Ptolemaeus I (rex Aegypti)

Macedo dux et Agyptius rex
(Redirectum de Ptolemaeus I Soter)

Ptolemaeus I Soter[1] (Graece Πτολεμαῖος ὁ Σωτήρ) (367/366 a.C.n.27 Ianuarii 282 a.C.n.) fuit rex Aegypti, primus ille Macedonum qui in serie Ptolemaeorum seu Lagidarum ibi regnaverunt.

Wikidata Ptolemaeus I (rex Aegypti)
Res apud Vicidata repertae:
Ptolemaeus I (rex Aegypti): imago
Ptolemaeus I (rex Aegypti): imago
Nativitas: 360i a.C.n.; Macedonia
Obitus: 280i a.C.n.; Alexandria
Patria: Macedonia, Regnum Ptolemaicum

Familia

Genitores: Lagus; Arsinoë
Coniunx: Artacama, Thaïs, Eurydice of Egypt, Berenice I
Proles: Ptolemaeus II, Arsinoë II, Ptolemaeus Ceraunus, Meleager, Lysandra, Ptolémaïs, Philotera, Argaeus of Egypt, Irene, Lagos
Familia: Ptolemaei
Ptolemaei protome in nummo incusa (Museum Britannicum)
Ptolemaeus uxorque Berenice I post mortem picti: ΘΕΩΝ sc. "deorum"

Ptolemaeus, filius Arsinoae et Lagi, fuit Philippi regis sectator, postea Alexandri amicus, legatus, dux exercituum et (secundum Charetem Mytilenaeum) ἐδέατρος seu siniscalcus.[2] Ab autumno anno 330 somatophylax meruit. Ea quae cum Alexandro gessit ipse in Commentariis enarravit. E quo fonte, hodie deperdito, vitae Alexandri nobis servatae (et praesertim Arriani Anabasis Alexandri) varias res hauserunt: Ptolemaeum cum rege Ammonium seu templum Ammonis iuxta Sivam visitavisse; Bessum Darii necatorem cepisse et interfecisse; anno 328 exercitús tertiam fere partem contra populos montanos Indiae ipsum bono successu imperavisse; naves ad navigationem fluminis Indi constructas ipsum cum aliis duxisse. Alexandro mortuo, Ptolemaeus Aegyptum administravit. Autumno anni 306 a.C.n. rex ab exercitu acclamatus est; die 28 Daesii, i.e. 12 Ianuarii 304, sacra coronationis celebravit.[3] Regnum contra alios Diadochos defendere potuit. Communis Insulanorum ab anno 287 a.C.n. protector fuit. Anno 285 a.C.n. filium suum Ptolemaeum II Philadelphum consortem regni fecit. Qui post mortem patris novus rex Aegypti factus est.

Secundum scriptores posteriores aliquos Ptolemaeus fuit filius regis Philippi ipsius, quippe cui Arsinoë paelex fuerit ante matrimonium.[4] De qua re nihil dicit (in fragmentis nobis servatis) Satyrus Callatinus qui vitam Philippi conscripsit, nihil Arrianus qui Commentariis Ptolemaei usus est, nihil Theocritus qui in Encomio Ptolemaei II origines Ptolemaeorum breviter enarrat. Ptolemaei frater fuit Menelaus, qui et ipse inter diadochos bellum gessit.

Ptolemaeus tres uxores duxit. Prima, quam inter nuptias Macedonum et Persarum anno 324 a.C.n. duxit suadente rege Alexandro, fuit Artacama, nobilis Persarum femina.[5] Inter annos 322 a.C.n. et 319 a.C.n. Eurydicam uxorem duxit, filiam Antipatri, qui post mortem Alexandri imperium suum administravit. Ex ea inter alios Ptolemaeum Ceraunum filium habuit.[6] Tandem anno 317 a.C.n. Eurydicam repudiavit et Berenicam I in matrimonium duxit; quae Arsinoen II et Ptolemaeum II peperit.[7] A rege impetravit ut filius suus regnum Aegypti adipisceretur. Insuper concubinam seu maritam habuit Thaidem meretricem Atheniensem, e qua genuit filios Lagum et Leontiscum, filiam Irenam.[8] Fuit auriga Olympionica anno ignoto.[9]

Deificatio

recensere

Post mortem Ptolemaeum iuxta Alexandrum inter deos Olympios cenare cantat Theocritus, eisque prope sedere Herculem amborum proavum.[10]

Fontes de rebus gestis Ptolemaei I

recensere
  1. "Ptolemaeus Lagi" (Plinius, Naturalis historia 1.12.13); Graece Πτολεμαῖος ὁ Λάγου (Strabo, Geographica 7.3.8)
  2. Chares Mytilenaeus, De rebus Alexandri Magni FGrHist 125 F 1 apud Athenaei Deipnosophistas 171c
  3. Hölbl (2001) pp. 20-21 et n. 47
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.2; Curtius, Historiae Alexandri Magni 9.8.22; Aelianus apud Suda s.v. Lagos
  5. Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6
  6. Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8
  7. Scholia in Theocritum 17.34, 17.61; Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6.8
  8. Athenaeus, Deipnosophistae 576d; secundum Athenaeum, sed quo fonte utentem non liquet, Ptolemaeus post mortem Alexandri Thaidem in matrimonium duxit.
  9. Posidippus, Hippica AB 78, 88; Egyptian Royal Genealogy (vide notam 6.1)
  10. Theocritus, 17.13-33 (vide Ptolemaei#Origo familiae). A. S. F. Gow, ed., Theocritus (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952) vol. 2 p. 331

Bibliographia

recensere
De vita
  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.668 (vol. 2 pp. 329-335)
  • "Ptolemy I, Soter" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Brian Bosworth, "Ptolemy and the will of Alexander" in Alexander the Great in fact and fiction ed. A. B. Bosworth, E. J. Baynham (Oxonii: Oxford University Press, 2000) pp. 207-241
  • Walter M. Ellis, Ptolemy of Egypt. Londinii: Routledge, 1994. ISBN 0-415-10020-8
  • R. Hazzard, "Did Ptolemy I get his surname from the Rhodians in 304 B.C.?" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 93 (1992) pp. 52-56
  • Timothy Howe, ed., Ptolemy I Soter: a self-made man. Oxoniae: Oxbow Books, 2018 textus
  • Jakob Seibert, Untersuchungen zur Geschichte Ptolemaios' I. Monaci: Beck, 1969
  • Jakob Seibert, "Ptolemaios I. und Milet" in Chiron vol. 1 (1971) pp. 159-166
  • H. Strasburger, Ptolemaios und Alexander. Lipsiae: Teubner, 1934
De scriptis
  • Robertus Geier, De Ptolemaei Lagidae vita et commentariorum fragmentis commentatio. Halae Saxonum: formis Orphanotrophei, 1838 (Ad scholae Latinae in Orphanotropheo Halensi examen sollemne ... 5 Apr. 1838) (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 138. Kommentar (1930) pp. 498-508
  • Paul Pédech, Historiens compagnons d'Alexandre (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1984) pp. 215-330
Specialia
  • A. W. Collins, "Alexander the Great and the Office of Edeatros" in Historia vol. 61 (2012) pp. 414-420 JSTOR

Nexus externi

recensere


Antecessor:
vide textum
Rex Aegypti e familia Lagidarum
305-282
Successor:
Ptolemaeus II Philadelphus