Cithaeron 1 409 m (Peloponnesi physicalis )
Cithaeron 1 409 m
Cithaeron
1 409 m
Situs in Graecia

Cithaeron (-onis, m.) (Graece Κιθαίρων; Neograece Κιθαιρώνας) est mons in Graecia. Summum culmen nomine Προφήτης Ηλίας ('propheta Elias') et Ελατιά ('Elatia') 1409 m in altitudinem eminet. Hic flumen Asopos scaturit.

Antiquitate Cithaeron occidentalis Atticae Boeotiaeque limes erat, turribus castrisque munitus. Variis sacris Dionysus, Zeus, Hera, et nymphae hic colebantur. A meridie Eleutherae, natalis Dionysii locus, sitae sunt. In montis declivitate septentrionali Pugna apud Plataeas commissa est.

In Cithaerone nonnullae fabulae Graecae collocatae sunt: Heracles hic armenta custodire debuit et leonem Cithaeronium interfecit, Oedipus expositus est; atque Apollo et Artemis Niobae liberos occiderunt; praeterea fabulae de Pentheo, Actaeone, et Antiope huc pertinent[1].

  1. G. A. Buxton, "Montagnes mythiques, montagnes tragiques", Ktèma, 1990ː 163-172

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere