Regalis Societas Londini
(Redirectum de Regalis Societas Londiniensis)
Regalis Societas Londini (Anglice: Royal Society), [1] vel amplius Regalis Societas Londini Scientiae Naturali promovendae[1][2] sive Societas Regia Londinensis[3] fuit collegium eruditorum et litterarum peritorum Londinii. Condita est anno 1660 cum 28 Novembris Christophorus Wren et alii conditionis causa convenirent.
Societatis sententia est "nullius in verba" secundum illud Horatii "Nullius addictus iurare in verba magistri".
Sodales societatis fuerunt exempli gratia Christianus Hugenius et Iacobus Cassini.
Praesides
recensereQuartus praeses societatis fuit Christophorus Wren exinde ab anno 1680 usque ad annum 1682. Isaacus Newtonus praeses fuit exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 liber apud books.google.de Diplomata Et Statuta Regalis Societatis Londini, Pro Scientiâ Naturali promovenda (Latine, Anglice)
- ↑ [1] (Germanice) (Cave: hic situs interretialis fortasse programma aliquid ahibet quod computatrum afflictat.)
- ↑ Historiae Amphibiorum naturalis et literariae (Latine)