Oedipus rex
Oedipus rex[1] (Graece Οἰδίπους Τύραννος) est una e septem tragoediis integre servatis Sophoclis poetae Graeci, qui post 430 a.C.n.[2] eam Athenis docuisse putatur. Cum Antigona fortasse ex omnibus Sophocleis hodie celeberrima est. Quomodo Oedipus fatum suum cognoverit, hoc est patrem occidisse et matrem uxorem duxisse, patefacit. Nihilominus trilogia(en) cui Oedipus rex tertia pars erat, non nisi secundas rettulit; Aeschyli nepos Philocles certamen vicit.
Personae
recensere- Oedipus, Thebanorum rex
- Iocasta, Oedipodis mater et uxor
- Tiresias, vates
- Creon, Iocastae frater
- Iovis sacerdos
- Chorus Thebanorum senum
- Lai servus, pastor senex
- Nuntii
- Antigone et Ismene, Oedipodis et Iocastae filiae, personae mutae.
Actio Thebis pro Labdacidarum palatio agitur.
Summarium
recensere- Prologusː Pestilentia regionem vastante Iovis sacerdos pueris supplicibus cinctus regem Oedipodem adit et hortatur civitati suae saluti fieret, ut olim a Sphinge eam liberaverat. Tum Cleon Delphis rediens dei responsum adfert prioris regis Lai interfectorem investigandum esse atque e finibus tollendum, qua labe pollui civitatem. Oedipus omnia, quae posset, facturum pollicetur.
- Parodosː chorus varios deos (Iovem, Athenam, Apollinem, Artemidem) ad pestilentiam expellendam invocat.
- Primum episodiumː Oedipus chorum, qui pro Thebanorum populo stat, adloquitur,. Quos incitat ad ignotum interfectorem indicandum aut quaerendum, quem velut aqua et igni interdicit. Diras imprecationes in sontes addit atque etiam sibi ipsi, si sciens umquam homicidam domi teget. Tum vates Tiresias accersitus advenit sed perniciosam veritatem patefacere primo recusat. Irascens Oedipus eum accusat, quod caedis regiae particeps fuerit. Tum et ipse Tiresias excandescit atque nefandum civitatis pollutorem neminem alium esse, quam ipsum regem Oedipodem declarat. Quod verum esse posse negat rex, qui vatem maledictis increpat atque coniurationis adversus se cum Creonte incusat. Diras minas effatus, quae spectatoribus futura praenuntiant[3], Tiresias scaenam relinquit.
- Primum stasimonː chorus de vaticinandi scientia dubitat atque interim fidem regi servare mavult qui patriae amorem et sapientiam iamdiu probavit.
- Secundum episodiumː Cleon indignans, quod ita accusatus esset Oedipodem adit, qui perseverat et moriendum ei quamvis innocentiam testanti esse iubet. Tum intervenit Iocasta, cuius et chori precibus Cleonis vitam condonat rex. Regina marito ut ostenderet, quam parum fide digna essent oracula, meminit Apollinem olim Laium manu communis filii periturum cecinisse. Quod valde a vero aberravit, quoniam infans statim natus in remotis desertisque montibus expositus esset et Laios multo post in trivio ab ignotis latronibus occisus esset. At subinde Oedipus dubitat, an non ipse sit interfector ille, cui exsilium et diras imprecationes indixissetː nam eodem loco, orta quondam rixa, plures homines necavit. Ultima spes in servo quodam superstite consistit, quem interrogare cupit, quia caedi adfuit. Adhuc enim nihil aliud timet nisi poenas erga Lai interfectorem edictas, parricidam et incestum nondum suspicatur, quia se Polybi Corinthii filium esse credere pergit[4].
- Secundum stasimonː[5] chorus impiis Iocastae verbis perturbatus et tyrannorum hybrin metuens[6] ad deorum religionisque praesidium refugit.
- Tertium episodiumː Corinthiorum legatus tum advenit atque nuntiat Polybo mortuo regnum Oedipodi conferri. Gaudet primo Iocasta quia ita refutari putat oraculum de Oedipode patrem occisuro et matrem sibi matrimonio coniuncturo. At postquam rex Corinthum redire ob matrem adhuc vivam reformidat nuntius negat Polybi genuinum filium fuisse sed infantem a pastore Lai quodam sibi traditum, cuius pedes vinculis terebrati essent (e quo supplicio etymologia popularis nomen Graecum herois interpretabatur tamquam 'pes tumidus'). Iam abhinc Iocasta omnia intellexit atque maritum precatur, ne veritatem ultra quaerere vellet. Ille vero genus suum noscere omnino volens Iocastam repellit atque humilitatis originis suae eam pudere persuasum habet. Pastorem igitur, dum Iocasta e scaena fugit exspectat, qui idem et caedi adfuit et infantem Corinthiis tradidit.
- Tertium stasimonː[7] chorus incertus animi varias coniecturas de Oedipodis origine divina canit.
- Tertium episodiumː quamvis primo reluctans pastor Oedipodis minis veritatem prodere cogiturː ipse enim Lai filium Corinthio pastori in monte Cithaerone prodidit, qui adultus patrem occidit et Iocastae maritus factus est. Ita Apollinis oracula iam expleta sunt. Lumen solis in futurum videre cupere negat perculsus rex.
- Tertium stasimonː quicquam esse aestimandum hominem negat chorus, cum Fortunae vicissitudines in rege Oedipodo videt, olim beatissimo et nunc omnium miserrimo.
- Exodosː[8] famulus e palatio exit et nuntiat Iocastam laqueo suspensam vitam finisse atque Oedipodem oculos suos uxoris fibulis transfixisse. Mox cruore ex oculis manante vultu resperso ipse in scaenam incedit. Creon et chorus Oedipodem miserantur qui Thebis statim abire cupit. De quo Creon respondet se deum consulturum. Postremo Oedipus utrique filiae, Antigonae et Ismenae, pathetice valere dicit antequam eas Creonis fidei tradat et chorus moralem significationem eandem fabulae imponat atque Herodotus fabulae Solonis et Croesiː ne quis mortalis beatus iudicetur ante ultimam vitae horam[9]. De genuitate ultimorum versuum controversia quaedam inter modernos eruditos iamdiu saevit[10]
De argumento et Sophoclea arte
recensereOedipodis gesta iam satis nota erant, cum Sophocles hoc thema elegit, quod Aeschylus in trilogia Thebana (Laios, Oedipus, Septem contra Thebas, addito satyrico dramate Sphingeː 467 a.C.n.) iam tractaverat. Nec fabulam mutavit, quamquam eius principia parum verisimilia videri possunt[11] - certe ille praeclarus aenigmatum solutor mira et profunda caecitate adficitur, quoad sui fati aenigma pertinet. Nihilominus tanta sollertia actionem peragebat Sophocles, ut iam ab Aristotele Oedipus rex tragicis poetis exemplum imitandum saepe proponeretur nec moderni critici aliam opinionem proferrent. Velut in criminalibus mythistoriis hodiernis veritas succedentibus episodiis paulatim detegitur, sed quia spectatores Graeci fabulae finem non ignorabant de quaerendi et inveniendi ratione magis agitur quam de eventus incertitudine. Multiplices et diversae fuerunt interpretationes exegeticae huius fabulae, quae vicesimo saeculo saepe psychoanalysim invocabant. Plerumque quanti humana scientia et actio in fatalibus calamitatibus adeundis aestimandae sint, interrogant.
De posteritate
recenserePost Sophoclem tragoedias de eadem fabula composuerunt Graece Euripides, Latine Seneca[12], Francogallice Petrus Corneille (1659)[13] et Voltarius (1718)[14] et alii alia multi lingua. Ex Oedipode rege Sophocleo Petrus Paulus Pasolini pelliculam (1967) duxit[15]. Illustris est etiam Oedipus rex cantatus a Ioanne Cocteau (textus Francogallicus postea a Iohanne Daniélou Latine versus) et Igor Stravinski (musica) compositus (1927-8).[16].
Notae
recensere- ↑ Rarius Oedipus tyrannus. A posteris ita appellatur ut ab Oedipode Coloneo distinguatur. Nam secundum argumentum ita posthomerici poetae dicebant τοὺς πρὸ τῶν Τρωικῶν βασιλεῖς τυραννοὺς προσαγορεύοντες. Titulus Sophocleus "Oedipus" erat.
- ↑ Bernard M. W. Knox, "The Date of the Oedipus Tyrannus of Sophocles," The American Journal of Philology, 1956ː 133-147.
- ↑ Versus 447-462. Cf Steven Lattimore, "Oedipus and Teiresias", California Studies in Classical Antiquity, 1975ː 105-111
- ↑ Versus 823-833.
- ↑ Giacomo Scavello, "Elementi epico-omerici nella dizione sofoclea: analisi del secondo stasimo dell’«Edipo re»", ACME, 2015ː 157-178. C. Carey, "The Second Stasimon of Sophocles' Oedipus Tyrannus", The Journal of Hellenic Studies, 1986ː175-179. Keith Sidwell, "The "Argument of the Second Stasimon of Oedipus Tyrannus", The Journal of Hellenic Studies, 1992ː 106-122
- ↑ Versus 873ː ὕβρις φυτεύει τύραννον·
- ↑ Albert Machin, "Sur le troisième stasimon d"'Œdipe-roi"", Revue des Études Grecques, 1989ː 192-201
- ↑ Felix Budelmann, "The Mediated Ending of Sophocles' Oedipus Tyrannus", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 2006ː 43-61
- ↑ Versus 1528-30ː ὥστε θνητὸν ὄντα κείνην τὴν τελευταίαν ἰδεῖν ἡμέραν ἐπισκοποῦντα μηδέν᾽ ὀλβίζειν, πρὶν ἂν τέρμα τοῦ βίου περάσῃ μηδὲν ἀλγεινὸν παθών
- ↑ David Kocacs, "The end of Sophocles' Oedipus Tyrannus: the sceptical case restated", The Journal of Hellenic Studies, 2014ː 56-65. Alan H. Sommerstein, "Once more the end of Sophocles' Oedipus Tyrannus", The Journal of Hellenic Studies, 2011ː 85-93
- ↑ Ita iam sentiebat Voltarius in epistula de Sophocleo Oedipode
- ↑ Textus
- ↑ Textus
- ↑ Textus. Placuit illa prima tragoedia et effecit ut Voltarius et alias postea componeret. Hodie tamen parvi aestimatur.
- ↑ Duarte Mimoso-Ruiz, "La transposition filmique de la tragédie chez Pasolini, (Œdipe-Roi, Médée)", Pallas. Revue d'études antiques, 1992ː 57-67. Robert J. White, "Myth and Mise-en-Scène: Pasolini's "Edipo Re"", Literature/Film Quarterly, 1977ː 30-37.
- ↑ Apud Gallica audiendus.
Bibliographia
recensereEditiones et commentarii
recensere- Jean Bollack, L'Oedipe roi de Sophocle : le texte et ses interprétations. Tomus 1ː Introduction, texte, traduction. Tomi 2-4ːCommentaire. Index et bibliographie, Presses Universitaires de Lille, 1991. Quattuor volumina. Recensio critica
- J. C. Kamerbeek, The Plays of Sophocles. iv: The Oedipus Tyrannus, Leiden, Brill, 1967 Recensio critica
Plura legere si cupis
recensere- Frederick Ahl, Sophocles' Oedipus. Evidence and Self-Conviction, Londinii, 1991 Recensio critica
- L. Bodin, "Le meurtre de Laïos dans « Œdipe–roi »", Revue des Études Grecques, 1936ː 77-86
- Lucien Bordaux, "Œdipe Roi et l'illusion des mots", Littératures, 1997ː 193-208
- Jean Carrière, "Ambiguïté et vraisemblance dans Œdipe-Roi", Pallas. Revue d'études antiques, 1956ː 5-14
- Effie Coughanowr, "Philosophic Meaning in Oedipus Rex", L'Antiquité Classique, 1997ː 55-74
- Georges Daux, "Œdipe et le Fléau (Sophocle, Œdipe roi, 1-275)", Revue des Études Grecques, 1940ː 97-122
- Stephanus Esposito, "Sophocles: Oedipus Tyrannus (Οἰδίπους Τύραννος)" in The Encyclopedia of Greek Tragedy, Wiley, 2013.
