Theophania (Graece θεοφάνεια,[1] 'adventus dei, patefactio dei') est adventus vel species vel simulatio deitatis prae homine.[2][3][4] Quod vocabulum ad patefactiones deorum in religionibus Graeca antiqua et in culturis Asiae Occidentalis commemorandas adhibebatur. Ilias est primus fons descriptiopnum theophaniarum in antiquitate classica (et fiunt per mythologiam Graecam), theophania fortasse in carminibus de Gilgamo primum commemoratur.[5]

Mors Semelae. Pictura Petri Pauli Rubens. Quae mors a theophaniá Iovis sine simulatione mortalis efficitur.
Painting depicting a multi-armed, multi-headed being– Vishvarupa of Krishna.
Krishna suam Vishvarupam (formam universam) Ariunae in proelio Kurukshetra monstrat (Bhagavadgītā, capitulum 11).
Filii Israel Iordanem Transeunt. "Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam, per diem in columnia nubis, et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo" (Exodus 13:21–22). Columnae nubis et ignis theophaniae appellantur.
Visio Ezekielis Raphaelis.
Teofanía (Theophania). Pictura Antonii García Vega, artificis Mexicani.

Vocabulum theophania certam significationem in Christianitate et Iudaismo erga Biblia Sacra habet: patefactionem dei Abrahamei attingit, signum sensibile quo eius praesentia retegitur. Paucae theophaniae in Bibliis Hebraicis inveniuntur, libris etiam Vetus Testamentum appellatis.

Apocalypsis Ioannis de Deo supra sedem sedente ait: "similis erat aspectui lapidis jaspidis? et sardinis; et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae" (Apocalypsis 4:3).

Eusebius Pamphili, Caesareae Maritimae saeculo quarto episcopus, libellum Peri theophaneias scripsit, de incarnatione Iesu disserens.

Theologi Christiani, traditionalem locorum biblicorum explicationem sequentes, theophaniam plerumque interpretantur certam Dei homini patefactionem, ubi vocabulum certam significat videns aut videntes haud dubitant Deum se eis patefacere.[6] Alioqui, hierophaniam, vocabulum latius, adhibetur.[7]

Philippus K. Dick, scriptor fictionis scientificae Americanus, theophaniam die 3 Februarii 1974 expertus esse dicitur,[8] quae deinde fuit fundamenta eius VALIS (1981) et Radio Free Albemuth (1985), mythistoriarum quasi biographicarum, hác post auctorem mortuum editá.[9][10]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Vocabulum non confundendum est cum Graeco (τὰ) Θεοφάνια, sollemnibus Delphis habitis.
  2. Theophany .
  3. Burtchaell 2002.
  4. Patefactiones divinae sine simulacro deitatis saepe epiphaniae appellantur, sed melius hierophaniae, non theophaniae. Vide Latourelle 1966 et Sharma 2006: 109.
  5. Bulkley 1993: 163.
  6. Ivakhiv 2001: 253.
  7. Sharma 2006: 109.
  8. Mckee 2004: 1–2.
  9. Mckee 2004: 10.
  10. Umland 1995: 82.

Bibliographia recensere

  • Bulkley, Kelly. 1993. "The Evil Dreams of Gilgamesh: An Interdisciplinary Approach to Dreams in Mythological Texts." In The Dream and the Text: Essays on Literature and Language, ed. Carol Schreier Rupprecht. Albaniea Novi Eboraci: State University of New York Press, 159–77. ISBN 978-0-7914-1361-6.
  • Burtchaell, J. T. 2002. "Theophany." New Catholic Encyclopedia 13: 929. Ed. 2a. DetroitiL The Catholic University of America per Thomson/Gale. ISBN 978-0-7876-4017-0.
  • Choufrine, Arkadi. 2002. Gnosis, theophany, theosis: studies in Clement of Alexandria's appropriation of his background. Novi Eboraci: P. Lang. ISBN 082046144X.
  • Eusebius Pamphili. Peri theophaneias.
  • Forest, Jim. 2008. Praying with icons. Ed. rety=ractata. Maryknoll Novi Eboraci: Orbis Books. ISBN 9781570757587, ISBN 1570757585.
  • Inch, Morris A. 2001. Two Gospel motifs: the original quest & the messianic theophany. Lanhamiae Terrae Mariae: University Press of America. ISBN 0761820108.
  • Ivakhiv, Adrian J. 2001. Claiming Sacred Ground: Pilgrims and Politics at Glastonbury and Sedona. Bloomingtoniae: Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33899-0.
  • Ivanovici, Vladimir. 2016. Manipulating theophany: light and ritual in north Adriatic architecture (ca. 400-ca. 800). Berolini et Bostoniae: De Gruyter. ISBN 9783110376326.
  • Kirchner, Friedrich. 1907. Wörterbuch der philosophischen Grundbegriffe.
  • Latourelle, René. 1966. Theology of Revelation (Théologie de la Révélation). Staten Island Novi Eboraci: Alba House. OCLC 568980.
  • Mckee, Gabriel. 2004. Pink beams of light from the god in the gutter: the science-fictional religion of Philip K. Dick. Lanhamiae Terrae Mariae: University Press of America. ISBN 0-7618-2673-4.
  • Mooney, Hilary A. 2009. Theophany: the appearing of God according to the writings of Johannes Scottus Eriugena. Tubingae: Mohr Siebeck. ISBN 3161490894, ISBN 9783161490897.
  • Müller, Hans-Peter. 1964. "Die kultische Darstellung der Theophanie." Vetus Testamentum 14, no. 2 (Aprilis): 183–91.
  • Ortlund, Eric Nels. 2010. Theophany and Chaoskampf: the interpretation of theophanic imagery in the Baal epic, Isaiah, and the Twelve. Piscataway Novae Caesareae: Gorgias Press. ISBN 9781617191602.
  • Poythress, Vern S. 2018. Theophany: a biblical theology of God's appearing. Wheaton Illinoesiae: Crossway. ISBN 9781433554377.
  • Savran, George W. 2005. Encountering the Divine: theophany in biblical narrative. Londinii et Novi Eboraci: T & T Clark International. ISBN 0567043916.
  • Sharma, Arvind. 2006. "The Concept of Revelation and the Primal Religious Tradition." In A Primal Perspective on the Philosophy of Religion." Dordrecht: Springer Verlag. ISBN 978-1-4020-5014-5.
  • Umland, Samuel J. 1995. Philip K. Dick: contemporary critical interpretations. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-313-29295-7.

Nexus externi recensere