Historia Mexici, civitatis sui iuris in meridianis Americae Septentrionalis regionibus sitae, plus quam tria millennia tractat. Homines regionem abhinc annorum 13 000 habitare coeperunt,[1] atque ex terra ortae sunt multiplices indigenarum civilizationes antequam exploratores conquisitatoresque Hispani saeculo sexto decimo regionem in earum dicionem redegerunt. Res gesta civilizationum Mesoamericanarum magni momenti fuit inventio scripturae (Mesoamerica fuit sola regio in America ubi scriptura temporibus praecolumbianis exstabat), ut scripta Mexici historia nonnulla centum annorum ante Hispanos adventos anno 1519 incipiat. Historia Mesoamericana ante illud tempus aetas praehispanica et precolumbiana appellatur.

Toreuma in Palenque, urbe classica. Scriptum Mayense, solum scribendi systema in America praecolumbiana, initium historiae scriptae coepit.
Celebrationes centum libertatis annorum, anno 1910. Photographema ab Aurelio Escobar Castellanos factum. Porphyriatus sequentesque res novae Mexicanae Mexicum in aevum hodiernum duxerunt.
Tabula geographica Paeninsulae Iucatensis indicia subtilia sed certa crateris Chicxulub. Nunc constat inter eruditos hunc impulsum Exstinctionem Cretacea-Palaeogenicam effecisse, eventum abhinc annorum 65 millionum qui subitum dinosauriorum exstinctionem indicat, cum exstinctione plurimarum vitae formarum in tellure.
Variae maizi spicae.

Ex 1521, victoria Hispanica regionem in Imperium Hispanicum redegit, nomine Nova Hispania et Mexicopoli sede imperii colonialis. Quae urbs, super ruinas Temistitlanae capitis Aztecorum exstructa, fuit et manet frequentissima regio urbana in Mexico. Temporibus colonialibus, cultura indigena cum cultura Europaea se miscuit, culturam mixtam efficiens, fortasse clarissime in usu linguae visam: civitas est ambae frequentissima civitas hispanoloquens in mundo et terra plurimorum hominum in America Septentrionali qui lingua indigena Americae? loquuntur. Hereditas trium saeculorum imperii Hispanici est civitas hispanoloquens, Ecclesia Catholica Romana, et plerumque cultura Occidentalis.

Nova Hispania post productum libertatis certamen (1810–21) ad ultimum Mexicum civitas sui iuris facta est, foedere Cordubensi icto. Post breve monarchiae tempus (1821–23), Primum Imperium Mexicanum appellatum, res publica Mexicana condita est, sub constitutione foederali anno 1824 constituta. quae legitimas classes phyleticas et systema castas abolevit. Servitus anno 1829 abolita est. Mexicum iam est res publica foederata, sub Constitutione Mexici 1917. Mexicum primum consistebat in non solum terris intra suos fines hodiernos, sed etiam in plurimo Occidentalis Americani, regionibus in civitatibus California, Arizona, Novo Mexico, Nivata, Texia, Oclahoma, alibique numeratis.

Ab annis 1820 exeuntibus ad annos 1850 ineuntis, Antonius López de Santa Anna, creolus et miles, praeses regebat, tempore usitate Aetate Santa Anna appellato. Civitates autem Foederatae anno 1846 bellum contra Mexicum intulerunt, quod biennium post desiit, cum Mexicum paene dimidium suarum terrarum per foedus Guadalupe Hidalgo? Civitatibus Foederatis concederet. Santa Anna clade innocens non erat, sed iterum praeses electus est. Liberales autem Mexicani eum anno 1854 deiecerunt, La Reforma inaugurantes, motum liberalizantem.? Constitutio Mexici 1857 principia liberalismi in legibus confirmavit, praecipue separationem ecclesiae et civitatis atque aequalitatem hominum ante legem. Quae reformato bellum civile movit inter liberales, qui constitutionem defendebant, et conservativos, qui ei adversabantur. Conservativi Bello Reformationis in locis pugnae victi sunt, sed validi manebant, et interventionem externam contra liberales invitaverunt ut se ad ultimum vincerent.

