Nēïth,[1]dea Aegyptia, psychopompa, bellicae, venaticae, textrinae artium patrona, et urbis Sais, Mater Suchi i Phre. Aegyptii eam arcu et sagittis armatam depingebant, sive iaculo hamato. Rogante Mendete bello inter Horum et Seth de Aegypti regno accipiendo intercessit; favit Horo. Maximum eius templum in urbe Sai colebatur ubi magnae feriae ab Herodoto descriptae in eius honorem qiotannis celebrabantur.
↑PlatonisTimaeus, 21E: “Ἔστιν τις κατ’ Αἴγυπτον,” ἦ δ’ ὅς, “ἐν τῷ Δέλτα, περὶ ὃν κατὰ κορυφὴν σχίζεται τὸ τοῦ Νείλου ῥεῦμα Σαϊτικὸς ἐπικαλούμενος νομός, τούτου δὲ τοῦ νομοῦ μεγίστη πόλις Σάις—ὅθεν δὴ καὶ Ἄμασις ἦν ὁ βασιλεύς—οἷς τῆς πόλεως θεὸς ἀρχηγός τίς ἐστιν, Αἰγυπτιστὶ μὲν τοὔνομα Νηίθ, Ἑλληνιστὶ δέ, ὡς ὁ ἐκείνων λόγος, Ἀθηνᾶ· μάλα δὲ φιλαθήναιοι καί τινα τρόπον οἰκεῖοι τῶνδ’ εἶναί φασιν. "'Est quidam in Aegypto inferiore," inquit, "in Delta, circa quam de summo finditur Nili flumen, Saiticus dictus nomos. Huius autem nomi maxima civitas Sais—unde quidem et Amasis erat rex—quibus civitatis dea conditrix quedam est, Aegyptie quidem nomine Neith, Graece autem, secundum eorum verbum, Athena. Valde autem Athenensium amatores et quodam modo cognatos eorum esse aiunt."