Vide etiam paginam discretivam: Nodus (discretiva)

Nodus est nexus implicitus duorum pluriumve corporum flexibilium, ut filorum et funium.

Nonnulli nodi

Apud antiquos recensere

Apud antiquos mentio fit variorum nodorum. Nodus Herculis vel Herculaneus est difficilis nodi genus, cuius partes extremae non videntur et quod in medicina adhibebatur. Vide, exempli gratia, Plinium:

Vulnera nodo Herculis praeligare mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur, quippe cum Herculaneum prodiderit numerum quoque quaternarium Demetrius condito volumine et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi.[1]

Nodus Gordius fuit nodus Gordii in Phrygia, quem Alexander Magnus, cum dissolvere non posset, gladio secuit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad nodos spectant.
  • Enchiridia nodorum:
    • Animated Knots (Anglice)
    • Les Nœuds (Francogallice)