Carolus Ricardus vulgo Karl Richard Lepsius (natus Naumburgi die 23 Decembris 1810; mortuus Berolini die 10 Iulii 1884) fuit aegyptologus, archaeologus, et museorum director Germanicus. Eius pater Carolus Petrus Lepsius historicus clarus fuerat.

Carolus Ricardus Lepsius.

Alumnus in gymnasio Portensi fuit. Absolutorio scholastico recepto Lipsiae, Gottingae et Berolini philologiae linguisticaeque comparatae studuit. Anno 1883, doctoratu laureatus est labore "De tabulis Eugubinis." Tunc Lutetiam petivit, studiorum continuandorum causa, ubi Academia Francica opusculum Paläographie als Mittel für die Sprachforschung (Berolini 1884) praemio Volney coronavit.

Anno 1835, in Italiam iit et Romae litteras notissimas Lettre à Mr. Rosellini sur l'alphabet hiéroglyphique (1837) dedit, quibus ideas suas de notis hieroglyphicis praesentaret. Advenerunt studio eius maximo editiones primae longiores textuum antiquorum Aegyptiacorum, e.g. Aswahl der wichtigsten Urkunden des ägyptischen Altertums (Lipsiae 1842) et Totenbuch der Ägypter nach dem hieroglyphischen Papyrus in Turin (Lipsiae 1842; cum editione omnium partium istius textus religiosi). Quam rem commentariis complevit his Älteste Texte des Totenbuchs nach Sarkophagen des altägyptischen Reichs im Berliner Museum (Berolini 1867). In Italia lingua Etruscorum et Oscorum vacavit, ut edere posset Inscriptiones umbricae et oscae (Lipsiae 1841; cum adnotationibus).

Annis inter 1842 et 1845, Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae) expeditionem magnam instituit in Aegyptum et Nubiam, quae fructus multos edidit. Berolinum reversus Lepsius professor ordinarius Berolinensis nominatus est et anno 1850 in Academiam Borussicam cooptatus est. Insuper operam dabat in collectionibus Aegyptiacis Berolinensibus locupletandis, quibus ex anno 1865 praefuit. Operis magni Denkmäler aus Ägypten und Äthiopien tomi XII editi sunt tabulis permultis aucti (Berolini 1849-1860). Id opus modo strictissime historico confectum inter fundamenta aegyptologiae habetur, quod post mortem Kurt Sethe (Lipsiae 1897–1904) perfecit.

Quoad Aegypti historiam magni momenti sint Chronologie der Ägypter (1849) et Königsbuch der alten Ägypter (Berolini 1858). Neque laicorum gustum sprevit editurus opus Briefe aus Ägypten, Äthiopien und der Halbinsel des Sinai (Berolini 1852). Textus multos alios in periodicis scientificis modo huc modo illuc inserebat. Praeterea Lepsius inter linguas comparationes facere adamavit et alphabetum internationale creare voluit. In editione altera operis Standard Alphabet for reducing unwritten languages and foreign graphic systems to a uniform orthography in European letters (Londinii 1863) plus quam centum et viginti linguas modum in unum transcribere conatus est.

Ex anno 1864, editor periodici Zeitschrift für ägyptische Sprache und Altertumskunde fuit, quod tum florescere coepit. Vere anni 1866 iterum Aegyptum vidit et in ruinis San (Tanis) inscriptionem maximi momenti invenit. Quam edidit in Das bilingue Dekret von Kanopus (Berolini 1867). Neque taceatur grammatica Nubische Grammatik mit einer Einleitung über die Völker und Sprachen Afrikas (Berolini 1880), quam etiam istud iter Aegyptiacum alterum genuit. Velut professor universitarius, rector museorum Aegyptiacorum Berolinensium, academicus consuetudinem cum multis scientificis contrahere potuit. Anno 1873 nominatus est bibliothecarius regius superior et anno 1883 consiliarius regius superior.

Ricardus Lepsius filius geologus et palaeontologus factus est, cum filius Iohannes Lepsius theologus fuerit. Iste vir omnes homines bonae voluntatis vocavit ut Armenis genocidium passuris succurrerent.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Ricardum Lepsius spectant.