Francia Mexicum anno 1861 invasit. et Maximilianum I imperatorem Secundi Imperii Mexicani creavit. Civitates Foederatae, inter sese bellum civile eodem tempore (1861–65) pugnantes, invasionem Francicam impedire non conatae sunt. Celebrationes Cinco de Mayo (diei 5 Maii), clarae in Civitatibus Foederatis, victoriam exercitus Mexicani contra hostes Francicos anno 1862 attingunt. Francia post Mexicum victum Civitates Confoederatas Americae adiuvare meditabatur, sed frustra, quia Mexicum imprudens Unionem adiuvit. Qua pro causa, Abraham Lincoln liberales Mexicanos sustinuit. Copiis Unionis vincentibus, Civitates Foederatae liberales contra regimen Maximilianum adiuverunt. Francia Maximilianum anno 1867 reliquit, cuius rectio cito collapsa est, et ipse supplicio affectus est.

Imperio Mexicano Secundo finito, tempora res publica restituta (1867–76) saepe appellantur. Homines civilitatis periti Benedictum Juarez iterum praesidem creaverunt, qui autem mox mortuo, Sebastianus Lerdo de Tejada praeses factus est, sed Porphyrius Díaz, heros militaris et liberalis, eum deiecit, tempus stabilitatis et auctus oeconomici initians. Quinque cessationis oeconomicae et confusionis politicae decennia finierunt, et Díaz praeses civitatis potestatem paene continenter ab anno 1876 ad annum 1911 retinuit, tempus quidem Porphyriatus appellatum. Díaz rationem suadebat quam ordinem progressumque appellare solebat, violentiam supprimens, oeconomiam renovans, externam pecuniae collocationem invitans. Eo regente, industria et infrastructura a rectione valente stabilique sed aliquantulum autocratica renovabantur. Vectigalia aucta et administratio melior salutem publicam, valetudinem publicam, ferriviarias, metalleutices, rerum fabricatio, commercium externum, et aerarias nationis rationes magnopere emendabant.

Porphyrius Díaz Mori, vicensimus nonus praeses Mexici.
Shield Jaguar? et Domina Xoc, Maya, limen superum 24 templi 23, Yaxchilan Mexici, ca. 725. Calx, 3'7" × 2' 6.5". Museum Britannicum Londinii.
Immane caput Olmecense
Chacmool, Maya, in suggestu aquilarum, Chichen Itza Mexici, ca. 800890. Saxum, 4' 10.5" altum. Museum Nationale Anthropologiae Mexicopoli. Chacmool bellatores interfectos repraesentant, supinos iacentis, receptaculis in pectore ad dona sacrificiorum accipienda.
Ministri Andreae Emmanuelis López Obrador (laeva) et Henrici Peña Nieto (dextra).
Pyramis principalis de La Venta, una ex veterrimis pyramidibus in America.
Castellum, Chichen Itza Mexici, ca. 800900. Templum Kukulkan dicatum in summa huius pyramidis parte sedet, cui pyramidi sunt 365 gradus in quaternis lateribus dispositi. Sol umbram aequinoctiis verano autumnoque conicit quae anguis formam secundum scalam septentrionalem habet.
Castellum Sancti Ioannis Uluensis Vera Cruce in urbe.
Ioanna Agnes a Cruce, monacha, scriptrix, poeta, compositor, philosopha Mexicana. Pictura a Michaele de Herrera (1700–1789) facta.
Antonius López de Santa Anna.

