Decreta synodica Ptolemaica
Synodis sacerdotum religionis Aegyptiae sub regno Ptolemaeorum interdum constitutis, decreta synodica rite iussu regum collegiique sacerdotum lata sunt. Hic sequitur index synodorum decretorumque de quibus certiores sumus. Numeri W. Huß in symbola anno 1991 edita imposuit:
- 1. Synodus Saitica, 266/265 a.C.n.: Titulus Saiticus
- 2. Synodus anno et loco incertis, rege Ptolemaeo II, in Stela Mendesia breviter relata
- 3a-b. Synodus, rege Ptolemaeo III; decretum fortasse die 12 Phaophi, 13 Gorpiaei, i.e. 3 Decembris 243 a.C.n. latum. Textus iuxta Elephantinam repertus, lacunosus et nondum editus, fortasse idem decretum praebet ac textus Tuphii repertus
- 4. Decretum quod Canopico (vide infra) praecedit; idem fortasse apud Museum Orientale Dunelmense partim servatur[1]
- 5a-f. Synodus Canopica mense Februario, et Decretum Ptolemaei III Canopicum, 7 Martii 238 a.C.n., cuius sex textús servantur
- 6. Synodus loco et anno incertis, rege Ptolemaeo III; Decretum sacerdotale Upsaliense
- 7. Synodus rege Ptolemaeo IV inter annos 221 et 211/210 acta; decretum Cairense
- 8a-c. Synodus Memphitica et Decretum Ptolemaei IV Memphiticum, 15 Novembris 217 seu 216 a.C.n.
- 9. Decretum (si fragmenta recte intelleguntur) rege Ptolemaeo V latum, lacunose in Museo Lupariensi servatum
- 10a-c. Synodus Memphitica et Decretum Ptolemaei V Memphiticum, 27 Martii 196 a.C.n.; e tribus textibus ea celeberrima est quae in Tabula Rosettana legitur
- 11a-b. Synodus Alexandrina et Decretum Philense quod dicitur alterum, die fere 12 Septembris 186 a.C.n.[2]
- 12a-b. Synodus Memphitica et Decretum Philense quod dicitur primum, die ut videtur 29 Octobris 185 a.C.n.
- 13. Decretum, fortasse inter annos 185-180 latum, cuius textus lacunosus iuxta Aswan anno 1908 repertus hodie deperditus est
- 14. Decretum die 29 Aprilis 182 a.C.n. latum cuius textus lacunosus iuxta Rosettana in Titulo Hermopolitano legitur
- 15. Synodus Memphitica et decretum die 22 Apellaei, id est mense Iulio 182 a.C.n. latum[3]
- 16. Decretum loco incerto die 3 Audnaei, fortasse anno 161 a.C.n. latum
- 17. Decretum (si fragmentum recte intellegitur) mense sive Octobri seu Novembri 112 a.C.n. latum, cuius textus trilinguis sed haud legibilis in Museo Aegyptio Cairensi iacere dicitur
Notae
recensere- ↑ Huss (1991) no. 4; W. J. Tait in Journal of Egyptian Archaeology vol. 70 (1984) pp. 149-150, tab. xxvi
- ↑ Sethe (1917)
- ↑ Nespoulous-Phalippou (2015)
Bibliographia
recensere- Friedhelm Hoffmann, Ägypten. Kultur und Lebenswelt in Griechisch-römischer Zeit. Eine Darstellung nach den demotischen Quellen (Berolini, 2000) pp. 153-175
- Werner Huß, "Die in ptolemaiischer Zeit verfaßten Synodal-Dekrete der ägyptischen Priester" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 88 (1991) pp. 189-208
- Werner Huß, Der makedonische König und die ägyptischen Priester. Stutgardiae, 1994 (Historia: Einzelschriften 85)
- Alexandra Nespoulous-Phalippou, Ptolémée Épiphane, Aristonikos et les prêtres d'Égypte. Le Décret de Memphis (182 a.C.). Édition commentée des stèles Caire RT 2/3/25/7 et JE 44901 (CENiM 12). Monspessulani: Université Paul Valéry, 2015 Textus
- Chr. Onasch, "Zur Königsideologie der Ptolemäer in den Dekreten von Kanopus und Memphis (Rosettana)" in ArchPF vol. 24/25 (1976) pp. 137-155
- K. Sethe, "Die historische Bedeutung des 2. Philä-Dekrets aus der Zeit des Ptolemaios Epiphanes" in ZÄS vol. 53 (1917) pp. 35-40
- R. S. Simpson, Demotic Grammar in the Ptolemaic Synodal Sacerdotal Decrees (Oxonii, 1996) pp. 1-19