Vide etiam paginam discretivam: Rosetta (discretiva).

Rosetta[1] (Arabice رشيد, Rašīd) est portus et urbs in delta Nili ad ripam occidentalem ostii Nili in circulo al-Buhaira in Aegypto sita.

Simulacrum Tabulae Rosettanae in urbe Rosetta visa

Haud multo absunt ruinae quaedam urbis antiquissimae Sais, ubi Amasis rex splendidissimum atque clarissimum templum in deae Neithae honorem aedificaverat. Fortasse Tabula Rosettana olim in hoc templo fuerat positus[2]. Inventa est anno 1799 in Castro Sancti Iuliani (hodie Castrum Rosettanum) septem km ab urbe in septentriones versus sito.

Historia

recensere

Rosetta anno 870 loco antiquae Bolbitine (Βολβιτίνη) sive Volbiticum[3] condita est. Medio Aevo portus magni momenti erat, sed saeculo undevicesimo Alexandriae cessit. Hodie Rosetta est locus medius cibis, nicotianis et textilibus gignendis.

Visu digna

recensere

In urbe adhuc viginti duae domus a saeculo septimo decimo usque ad saeculum undevicesimum aedificatae inveniuntur, quae diu aspectui urbis notam apposuerunt. Hae domus quattuor vel quinque tabulatis laterculis modo operis tesselati exstructae sunt, lapidibus antiquis insertis. Praeterea multis domibus sunt cancelli copiose ornati (Muschrabiyya).

Visu digna est etiam meschita Zaghlul nunc partim deleta, quae duas meschitas antiquiores aptissime coniungebat. Cuius plus 300 columnas e variis aedificiis antiquis oriundae erant.

Castra ab urbe in septentriones versus sita partim saeculo sexto decimo orta sunt.

Saeculo undevicesimo ineunte Rosettae 35.000 incolarum habitavisse dicuntur, tantum 15.000 autem anno 1848. Numerus incolarum usque ad annum 1927 iterum ad 23.000 crescebat; saeculo vicesimo exeunte plerumque numerus 40.000 incolarum edebatur, hodie verus numerus incolarum circa 70.000 esse creditur[4].

Thomasius Brinkhoff[5] sequentes numeros pro Rosetta praebet:

  • 1968: 51 789
  • 1996: 58 322
  • 2006: 68 947
  1. Ad nomen cf.: Inscriptionis Rosettanae hieroglyphicae: decretum sacerdotale a Maximiliano Adolpho Uhlemann, Lipsiae 1853, p. 18.
  2. eodem loco
  3. Cf. Wikisource RE:Bolbitine
  4. Cf. Raschīd
  5. City Population, Egypt statistics

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere