Christianus Amadeus vulgo Christian Gottlieb Heyne (natus Chemnicii die 25 Septembris 1729; Gottingae die 14 Iulii 1812 mortuus) fuit bibliothecarius, philologus, linguista et archaeologus Germanicus. Doctor mythologiae Graecae et professor fuit Universitatis Regiae Georgiae Augustae. Filia eius Teresia diurnariae munere fungebatur.

Wikidata Christianus Amadeus Heyne
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Amadeus Heyne: imago
Christianus Amadeus Heyne: imago
Nativitas: 25 Septembris 1729; Chemnicium
Obitus: 14 Iulii 1812; Gottinga
Patria: Electoratus Brunsvici-Luneburgi

Familia

Coniunx: Georgine Brandes
Proles: Teresia Huber, Alfred Heyne, Carl Wilhelm Ludwig Heyne

Memoria

Sepultura: Bartholomäusfriedhof, Göttingen
Christianus Amadeus Heyne. Ioannes Henricus Gulielmus Tischbein pinxit

Heyne gymnasium in urbe natali frequentaverat, antequam ex anno 1748 Lipsiae apud Ernesti et Ioannem Augustum Bach philologiae et iurisprudentiae studeret. Anno 1753 in bibliotheca Dresdensi grafionis Henrici de Brühl scriba institutus est. Inopia ad scripturam coactus est, cuius fructus - praeter interpretationes varias - erant Tibulli (Lipsiae 1755) atque Epicteti (Dresdae 1756) versiones emendatae. Wittenbergae, quem in urbem anno 1759 nobilem adulescentem quendam comitatus erat, studia pergebat et anno 1760 Dresdam revenit. Unde anno 1763 tamquam rhetoricae artis professor vocatus est Gottingam. Anno consecuo bibliothecarius primus in universitate fuit, postea consiliarius aulicus iuridicusque (a secretis)/

Praelectionibus suis de antiquitate classica necnon rectiones seminarii philologici almae matris flos atque renascentia antiquorum efficiebantur. Linguarum grammaticarumque studium ei condicio anterior esse videbatur, ut animus maiorum conveniri posset; minime autem id finem philologiae summum habuit. Quod a Ioanne Henrico Voß acriter reprehensum est.

Fridericus Augustus Wolfius quoque, olium eius admirator gratissimus, magis magisque res multas in Heyne criticavit.

Feuerbach tamquam scriptor antiquitatem in omnibus comprehendebat cum mythologia, archaeologia, historia, classicorum (praesertim autem poetarum) interpretatione.

Opera selecta

recensere
  • Opuscula academica. 6 tomi Gottingae 17851812. Reimpressum Olms, Hildesheimae anno 1997
  • Carmina Homeri. 9 tomi Lipsiae 18021822.

Lege etiam

recensere
  • Der Vormann der Georgia Augusta. Christian Gottlob Heyne zum 250. Geburtstag. Sechs akademische Reden. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae anno 1980. (Göttinger Universitätsreden, 67) ISBN 3-525-82619-2
  • Martin Vöhler: Christian Gottlob Heyne und das Studium des Altertums in Deutschland. In: Glenn W. Most (red.): Disciplining classics – Altertumswissenschaft als Beruf. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae anno 2002. (Aporemata, 6) ISBN 3-525-25905-0. p. 39–54.
  • Marianne Heidenreich: Christian Gottlob Heyne und die Alte Geschichte. K. G. Saur, Monaci – Lipsiae anno 2006. (Beiträge zur Altertumskunde, 229) ISBN 3-598-77841-4
  • Daniel Graepler: Das Studium des schönen Altertums : Christian Gottlob Heyne und die Entstehung der klassischen Archäologie. Ausstellung in der Paulinerkirche Göttingen 11. Februar - 15. April 2007. Gottingae : Niedersächsische Staats- und Universitätsbibliothek Gottingae anno 2007

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Teuchos