Porphyriatus anno 1910 finem cepit, rebus novis Mexici erumpentibus. Tempus confusum coepit quod usque ad 1920 durabat. Incertitudo successionis praesidentialis anno 1910, cum Díaz suffragiis manifeste fraudulentis iterum electus esset, violentiam movit in Mexico septentrionalis atque in Morelo, civitate ad meridiem Mexicopolis sita. Auctores erant Franciscus I. Madero, dives praedii possessor, eruditi liberales, agitatores laboris industrialis, rustici terram petentes, et flores extra coetum Diazianum. Diaz in exsilium iit anno 1911. Madero eodem anno democratice electus est, sed mense Februario anni 1913 ab hominibus qui pristinum rerum statum revocare volebant, Victorianus Huerta generalis imperium cepit. Copiae contra Huerta in septentrionibus sese sub Venustiano Carranza coniunxerunt, polittico loci, agrorum possessore, et duce factionis constitutionalisticae. In Morelo, rustici sub Aemiliano Zapata Huerta separatim etiam Huerta adversabantur. Certamen erat confusum, nec politice nec militariter solidatum, et violentia in omnibus civitatis regionibus non fiebat. In septentrionibus, exercitus ordinati sub generalibus constitutionalistis sicut Francisco Villa et Alvaro Obregón; in regione media, praecipue civitate Morelo, rustici bellum clandestinum susceperunt. Constitutionalistae bellum civile vicerunt, et Carranza praeses anno 1917 electus est. Bellum decimam multitudinis civitatis partem necavit, multosque cives trans fines septentrionales in Civitates Foederatas egit.

Nova ratio legitima in Constitutione 1917 constituta est, quae principium a Díaz institutum, absoluta agrorum iura hominibus concedens, abolevit. Uterque Alvarus Obregón et Plutarcus Elías Calles, generales revolutionarii septentrionales, munus praesidis spatium quattuor annorum post certamen militare anno 1920 sustinuit. Obregón autem insidiis anno 1928 interfectus discrimen successionis praesidentialis coepit, a structura factionum anno 1929 instituta dissoluta.

Aevum postrevolutionarium plerumque placidum erat, cum certamina per violentiam non dissolverentur. Hoc tempore emendationes Constitutionis anni 1917 rationes oeconomicas neoliberales sinere coeperumt. Post antecessorem Factionis Revolutionariae Institutionalis (Hispanice Partido Revolucionario Institucional, PRI) anno 1929 fundatum, haec factio res politicas nationis et civitatum post 1929 rexit, et industriam petrolei annis 1930 ad civitatem iuvandam cepit. Mexicum secundo bello mundano saeviente firme erat socius Civitatum Foederatarum, qui metalla pro rebus belli exportavit operariosque agriculturales misit, ut viri Civitatum Foederatarum trans mare pugnarent. Mexicum post bellum, magnas divitias et stabilitatem politicam habens, audaces progressus oeconomici rationes coepit, Miraculum Mexicanum saepe appellatas. Multitudo, rapide crescens, magis urbana facta est, cum multi cives in Civitates Foederatas immigrarent.

Novum aevum in Mexico post 1988 coepit. Factio Revolutionaria Institutionalis vix vicit, et Carolus Salinas de Gortari praeses latas reformationes neoliberales exsequi coepit, quae Constitutionem emendatam requisierunt, praecipue potestatem civitatis Mexicanae ad negotia externa disponenda minuens, sed etiam suppressionem Ecclesiae Catholicae Romanae in Mexico finiens. Oeconomia Mexicana porro cum oeconomiis Civitatum Foederatarum et Canadae post 1994 coniuncta est, cum North American Free Trade Agreement? (NAFTA) claustra commercii minuere coepit. Septem decennia moderationis FRI anno 2000 desierunt, cum Vincentius Fox Factionis Actionis Nationalis (Hispanice Partido Acción Nacional, PAN) electus est. Philippus Calderón, successor eiusdem factionis, bellum contra dominos medicamentorum intulit, cum aliquot milia hominum necarentur. Plerumque belli medicamentorum causa, Factio Revolutionaria Institutionalis potestatem iterum anno 2012 cepit, sub aegide Henrici Peña Nieto, se renovaturum esse promittens. Violentia autem et corruptio durabant, atque incertitudo de NAFTA res implicabant, unde mense Iulio 2018, Andreas Manuel López Obrador magisterium civile in megacymate suffragiorum vicit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Oldest American skull found", CNN, December 3, 2002

