Carolus Theodorus Körner

Vide etiam paginam fere homonymam: Theodorus Körner

Carolus Theodorus vulgo Karl Theodor Körner (natus die 23 Septembris 1791 Dresdae, mortuus die 26 Augusti 1813 apud Gadebusch prope Suerinum) fuit poeta libertatis Germanicus.

Theodorus Körner, poeta libertatis Germanicus

VitaRecensere

 
Monumentum Dresdae
 
Locus ubi Körner animam efflavit
 
Baltimorae dies mortis L herois et poetae celebratur anno 1863

Filius iuristae et Schillerii amici Christiani Godofredi Körner in loco ambienti studiis propitio pueritiam habuit. Annis inter 1808 et 1810 Fribergae Academiam metallicae frequentavit cui tunc praefuit Abraham Gottlieb Werner antequam Lipsiam iret studii iurisprudentiae caussa. Inde autem anno 1811 ob compugnationem studenticam ab Alma Matre relegatus Berolinum pergebat ubi historiae philosophiaeque studere coepit. Insanus aestate 1811 Thermas Carolinas morbo medendo iit unde mense Augusto Vindobonam contendit. Sponsalibus cum actrice Antonia Adamberger celebratis mense Ianuario 1813 velut poeta theatralis aulicus institutus est. Iam Lipsiae animos excitaverat collectione poeseos praetitulata »Knospen« (1810) quam sequebantur annis inter 1811 et 1813 vicissim fabulae libelli et dramatica ut »Die Braut«, »Der grüne Domino«, »Der Nachtwächter«, »Toni« (inspirante Henrico Kleist cum »Die Verlobung in St. Domingo«), »Die Sühne«, »Zriny«, »Hedwig«. In his praeter Schillerum et Augustus de Kotzebue sentitur.

Cum Borussia Napoleoni tyranno bellum indixisset Körner die 19.3.1813 Vratislaviae se scribere sinebat pro manipulo libero Ludovici Adolphi Lützow, in quo mox locumtenens factus est. Quando zetarius Ludovici Lützow die 17.6.1813 in impetu apud Kitzen (in Saxonia) graviter feritus est, amicis adiuvantibus Lipsiam et Thermas Carolinas se confugit ante reditum ad commilitones. Indutiis die 17.8. terminatis manipulus citatus primas acies adire mandatus est itaque fere quotidie acriter pugnatum est. Körner, qui duos dies antea carmen suum novissimum »Schwertlied« exaraverat, die 26.8. in rixis ad viam inter Gadebusch et Suerinum morte violenta periit. Apud vicum Wöbbelin sub querco vetere sepultus est. Dux Fredericus Franciscus de Megalopoli-Suerino aream circa quercum tatae dono donavit; postea cippos monumentum ferro fuso clare significavit et saepes circumdedit. Eodem loco iacent soror una Emma, quae mense Martio 1815 dolore confecta animam efflavit, necnon pater (1831) et amita Theodora Stock (1832).

GravitudoRecensere

Ut poeta gloriam aeternam sibi paravit carminibus pugnatorum intrepidorum quae legeris apud »Leier und Schwert« (Berolini 1814). Dramata eius prima vice edita sunt in »Dramatische Beiträgen« (Vindobonae 1814) et inter nondum impressa »Poetischen Nachlaß« (Lipsiae 1814; patre disponente). Opera omnia cum praefatione Christophori Augusti Tiedge edita sunt Berolini anno 1834 (Streckfuß). Museum cum rebus relictis et epistulis et Theodori Körner eiusque familiarium necnon cum aliis historiam, litteras, artem spectantibus (e.g. delineationibus, tabulis, effigiebus, monetis, impressis, manuscriptis, autographis) temporis liberationis Germanicae anno 1873 E. Peschel curante in casa natali Dresdensi inauguratum est (destructum anno 1945). Magistratus autem anno 1885 omnia acquisivit; anno 1871 Dresdae statua in Platea Sancti Georgii erecta est; heroum alterum Bremae fecit Deneys, tertium anno 1895 in vertice montis Landeskrone apud Gorlicium in Lusatia superiore. In (hodierno) Circulo Altenburger Land in Castello Löbichau ducissa Dorothea de Kurland memoriam pro Körner quoque in altum tollebat.