- Michel Fartzoff, "Œdipe Roi: le tragique et le texte théâtral", Pallas, 2010ː 299-309
- "̪Pouvoir, destin et légitimité chez Sophocle : d'Œdipe Roi à Œdipe à Colone" in Actes du 8ème colloque de la Villa Kérylos à Beaulieu-sur-Mer les 3 & 4 octobre 1997, 1998ː 85-99
- Egon Flaig, Ôdipus. Tragischer Vatermord im klassischen Athen, Monaci, H. Beck, 1998 Recensio critica
- Kurt Fosso, "Oedipus Crux:Reasonable Doubt in "Oedipus the King"", College Literature, 2012ː 26-60
- Michel Foucault, «Œdipe roi ou l'invention de la vérité judiciaire », Esprit, 2011ː 90-99.
- "La vérité et les formes juridiques", Chimères. Revue des schizoanalyses, 1990ː 8-28
- Marcello Gigante, "Dalla parte di Edipo: lettura dell'Edipo "re"", Studi Classici e Orientali, 1988ː61-96
- Gottfried Greiffenhagen,"Der Prozess des Ödipus: Strafrechtliche und strafprozessuale Bemerkungen zur Interpretation des Ödipus Rex des Sophokles", Hermes, 1966ː 147-176
- E.M. Harris, “Is Oedipus Guilty? Sophocles and Athenian Homicide Law” in E.M. Harris , D.F. Leão , et P.J. Rhodes (curatores), Law and Drama in Ancient Greece. London: Duckworth, 2010: 122–46.
- Robert L. Kane, "Prophecy and Perception in the Oedipus Rex", Transactions of the American Philological Association (1974-2014), 1975ː 189-208
- Albert Machin, "Jocaste dans le temps tragique", Pallas. Revue d'études antiques, 1990ː 7-18
- Patrick Mahony, "Oedipe roi et la langue de Sophocle", Filigrane Écoutes psychothérapiques , 2011ː 33-52
- Bernd Manuwald, "Oidipus und Adrastos: Bemerkungen zur neueren Diskussion um die Schuldfrage in Sophokles’ ,König Oidipus’", Rheinisches Museum für Philologieː 1-43
- Antonis Paparizos, "Autorité mantique et autorité politique : Tirésias et Oedipe"; Kernos, 1990ː 307-318
- José Joaquim Pereira Melo et Renan Willian Fernandes Gomes, "Édipo rei: a formação do homem para a polis", Educação, 2013ː 593-604
- Louis Roussel, "Le récit du meurtre de Laïos dans "Œdipe-roi" (798-813)", Revue des Études Grecques, 1929ː 361-372
- Arbogast Schmitt, "Mensclisches Fehlen und tragisches Scheitern: Zur Handlungsmotivation im Sophokleischen ‚König Ödipus‘", Rheinisches Museum für Philologie, 1988ː 8-30
- William C. Scott, "Musical Design in Sophocles' "Oedipus Tyrannus"", Arion: A Journal of Humanities and the Classics, 1996ː 33-44
- C. Segal, Oedipus Tyrannus: Tragic Heroism and the Limits of Knowledge, Oxford University Press, 2001 Recensio critica Altera recensio critica
- Lauren Silberman, "God and Man in "Oedipus Rex"", College Literature, 1986ː 292-299
- P. H. Vellacott, "The Chorus in 'Oedipus Tyrannus'", Greece & Rome, 1967ː 109-125
- Abraham Wasserstein, "Réflexions sur deux tragédies sophocléennes : "Œdipe Roi" et "Œdipe à Colone"", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1969ː 189-200