Institutum Franciae
Institutum Franciae (Francice: Institut de France) est congeries academiarum et societatum scientificarum Lutetiae constitutarum.
Historia
recensereInstitutum Nationalis Scientiarum et Artium constitutum est Lutetiae die 25 Octobris 1795 in loco academiarum regalium anteriorum, quae iussu gubernii revolutionaris anno 1793 abruptae sunt. Opus Instituti Nationalis in tres departitiones divisum est, scilicet:
- Classis scientiarum physicarum et mathematicarum (10 sectiones)
- Classis scientiarum moralium et politicarum (6 sectiones)
- Classis litterarum et bellarum artium (8 sectiones)
Anno 1803 iussu Napoleonis Bonaparte classes quattuor constitutae sunt, scilicet:
- Classis scientiarum physicarum et mathematicarum
- Classis linguae et litterarum Francogallicarum
- Classis linguarum antiquarum et rerum gestarum
- Classis bellarum artium
Ab anno 1805 Institutum suam sedem habet in Collegio IV Nationum quod cardinalis Mazarinus aedificari iusserat. Anno 1816 iussu regis Ludovici XVIII academiae reconstitutae sunt, sed sub aegide Instituti.
Academiae constituentes
recensere- Academia Francica (i.e. linguae et litterarum Francogallicarum) anno 1635 incepta, anno 1816 restituta
- Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum anno 1663 incepta, anno 1816 restituta
- Academia Scientiarum Francica anno 1666 incepta, anno 1816 restituta
- Academia Bellarum Artium anno 1816 confoederata
- Academia Scientiarum Moralium et Politicarum anno 1832 instituta
Administri Instituti Franciae
recensereSecretarii
recensere- 1917-1936 : Henricus Augustus Omont
- 1937-1948 : Germain-Martin
- 1948-1952 : Lucianus Lacaze
Cancellarii
recensere- a die 27 Ianuarii 1953 : Franciscus Albert-Buisson
- a die 27 Iunii 1961 : Andreas François-Poncet
- a die 3 Martii 1964 : Iacobus Rueff
- a die 16 Maii 1978 : Eduardus Bonnefous
- a die 1 Ianuarii 1994 : Marcellus Landowski
- a die 1 Ianuarii 1999 : Petrus Messmer
- a die 1 Ianuarii 2006 : Gabriel de Broglie
Pinacotheca
recensere-
Collegium IV Nationum anno 1670 ab Israel Sylvestre pictum
-
Institutum, prospectus a Museo Lupariense
-
Sodales Instituti in tholo
-
Theophilus Roussel
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Institutum Franciae spectant. |
- Pagina officialis
- De Instituto Franciae apud Scholarly Societies project