Teresia vulgo Therese Huber (nata die 7 Maii 1764 Gottingae, mortua die 15 Iunii 1829 Augustae Vindelicum) scriptrix Germanica fuit.

Teresia Huber, scriptrix

Filia philologi Christiani Amadei Heyne anno 1785 Georgio Forster nupsit. Quod matrimonium felicitatem non attulit. Cum marito Vilnam et Moguntiacum iit. Cum anno 1792 exercitus Francicus incursionem in Germaniam incoharet Georgius in politicis activus esse coepit. Inde uxorem cum infantibus Argentoratum misit; unde Novicastrum itum est. Coniuge mortuo a Ludovico Ferdinando Huber in matrimonium ducta est.

Crumina aegrotante calamum sumpsit et opera Die Familie Seldorf (Tubingae 1795), Luise (Lipsiae 1796), Erzählungen (Brunscivi 1800–02) sub nomine uxoris edidit. Cum anno 1804 iterum vidua facta esset, decennium apud socerum in Bavaria litteris vacans vixit. Stutgardiae autem anno 1819 moderatrix foliorum praetitulatorum Morgenblatt creatus est. Anno 1824 autem Augustam venit.

Opera posteriora (Erzählungen, Stutgardiae 1820; Hannah, Lipsiae 1821; Ellen Percy, Lipsiae 1822; Jugendmut, Lipsiae 1824; Die Ehelosen, Lipsiae 1829) nomine proprio vulganda iussit. In quibus omnibus spiritus, doctrina, cor sentiri possunt. Duobus in voluminibus epistulare commercium Georgii Forster cum commentariis biographicis edidit (Briefwechsel nebst einigen Nachrichten von seinem Leben, Lipsiae 1829)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Teresiam Huber spectant.