Wikidata-logo.svg Ioannes Cocteau
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Cocteau: imago
Ioannes Cocteau: subscriptio
Nativitas: 5 Iulii 1889; Maisons-Laffitte
Obitus: 11 Octobris 1963; Mauriliacum
Patria: Francia
Nomen nativum: Jean Maurice Eugène Clément Cocteau

Officium

Officium: President of the Jury at the Cannes Festival, seat 31 of the Académie française
Munus: pictor, scriptor scaenicus, Dispositor cinematographicus, poëta, actor, Pictor librorum, mythistoricus, scriptor scaenicus, librettist, voice actor, postage stamp designer, scriptor, designer, photographer, musicographus, prosaist

Familia

Genitores: ; Eugénie Cocteau

Memoria

Laurae: Commander of the Legion of Honour, Louis Delluc Prize, Prix Jules Davaine
Sepultura: Chapelle Saint-Blaise-des-Simples

Ioannes Cocteau (Maisons-Laffitte in vico apud Lutetiam, 5 Iulii 1889Milly-la-Forêt in vico apud Lutetiam, 11 Octobris 1963) fuit scriptor, poeta, moderator cinematographicus, et pictor Francicus. In Academiam Francicae anno 1955 cooptatus est.

Amadeus Modigliani: Imago Ioannis Cocteau anno 1916 depictus

Et amicus Raymondi Radiguet deinde Edithae Piaf fuit.

VitaRecensere

Familia burgensi divite natus Ioannes studia in Lyceo Condorcet Parisiensi agebat. Aetate novem annorum vidit patrem sibi mortem conscivisse. Anno 1909 trossulus atque aestheticus poemata in lucem protulit. Inde portae ei patefactae sunt ad domos communicationis socialis altioris quos e.g. Lucianus Daudet, comitissa Maria-Laura de Noailles et Marcellus Proust frequentaverunt. Anno 1913 motus est arte Sergii Djagilev interpretantis Sacrum vernale Inguari Stravinskij: inde in aliis operibus conficiendis iterum atque iterum hauriebat. Primo bello mundano cum Gustavo Apollinaire consuetudinem contraxit.

Decenniis consecuis multa bella atque recentissima creavit cooperationes iniens cum pictoribus et musicis (cum Henrico Satie: Parade, 1917; cum Dario Milhaud). Miras res tales in scribendo confecturus erat, quippe quem et futurismus et dadaismus et cubismus captarent, e.g. Le Cap de Bonne Espérance (1919), Le Potomac (1919), Thomas l’imposteur (1923), Les Enfants terribles (1929). Neque dramata sprevit de quo testimonia perhibent opera praetitulata Les Mariés de la tour Eiffel (1924), La Voix humaine (1930), La Machine infernale (1934), Les Parents terribles (1938), Les Monstres sacrés (1940), La Machine à écrire (1941), L’Aigle à deux têtes (1946), Bacchus (1952).

Cocteau artem cinematographicam ita venerabatur, ut libellos scaenarum exaravit: Sang d’un poète (1930), L’Éternel retour (1943), La Belle et la Bête (1945), Les Parents terribles (1949), Orphée (1950), Le Testament d’Orphée (1960).

Ioannis Cocteau ingenium picturarum delineatorumque faciendorum ne taceamus. Praeter folia etiam oratoria in oppidis Villefranche-sur-Mer et Milly-la-Forêt. Varietate sua multitudo stupebat. Itaque Ioannem Cocteau artificem vere universalem nominare fas est.

In Academia Francica sedem Hieronymi Tharaud occupavit. Cum anno 1955 Andream Maurois conveniret, fornices Academiae sanctos sic descripsit: "Quelque grotte sous-marine, une lumière quasi surnaturelle d’aquarium et sur des gradins en demi-cercle, quarante sirènes à queues vertes et à voix mélodieuses".

BibliographiaRecensere

  • Bergé, Pierre. 2006. Album Cocteau. Lutetiae: Gallimard.
  • Filipowska, Irena. 1976. Eléments tragiques dans le théâtre de Jean Cocteau. Poznan: UAM.
  • Tsakiridou, Cornelia A., ed. 1997. Reviewing Orpheus: Essays on the Cinema and Art of Jean Cocteau. Lewisburg: Bucknell University Press.
  • Wirtz, Otto. 1972. Das poetologische Theater Jean Cocteaus. Genavae: Droz.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Cocteau spectant.