Ludovicus Ferdinandus vulgo Ludwig Ferdinand Huber (natus 1764 Lutetiae, mortuus die 24 Decembris 1804 Ulmae) scriptor Germanicus fuit.

Ludovicus Ferdinandus Huber, circa annum 1800

Pater eius Michael Huber (1727-1804) operam dederat, ut litterae Theodiscae in Francia vulgarentur. Ludovicus Ferdinandus autem una cum parentibus aetate duorum annorum Lipsiam venit, ubi optime omnes res docebatur. Praesertim in linguis modernis et litteris Francogallicis, Anglicis, Theodiscis discendis atque intelligendis excellebat. Maximus poeseos amator consuetudines contraxit cum Carolo Theodoro Kórner eiusque fratria Dora Stock. Quam pictricem Ludovicus Huber sponsabat. Anno 1784 amici cum feminis epistula quadam panegyrica Schillerum coluerunt quae in Schilleri vita momenti maioris fuisse dicebatur. Cum diutius Dresdae mansisset anno 1787 Moguntiaci in legationem Saxonicam secretarius cooptatus est. Legato Saxonico ano 1790 dimisso moram Moguntinam porro praetulit usque ad exercitus Francici incursionem. Inde Francofurtum eum octo menses sartum atque tectum servare potuit. Moguntiaci autem Georgius Forster eiusque uxor Teresia eum in circulis suis receperunt et Ludovicus Doram interdum negligere visus est. Anno 1793 autem de cursu honorum desperans, ne Dorae familia detrimentum caperet, Helvetiam petivit.

Georgo Forster anno 1794 decesso Teresiam viduam in matrimonium duxit. Qui anno 1798 Stutgardiam ibant, ubi Ernesto Ludovico Posselt in ephemeridibus quibusdam disponendis successit. Quae folia "Allgemeine Zeitung" nuncupabantur. Auctoritatibus Virtembergiensibus terrentibus foliorum moderatores Ulmam ire coacti sunt. Itaque anno 1803 Huber consiliarius in rebus educatoriis summus Provinciae Suebicae Bavaricae proclamatus est.

Litterula

recensere

Huber etiam dramata pepigit, quorum comoedia Das heimliche Gericht (Lipsiae 1790) homines incitabat. Criticus cum sale in opere Vermischten Schriften von dem Verfasser des heimlichen Gerichts (Berolini 1793), quod florilegium et recensiones olim pro foliis "Jenaische Allgemeine Literaturzeitung" exaratas amplexum est. Res politicas historicasque scripsit pro periodicis his, "Friedenspräliminarien" (Berolini inter 1794 et 1796) et "Klio" (annis inter 1795 et 1798)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Ferdinandum Huber spectant.