Bibliographia recensere

Generalia recensere

  • Alisky, Marvin. 2007. Historical Dictionary of Mexico. Ed. secunda.
  • Batalla, Guillermo Bonfil. 1996. Mexico Profundo. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0-292-70843-2.
  • Beezley, William, et Michael Meyer. 2010. The Oxford History of Mexico. Ed. secunda. Pars et indagatio.
  • Beezley, William, ed. 2011. A Companion to Mexican History and Culture. Blackwell Companions to World History. Nonnullae paginae et indagatio textualis.
  • Fehrenback, T. R. 1995. Fire and Blood: A History of Mexico. Editio retractata. Da Capo Press.
  • Hamnett, Brian R. 2006. A concise history of Mexico. Cantabrigiae: Cambridge University Press. Nonnullae paginae.
  • Kirkwood, J. Burton. 2009. The history of Mexico. Ed. secunda. ABC-CLIO.
  • Krauze, Enrique. 1997. Mexico: biography of power: a history of modern Mexico, 1810–1996. Novi Eboraci: HarperCollins Publishers.
  • MacLachlan, Colin M., et William H. Beezley. 2003. El Gran Pueblo: A History of Greater Mexico. Ed. tertia.
  • Kelly, Joyce. 2001. An Archaeological Guide to Central and Southern Mexico. University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-3349-X.
  • Kirkwood, Burton. 2000. The History of Mexico. Greenwood Press. Editio interretialis.
  • Meyer, Michael C., William L. Sherman, et Susan M. Deeds. 2002. The Course of Mexican History. Ed. septima. Oxoniae: Oxford University Press. Editio interretialis.
  • Russell, Philip L. 2016. The essential history of Mexico: from pre-conquest to present. Routledge. ISBN 978-0-415-84278-5. Google Books.
  • Werner, Michael S., ed. 1997. Encyclopedia of Mexico: History, Society & Culture. 2 vol. Editio interretialis.
  • Werner, Michael S., ed. 2001. Concise Encyclopedia of Mexico.

Fontes primarii recensere

  • Jaffary, Nora E.. et al., eds. 2009. Mexican History: A Primary Source Reader.
  • Joseph, Gilbert M., et Timothy J. Henderson, eds. 2003. The Mexico Reader: History, Culture, Politics. Nonnullaa paginae et indagatio.

Praehistoria et civilizationes praecolumbianae recensere

  • Adams, Richard E. W. 1996. Prehistoric Mesoamerica. Editio retractata. University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-2834-8.
  • Austin, Alfredo Lopez, et Leonardo Lopez Lujan. 2001. Mexico's Indigenous Past. University of Oklahoma Press. ISBN 0-8061-3214-0.
  • Aveni, Anthony. 2001. 'Skywatchers: A Revised and Updated Version of Skywatchers of Ancient Mexico. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0-292-70502-6.
  • Berdan, Frances. 1982. The Aztecs of Central Mexico: An Imperial Society. Holt, Rinehart and Winston.
  • Bierhorst, John. 1985. Cantares Mexicanos: Songs of the Aztecs. Stanford University Press.
  • Codex Mendoza.
  • Coe, Michael. 2004. Mexico: From the Olmecs to the Aztecs. Ed. quinta. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0-500-28346-X.
  • Diehl, Richard A. 2004. The Olmecs: America's First Civilization. Londinii: Thames & Hudson. ISBN 0-500-02119-8.
  • Knight, Alan. 2002. Mexico: Volume 1, From the Beginning to the Spanish Conquest. Volumen 1 ex tribus in serie History of Mexico. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Mann, Charles. 2005. 1491: New Revelations of the Americas Before Columbus. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 1-4000-4006-X.
  • Offner, Jerome A. 1983. Law and Politics in Aztec Texcoco. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Porterfield, Kay Marie, et Emory Dean Keoke. 2003. American Indian Contributions to the World: 15,000 Years of Inventions and Innovations. Checkmark Books. ISBN 0-8160-5367-7.
  • Schele, Linda, et David Friedel. 1990. A Forest of Kings: The Untold Story of the Ancient Maya. William Morrow and Company.
  • Soustelle, Jacques. 1970. Daily Life of the Aztecs, on the Eve of the Spanish Conquest. Stanford University Press. ISBN 0-8047-0721-9.

Victoria recensere

Fontes primarii recensere

  • Cortés, Hernán. 1986. Letters from Mexico. Editio retractata. Portu Novo: Yale University Press.
  • Diaz, Bernal. The Conquest of New Spain. Penguin Classics,
  • Lockhart, James, ed. 1992. We People Here: Nahuatl Accounts of the Conquest of Mexico. Berkeleiae: University of California Press.
  • León-Portilla, Miguel, ed. 1992. The Broken Spears: The Aztec Account of the Conquest of Mexico. Beacon Press. Nonnullae paginae et indagatio.

