Menelaus Lagi filius
Vide etiam paginam discretivam: Menelaus (discretiva).
Menelaus Lagi filius fuit frater illius Ptolemaei qui anno 305 a.C.n. se regem Aegypti proclamavit. Menelaus igitur fuit filius Lagi et Arsinoae. Ab anno 310 a.C.n. fuit strategus insulae Cypri usque ad 306, in quo anno Demetrius Poliorcetes, victor proelii iuxta Salaminem commissi insulam debellavit. Anno 284/283 Menelaus fuit sacerdos Alexandri eponymus in urbe Alexandria.
Nexus externi
recensere- Menelaus apud Egyptian Royal Genealogy
- Menelaus apud genealogie-mittelalter.de
Bibliographia
recensere- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.505 (vol. 2 p. 256) [de sectatore Alexandri; an idem sit ac frater Ptolemaei non liquet]
- V. Karageorghis, Menelaos in Cyprus. Londinii, 1969