Aristomenes Acarnan seu Alyziensis (ex urbe Alyzia Acarnaniae ortus) fuit minister et regens Aegypti sub regno pueri Ptolemaei V. Anno incerto natus, Aristomenes post annum 216 a.C.n. in Aegyptum migravit; Tlepolemo anno 201 a.C.n. e dignitate regentis deiecto, Aristomenes regens factus est. Anno 197/196 a.C.n., Ptolemaeo anno duodecimum agens ad potestatem plenam promoto, Aristomenes iuxta eum officium ministerii principalis retinuit; anno 192 a.C.n. ob rationem incertam demissus est.

FontesRecensere

BibliographiaRecensere

  • Edwyn Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) cap. 7
  • Walter Ameling, "Aristomenes [2]" in Der neue Pauly vol. 1 pp. 1115-1116