ↑ Simili modo, magna Dictionarii Hieroglyphici pars, a Champollione elaborati, frustra quaerebatur.
- ↑ Salvolini (1837); Letronne (1841) (vide praesertim "Avertissement", pp. v-vii).
- ↑ Morton, Hale et Jones (1858); "Philadelphia" in The Round Table vol. 2 pars 2 (18 Novembris 1865) p. 171 (Textus apud Google Books); Randolph G. Adams, "A Translation of the Rosetta Stone" in Bibliographical essays; a tribute to Wilberforce Eames (Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 1924) pp. 227–241.
Nexus externi
recensere- Textus et versiones
- Textus Graecus apud Vicifontem Graecum
- Versio Latina Ameilhon, 1803 (hic etiam apud Google Books) (vide pp. 42-54)]
- Versio Latina ultimae partis Brugsch, 1851
- Versio Theodisca apud Vicipaediam Theodiscam
- Versio Anglica apud Museum Britannicum; alia; alia; apud Vicifontem
- Aliae res
Vicimedia Communia plura habent quae ad tabulam Rosettanam spectant. |
- De tabula Rosettana apud Museum Britannicum
- Explicatio tabulae apud howstuffworks.com
Bibliographia
recensereFontes de tabula reperta et interpretata
recensere- 1799 : Nuntii e Rosetta in Courier de l'Egypte no. 37 (2 Fructidor anni 7, i.e. 1799) p. 3 (Textus apud Google Books) p. 7 reimpressus]
- 1802 : "Domestic Occurrences: March 31st, 1802" in The Gentleman's Magazine vol. 72 pars 1 p. 270 Textus
- 1802 : The Greek Version of the Decree of the Egyptian Priests in Honour of Ptolemy the Fifth, etc. Londinii: Nichols, 1802[1]
- 1802 : Silvestre de Sacy, Lettre au Citoyen Chaptal, Ministre de l'intérieur, Membre de l'Institut national des sciences et arts, &c : au sujet de l'inscription Égyptienne du monument trouvé à Rosette. Lutetiae, 1802 (Textus apud Google Books)
- 1802 : Johan David Åkerblad, Lettre sur l'inscription Égyptienne de Rosette: adressée au c.en Silvestre de Sacy, Professeur de langue arabe à l'École spéciale des langues orientales vivantes, &c.; Réponse du c.en Silvestre de Sacy. Lutetiae: L'imprimerie de la République, 1802
- 1803 : "Has tabulas inscriptionem ... ad formam et modulum exemplaris inter spolia ex bello Aegyptiaco nuper reportati et in Museo Britannico asservati suo sumptu incidendas curavit Soc. Antiquar. Londin. A.D. MDCCCIII" [cum restitutione Ricardi Porson] in Society of Antiquaries of London, Vetusta Monumenta vol. 4 tabulae 5-7[2]
- 1803 : Citoyen Ameilhon, Éclaircissemens sur l'inscription grecque du monument trouvé à Rosette, contenant un décret des prêtres de l'Égypte en l'honneur de Ptolémée Épiphane, le cinquième des rois Ptolémées. Lutetiae: Institut National, 1803 Textus
- 1803 : J. B. G. d'Ansse de Villoison, Lettre ... à M. Akerblad sur un passage de l'inscription grecque de Rosette. Lutetiae, 1803 (epistulae antea in Magasin encyclopédique divulgatae)
- 1803 : Chr. G. Heyne, "Commentatio in inscriptionem Graecam monumenti trinis insigniti titulis ex Aegypto Londinum apportati" in Commentationes Societatis Regiae Gottingensis vol. 15 (1800-1803) p. 260 ff.
- 1811 : Matthew Raper, S. Weston et al., "Rosetta stone, brought to England in 1802: Account of, by Matt. Raper; with three versions: Greek, English translation by S. Weston, Latin translation by Prof. Heyne; with notes by Porson, Taylor, Combe, Weston and Heyne" in Archaeologia vol. 16 (1810-1812) pp. 208-263 (Textus apud Google Books) Commentationes partim reimpressae]
- 1817 : Thomas Young, "Remarks on the Ancient Egyptian Manuscripts, with translation of the Rosetta inscription" in Archaeologia vol. 18 (1817) Textus reimpressus (pp. 1-15)
- 1819 : Thomas Young, "Egypt" in Encyclopaedia Britannica, supplementi vol. 4 pars 1 (Edimburgi: Chambers, 1819) Textus reimpressus (pp. 86-195)
- 1822 : J.-F. Champollion, Lettre à M. Dacier relative à l'alphabet des hiéroglyphes phonétiques (1822) apud Gallica apud Vicifontem
- 1823 : W. Drumann, Historisch-antiquarische Untersuchungen über Aegypten, oder die Inschrift von Rosette. Regiomontii: Universitäts-Buchhandlung, 1823 Textus
- 1824 : J.-F. Champollion, Précis du système hiéroglyphique des anciens Égyptiens. Lutetiae, 1824 Textus Textus editionis 2ae (1828)
- 1837 : F. Salvolini, "Interprétation des hiéroglyphes: analyse de l'inscription de Rosette" in Revue des deux mondes vol. 10 (1937) Textus apud Vicifontem Francogallicam
- 1840 : Ch. Lenormant, Essai sur le texte grec de l'inscription de Rosette. Lutetiae, 1840 Textus
- 1841 : A.-J. Letronne, Inscription grecque de Rosette. Texte et traduction littérale, accompagnée d’un commentaire critique, historique et archéologique. Lutetiae, 1840 (opusculus in Carolus Mullerus, ed., Fragmenta historicorum Graecorum ad finem voluminis 1 (Parisiis: Didot, 1841) divulgatus) Textus
- 1842 : R. Lepsius, Auswahl der wichtigsten Urkunden des ägyptischen Alterthums. Lipsiae, 1842
- 1845 : F. de Saulcy, Analyse grammaticale du texte démotique du décret de Rosette. Vol. 1 pars 1. Lutetiae: Leleux, 1845 Textus
- 1847 : R. Lepsius, "Lettre ... à M. Letronne sur le Décret bilingue de Philes dans son rapport avec le Décret de Rosette et sur l’opinion de M. de Saulcy" in Revue archéologique vol. 4 (1847) Textus
- 1847 : R. Lepsius, "Ueber die in Philae aufgefundene Republikation des Dekretes von Rosette und die aegyptischen Forschungen des Herrn de Saulcy" in Zeitschrift der Deutschen Morgenländischen Gesellschaft vol. 1 (1847) pp. 264-320 Textus
- 1847 : F. de Saulcy, "Lettre à M. le Docteur Lepsius sur son article intitulé: "Ueber die in Philae aufgefundene Republikation des Dekretes von Rosette und die Aegyptischen Forschungen des Herrn de Saulcy"" in Revue archéologique (1847) Textus Textus epistulae separatim Lutetiae divulgatae
- 1850 : H. Brugsch, Die Inschrift von Rosette nach ihrem ägyptisch-demotischen Texte sprachlich und sachlich erklärt. Berolini: Gärtner, 1850 (Textus apud Google Books)
- 1851 : H. Brugsch, Inscriptio Rosettana hieroglyphica, vel, Interpretatio decreti Rosettani sacra lingua litterisque sacris veterum Aegyptiorum redactae partis ... accedunt glossarium Aegyptiaco-Coptico-Latinum atque IX tabulae lithographicae textum hieroglyphicum atque signa phonetica scripturae hieroglyphicae exhibentes. Berolini: Dümmler, 1851 Textus
- 1853 : M. A. Uhlemann, Inscriptionis Rosettanae hieroglyphicae decretum sacerdotale. Lipsiae: Libraria Dykiana, 1853. (Textus apud Google Books)
- 1858 : H. Morton, C. R. Hale, S. H. Jones, Report of the committee appointed by the Philomathean Society of the University of Pennsylvania to translate the inscription on the Rosetta stone. Philadelphia: Societas Philomathea, 1858[3]
Opera recentiora
recensere- Generalia et de interpretatione