BibliographiaRecensere

  • Karl Berger: Theodor Koerner. Biliveldae 1912
  • Hartmut Brun: Theodor Körner und der Krieg an der Niederelbe. Mahn- und Gedenkstätten Wöbbelin – Theodor-Körner-Gedenkstätte (1991)
  • Erhard Jöst: Der Heldentod des Dichters Theodor Körner. Der Einfluß eines Mythos auf die Rezeption einer Lyrik und ihre literarische Kritik. In: Orbis litterarum 32 (1977), p. 310–340
  • Erhard Jöst: Der Dichter als Idol. Zum zweihundertsten Geburtstag von Theodor Körner (23. September 1991). In: Der Deutschunterricht, Heft 4/1991, p. 90–99
  • Erhard Jöst: „Die Kunst verlangt ein Vaterland“. Theodor Körner und die Wirkungsweise patriotischer Literatur. Broschüre, hrsg. von der Projektgruppe Gedenkstättenarbeit in Mecklenburg-Vorpommern, Suerini 1997
  • Erhard Jöst: „Weint nicht um mich, beneidet mir mein Glück!“ Die Erinnerung an Theodor Körner und der Stellenwert seiner Lyrik. In: Österreich in Geschichte und Literatur, Heft 4–5, 2002, p. 295–308
  • Erhard Jöst: „Vaterland! dir woll’n wir sterben!“ Theodor Körner: Dichter, Freiheitskämpfer, Patriot und Idol. In: Einst und Jetzt Band 58 (2013), p. 13–48
  • Erhard Jöst: Opfertod fürs Vaterland. Der literarische Agitator Theodor Körner. In: Dichtung und Wahrheit. Jahrbuch „Krieg und Literatur“ XXI/2015, p. 7–46
  • Adolf Kohut: Theodor Körner: Sein Leben und seine Dichtungen: Eine Säcularschrift auf Grund der besten und zuverlässigsten Quellen, Berolini 1890
  • Fritz Löffler: Theodor Körner. Dichter und Freiheitsheld. Dresden: Heimatwerk Sachsen, v.-Baensch-Stiftung 1938. (= Große Sachsen – Diener des Reiches; 9)
  • Emil Peschel, Eugen Wildenow: Theodor Körner und die Seinen. Lipsiae 1898
  • Emil Peschel, Eugen Wildenow: Theodor Körner und die Seinen. Zweiter Band. Lipsiae 1898
  • Emil Peschel: Körner-Bibliographie: Zum 23. Sept. 1891, dem 100jähr. Geburtstage Theodor Körners zsgest. Lipsiae 1891.
  • Albert Portmann-Tinguely: Romantik und Krieg. Eine Untersuchung zum Bild des Krieges bei deutschen Romantikern und „Freiheitssängern“. Adam Müller, Joseph Görres, Friedrich Schlegel, Achim von Arnim, Max von Schenkendorf und Theodor Körner. Friburgi, Schweiz: Univ.-Verl. 1989. (= Historische Schriften der Universität Freiburg; 12), ISBN 3-7278-0634-6
  • Oskar F. Scheuer: Theodor Körner als Student. Bonnae 1924
  • Maximilian Schmitz-Mancy: Erläuterungen zu Körners 'Zriny'. Paderbronnae: Schöningh (1916) (= Schöninghs Erläuterungsschriften zu deutschen und ausländischen Schriftstellern; 25)
  • Till Gerrit Waidelich: Der vierjährige Posten von Theodor Körner als Libretto „in der Art eines Finales“ für 21 Opern, Bericht über den Internationalen Schubert-Kongreß Duisburg 1997 Franz Schubert – Werk und Rezeption Teil II: Bühnen- und Orchesterwerke, Kammer- und Klaviermusik (Schubert-Jahrbuch 1998), Cassellae 2000, p. 57–77
  • Ernst Weber: Der Krieg und die Poeten. Theodor Körners Kriegsdichtung und ihre Rezeption im Kontext des reformpolitischen Bellizismus der Befreiungskriegslyrik. In: Die Wiedergeburt des Krieges aus dem Geist der Revolution, hg. v. Johannes Kunisch und Herfried Münkler, Berolni 1999, p. 285–325
  • Heinrich Weber: Theodor Körner als Freiberger Montane, Leipziger Thüringer und Berliner Westphale. In: Einst und Jetzt, Bd. 4 (1959), p. 5–41.
  • Artur Wenke: Theodor Körner. Ein Dichter- und Heldenleben. Dresdae 1913
  • Albert Zipper: Theodor Körner. Lipsiae 1900. (= Dichter-Biographien; 4)
  • Frank Bauer: Carl Theodor Körner. Poet-Patriot-Freiheitskämpfer (Kleine Reihe Geschichte der Befreiungskriege 1813–1815, SH 10 (Doppelheft)), Altenburgi in Misnia 2017.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Körner spectant.
  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica