Wikidata-logo.svg Georgius A. Forster
Res apud Vicidata repertae:
Georgius A. Forster: imago
Nativitas: 27 Novembris 1754; Gedanum
Obitus: 10 Ianuarii 1794; Lutetia
Patria: Republic of Mainz

Officium

Munus: explorator, anthropologus, ethnologus, pteridologist, Bibliothecarius, scriptor, Interpres, ornithologus, Rerum novarum cupidi, biologus, botanista, professor, diurnarius, entomologus, mycologus, autobiographus, naturae peritus
Patronus: Johannes Gutenberg University Mainz, Universitas Vilnensis

Familia

Genitores: Ioannes Reinholdus Forster;
Coniunx: Therese Huber
Proles: Therese Forster

Memoria

Laurae: Societatis Regalis Londiniensis socius

Ioannes Georgius Adam Forster (natus Mokry Dwór/Nassenhuben in vico apud Gedanum die 27 Novembris 1754; mortuus Lutetiae die 10 Ianuarii 1794) fuit botanicus, ethnologus, diurnarius, historiae naturalis pertitus, philosophus et rerum novarum cupidi Germanicus. Fertur invenisse in litteris Theodiscis artem itinerum eleganter captanterque describendorum.

VitaRecensere

Patrem Ioannem Reinholdum Forster secutus est Saratoviam et in Angliam. Annos XVII natus patrem, qui ibi botanicus adlatus, in itinere altero Iacobi Cook comitabatur, anno 1772. Postea tempus quoddam in Anglia vixit; annis inter 1778 et 1784 praeceptor historiae naturalis in Academia equitum Cassellae fuit. Sequebatur mora Vilnae, ubi Theresam Heyne, filiam Christiani Amadei Heyne professoris Gottingensis, in matrimonium duxit. Sed haud nimis placuit mora Vilnae, ut anno 1788 bibliothecarius principis electoris Moguntini crearetur. Denuo taedio affectus anno 1792 societati Mainzer Klubbisten sese adscripsit. Anno 1793 Lutetiam missus ad unificanda territoria ad laevam Rheni ripam sita cum Francia, post Moguntiaci reoccupationem Germanicam eodem anno effectam se patria privatum esse credidit.

Res atroces autem Lutetiae visae imagines idyllicas rei publicae faventes destruxerunt. Eum persequebantur et familiam deprehendebant. Inde cum in Indiam fugere in animo haberet, linguis orientalibus studere coepit.

Opera et gravitudoRecensere

  • »A voyage round the world« (Londinii 1777)
  • »Ansichten vom Niederrhein, von Brabant, Flandern, Holland, England und Frankreich im April, Mai und Juni 1790« (1791–1794)
  • »Kleine Schriften, ein Beitrag zur Länder- und Völkerkunde, Naturgeschichte und Philosophie des Lebens« (Berolini 1789–97)

In linguam Theodiscam convertit i.a. opusculum »Sakuntala« Kalidasi secundum conversionem in linguam Anglicam a Jones factam.

Georgius Forster in Germaniae scriptoribus classicis numerari potest. Praesertim in opere praetitulato Ansichten vom Niederrhein eius genus scribendi perfectum, eius perceptio artis profunda, eius observatio litterarum politicae artium accurata optime cerni potest. Sed etiam in aliis operibus de populis diversis et natura disserit doctissime. Domus Peschel eum modo moderno attentionem in plagarum alienarum pulchritudinem excitavisse putat. Alexander von Humboldt quoque eius opera magni aestimabat.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • IPNI • Grove Art