Ioannes Henricus Gulielmus Tischbein
Ioannes Henricus Gulielmus vulgo Johann Heinrich Wilhelm Tischbein (natus Haina Hassiae die 15 Februarii 1751; mortuus Eutin in Holsatia die 26 Februarii 1829) fuit pictor Germanicus.
Obitus: 26 Februarii 1829; Utina
Patria: Electorate of Hesse
Officium
Munus: pictor, Chalcographus, graphic artist
Consociatio
Familia
Familia: Tischbein family
Vita recensere
Avunculo Ioanne Iacobo Tischbein magistro Hamburgi picturam edidicit antequam artem in Batavia, in variis urbibus Germanicis, in Italia (annis inter 1779 et 1781), Turici, Romae rursus ex anno 1783, Neapoli ex anno 1787 exerceret.
Neapolitani autem eum rectorem scholae pictoriae instituerunt. Qui tamen mox in patriam revertit Hamburgi et Eutin domicilia per vices habiturus.
Opera recensere
Notissima sunt opera Goethe auf den Ruinen des alten Rom, Konradin von Schwaben und Friedrich von Österreich wird beim Schachspiel das Todesurteil verkündigt, Christus und die Kindlein (pro Fano Santi Ansgarii Bremensi), Der wütende Ajax die Kassandra von der Statue der Pallas wegreißend, Der Einzug Benningsens in Hamburg
Libri mentionis digni, quos edidit atque partim rasionibus suis ornavit, ecce hi: »Têtes de différents animaux, dessinées d'après nature« (Neapoli 1796), »Sir William Hamilton's collection of engravings from antique vases« (Neapoli 1791–1809, »Homer, nach Antiken gezeichnet« (cum adnotationibus ab Heyne, Gottingae 1801-1804; ab Schorn, Stuttgardiae 1821-1823).
Bibliographia recensere
- Klaus Langenfeld: Wilhelm Tischbein, Goethe-Maler in Rom und herzoglich oldenburgischer Hofmaler. Isensee Verlag, Oldenburgi 2008, ISBN 978-3-89995-548-4.
- Petra Maisak: Goethe und Tischbein in Rom. Insel Verlag, Francofurti ad Moenum/Lipsiae 1994, ISBN 3-458-19251-4, (Insel-Bücherei, 1251).
- Vita a Karin Schrader descripta apud NDB
- Ulrich Schulte-Wülwer: Johann Heinrich Wilhelm Tischbein und seine Schüler in Eutin, in: Nordelbingen, 81/2012, p. 39–71. ISSN 0078-1037
Nexus externus recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Henricum Gulielmum Tischbein spectant. |
- Opera apud Zeno
- Tischbein tempore suo; informationes in Museo Holsatiae Orientalis
- Quod Casellenses de Tischbein monstrent
- Scaturigo apud DDB
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)