- D. C. Allen, "The Predecessors of Champollion" in Proceedings of the American Philosophical Society vol. 144 no. 5 (1960) pp. 527–547
- C. Andrews, S. Quirke, The Rosetta Stone: facsimile drawing. Londinii, 1988
- E. A. Wallis Budge, The decrees of Memphis and Canopus. 3 voll. Londinii: Kegan Paul, 1904 vol. 1 2 3
- E. A. Wallis Budge, The Rosetta Stone. Londinii: British Museum, 1913 Textus
- E. A. Wallis Budge, The Rosetta Stone in the British Museum: the Greek, Demotic and Hieroglyphic texts of the decree inscribed on the Rosetta Stone. Londinii: The Religious Tract Society, 1929
- W. V. Davies, Egyptian Hieroglyphs (Londinii: British Museum Publications, 1987. ISBN 978-0-7141-8063-2) pp. 47-56
- M. Dewachter, Champollion: une scribe pour l'Egypte. Lutetiae, 1990
- W. Dittenberger, ed., Orientis Graeci inscriptiones selectae: supplementum Sylloges inscriptionum Graecarum (Lipsiae: S. Hirzel, 1903-1905. no. 1-434 no. 435-773) no. 90
- Edward Edwards, Lives of the Founders of the British Museum: with notices of its chief augmentors and other benefactors, 1570-1870 (Londinii: Trübner, 1870) textus pp. 361-368
- J.-J. Fiechter, "La pierre de Rosette et les autres antiquités égyptiennes prises par les anglais en 1801" in Revue d'Egyptologie vol. 48 (1997) pp. 283-289
- J. Leclant, "Aux sources de l'égyptologie européenne: Champollion, Young, Rosellini, Lepsius" in Comptes-rendus des séances de l'Académie des inscriptions et belles-lettres vol. 135 (1991) pp. 743-762 Textus
- R. Parkinson, Cracking Codes: the Rosetta Stone and decipherment. Berkeley: University of California Press, 1999. ISBN 0-520-22306-3 (Paginae selectae apud Google Books)
- R. Parkinson, The Rosetta Stone. Londinii: British Museum Press, 2005. ISBN 978-0-7141-5021-5
- J. D. Ray, The Rosetta Stone and the Rebirth of Ancient Egypt. Londinii: Profile, 2007. ISBN 978-1-86197-334-4; Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 2007. ISBN 978-0-674-02493-9 (Vide et recensionem in Washington Post (22 Iulii 2007)
- Robert Solé, Dominique Valbelle, La Pierre de Rosette. Lutetiae: Éditions du Seuil, 1999. ISBN 2-02-037130-8
- W. Spiegelberg, Der demotische Text der Priesterdekrete von Kanopis und Memphis (Rosettana). Heidelbergae, 1922
- Archaeologica et museologica
- A. Middleton, D. Klemm, "The Geology of the Rosetta Stone" in Journal of Egyptian Archaeology vol. 89 (2003) pp. 207-16
- E. Miller et al., "The Examination and Conservation of the Rosetta Stone at the British Museum" in A. Roy, P. Smith, edd., Tradition and Innovation (Londinii, 2000) pp. 128-132
- Historica
- R. S. Bagnall, P. Derow, The Hellenistic Period: Historical Sources in Translation (Oxonii: Blackwell, 2004. ISBN 1-4051-0133-4) no. 165 .versio anterior: vide no. 137
- E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) pp. 262-268.
- W. Huß, "Die in ptolemäischer Zeit verfaßten Synodal-Dekrete der ägyptischen Priester" in Zeitschrift für Papyrologie und epigraphik vol. 88 (1991) pp. 189-208.
- J. H. Johnson, ed., Life in a Multicultural Society: Egypt from Cambyses to Constantine. Sicagi, 1992.
- Christopher Onasch, "Zur Königsideologie der Ptolemäer in den Dekreten von Kanopus und Memphis (Rosettana)" in ArchPF vol. 24/25 (1976) pp. 137-155.
- Linguistica
- F. Daumas, Les Moyens d'expression du grec et de l'égyptien comparés dans les décrets de Canope et de Memphis. Cairi, 1952 (Supplément aux Annales du Service des antiquités de l’Egypte, 16).
- A. Loprieno, Ancient Egyptian: a linguistic introduction (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995) pp. 8-10, 22-27.
Fontes citationum bibliographicarum
recensere- ↑ Bibliotheca Britannica
- ↑ Budge (1904) pp. 33-35
- ↑ "Lithographed Translation of the Rosetta Stone"