Chiliogramma

(Redirectum de Kg)
Imago exemplaris Lutetiae conservati. Non est photogramma sed imago machina computatrali facta, quod nemo chiliogramma publicum videre nec tangere potest.
Systema internationale unitatum post definitionem anno 2019 effectam: chiliogramma nunc secundo, celeritate lucis, et constante Planckiano fingitur; praeterea, ampere chiliogrammate non iam nititur.
Chiliogramma antiquum.

Chiliogramma[1][2][3][4] (-tis vel -tos, n.)[2][4] sive kilogramma[2][5] (-atis, n. vel -ae, f.)[2] est mensura massae in systemate metrico (rite in systemate internationali unitatum), una ex septem principalibus physicae mensuris. Eius abbreviatio est kg. Late per mundum in scientia, arte ingeniaria, et commercio adhibetur, vulgo in sermone quotidiano chilio et kilo appellata.

DefinitioRecensere

PriscaRecensere

Unum chiliogramma (1 kg) primum fuit massa quae in uno litro aquae apud temperaturam quattuor graduum Celsii continetur. Chiliogramma fuit etiam 1000 grammatum; vice versa, gramma est millensima chiliogrammatis pars).

HodiernaRecensere

Ab anno 1889 1 kg erat, per definitionem, massa quae continetur in exemplari prisco apud Officinam Internationale in Pondera et Mensuras Lutetiae sito. Exemplar metallis platino (90%) atque iridio (10%) factum est. In forma cylindri 39 mm alti, cum radio 19.5 mm fusum est.

Definitio chiliogrammatis rite die 20 Maii 2019 mutabitur. Quod non iam est subiecta? de? exemplaro? prisco, sed de constante Planckiano ( ), de celeritate luminis ( ) et de definitione secundi, i.e. cyclis radiationis electronum quae inter status fundamentalis atomi Cs 133 moventur ( ):

 

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Kraus, L. A. (1844), Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon, ed. 3a (Gotingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Schlickum, O. (1879), Lateinisch-deutsches Special-Wörterbuch der pharmazeutischen Wissenschaften (Lipsiae: Ernst Günther’s Verlag).
  3. Gabler, E., & T. C. Winkler (1881), Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen, ed. secunda (Lugduni Batvaorum: A. W. Sijthoff).
  4. 4.0 4.1 Foster, F. D. (1891-1893), An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages (Novi Eboraci: D. Appleton and Company).
  5. Maxwell, T., ed. (1890), Terminologia medica polyglotta (Londinii: J. & A. Churchill / Lutetiae: G. Mason / Philadelphiae: P. Blakiston, Son & Co.

Nexus externiRecensere

Formula:External media

  Vicimedia Communia plura habent quae ad chiliogramma spectant.
Unitates axiomaticae:
Amperium  • Candela  • Chiliogramma  • Kelvin  • Metrum  • Moles  • Secundum

Unitates derivatae:
Becquerel  • Celsii Gradus  • Coulomb  • Farad  • Gray  • Henry  • Hertz  • Joulium  • Katal  • Lumen  • Lux  • Newton  • Ohmium  • Pascalis  • Radian  • Siemens  • Sievert  • Steradian  • Tesla  • Vattium  • Voltium  • Weber