Deus ex machina est locutio Latina ad actionem dramatum antiquorum pertinens. Machina in ea locutione est apparatus, per quem persona, plerumque deum vel deam repraesentans, systemate quodam funium desuper demissus vel elevatus in scaenam descendere vel ab ea devolare videbatur; sola eius apparitione nodus tragicus solvi potuit.

De nomine et historia

recensere

Locutio „deus ex machina" e lingua Graeca deprompta, qua legitur "ἀπὸ μηχανῆς θεός", et Latine versa vulgo in usu est. Qua locutione primum Aristoteles in ea parte librorum de poeticis, quae ad nos pervenit, de tragoedia disserens, utitur, cum poetas talibus machinationibus uti nequaquam debere docet, hisce fere verbis[1]: Φανερὸν οὖν, ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, [1454b] καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ ἀπὸ μηχανῆς [...]. Ἀλλὰ μηχανῇ χρηστέον ἐπὶ τὰ ἔξω τοῦ δράματος, ἢ ὅσα πρὸ τοῦ γέγονεν ἃ οὐχ οἷόν τε ἄνθρωπον εἰδέναι, ἢ ὅσα ὕστερον, ἃ [5] δεῖται προαγορεύσεως καὶ ἀγγελίας· ἅπαντα γὰρ ἀποδίδομεν τοῖς θεοῖς ὁρᾶν. (Latine: 'Ita probatur etiam in fabulis solutiones nodorum ab ipsa fabula accidere [1454b] neque ut in Medea (sc. Euripidis) ex machina [...]. Machinà autem utendum est ad res extra dramatis actionem vel ante eam actas, quas homines scire nequeunt, vel post, quae praenuntiationem et adnuntiationem postulant. Omnia enim videre dis tribuimus'.)

Eiusmodi deliberationibus Aristoteli persuasum erat Sophoclis Oedipum tyrannum tragoediae perfectae exemplar esse: huius dramatis actionem, ut evocata sit rebus supranaturalibus, sc. oraculo Delphico, id est Apollinis, et aenigmate Sphingis - quibus rebus ablatis iam nihil est, quo fabula evolvatur -, ita tamen in scaena agi omissis omnibus rebus, quae extra actionem dramatis sint, et perfici tantum a personis fabulam suis consiliis agentibus rationaliterque finem dispicientibus.

Rationem mediam inter omni et nullo modo deum ex machina produci decere, invenimus apud Horatium in sua arte poetica. Ibi enim declarat, qua condicione numen aliquod ad fabulam pertricosam solvendam inducere poetis liceat: „ ... nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus / inciderit." [2].

Etiamnunc personae - non solum dei nec solum e machina theatrali - in scaenam introducuntur, ut, necopinati circumstantibus, crisin vel discrimen aliquod rerum ad eventum prosperum perducant. Nostris autem temporibus de deo ex machina dicitur etiam ad personam indicandam, quae interventione sua exitum rerum quarumlibet exoptatum adduxerit.

Exempla dei ex machina

recensere
  1. Aristoteles, Poetica1454ab
  2. Horatius, Ars poetica 191 s.