Aevum coloniale recensere

  • Altman, Ida, Sarah Cline, et Javier Pescador. 2003. The Early History of Greater Mexico. Pearson.
  • Altman, Ida, et James Lockhart. 1976. The Provinces of Early Mexico: Variants of Spanish American Regional Evolution. UCLA Latin American Center.
  • Bakewell, P. J. 1971. Silver Mining and Society in Colonial Mexico, Zacatecas 1546–1700. Cambridge Latin American Studies.
  • Brading, D. A. 1978. Haciendas and Ranchos in the Mexican Bajío. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Chevalier, François. 1982. Land and Society in Colonial Mexico.
  • Conway, Richard. 2017. "The Environmental History of Colonial Mexico." History Compass 15 (7). doi:10.1111/hic3.12388.
  • Farriss, Nancy M. 1984. Maya Society Under Colonial Rule. Princeton University Press.
  • Gibson, Charles. 1964. The Aztecs Under Spanish Rule. Stanford University Press.
  • Glasco, Sharon Bailey. 2010. Constructing Mexico City: Colonial Conflicts over Culture, Space, and Authority.
  • Knight, Alan. 2002. Mexico: Volume 2, the Colonial Era. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Kubler, George. 1948. Mexican Architecture in the Sixteenth Century. Yale University Press.
  • Lockhart, James. 1992. The Nahuas After the Conquest. Stanford University Press.
  • Ouweneel, Arij. 1996. An Ecological Interpretation of Crisis and Development in Central Mexico, 1730–1800.
  • MacLachlan, Colin M., et Jaime E. Rodriguez O. 1980. The Forging of the Cosmic Race: A Reinterpretation of Colonial Mexico.
  • Ricard, Robert. 1966. The Spiritual Conquest of Mexico. Berkeleiae: University of California Press.
  • Taylor, William B. 1974. "Landed Society in New Spain: A View from the South." Hispanic American Historical Review 54 (3): 387–413. doi:10.2307/2512930. JSTOR 2512930.
  • Toussaint, Manuel. 1967. Colonial Art in Mexico. Austinopoli: University of Texas Press.

Libertas et saeculum undevicensimum (1807–1910) recensere

  • Anna, Timothy. 1978. The Fall of Royal Government in Mexico City. University of Nebraska Press.
  • Anna, Timothy. 2001. Forging Mexico, 1821–1835. University of Nebraska Press.
  • Coatsworth, John H. 1980. Growth against Development: The Economic Impact of Railroads in Porfirian Mexico.
  • Coatsworth, John H. 1978. "Obstacles to Economic Growth in Nineteenth-Century Mexico." American Historical Review 83 (1): 80–100. JSTOR 1865903.
  • Coatsworth, John H. 1979. "Indispensable Railroads in a Backward Economy: The Case of Mexico." Journal of Economic History 39 (4): 939–60. JSTOR 2120337. doi:10.1017/s0022050700098685.
  • Fowler, Will. 2009. Santa Anna of Mexico. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Fowler-Salamini, Heather, et Mary Kay Vaughn, eds. 1994. Women of the Mexican Countryside, 1850–1990: Creating Spaces, Shaping Transition.
  • Green, Stanley C. 1987. The Mexican Republic: The First Decade, 1823-1832. Pittsburgi: University of Pittsburgh Press.
  • Hale, Charles A. 1968. Mexican Liberalism in the Age of Mora, 1821–53. Portu Novo: Yale University Press.
  • Hale, Charles A. 1989. The Transformation of Liberalism in Late Nineteenth-Century Mexico. Princeton University Press.
  • Hamill, Hugh. 1966. The Hidalgo Revolt: Prelude to Mexican Independence. Gainesville: University of Florida Press.
  • Hamnett, Brian R. 1994. Juarez.
  • Harvey, Robert. 2000. Liberators: Latin America's Struggle For Independence, 1810–1830. Londinii: John Murray. ISBN 0-7195-5566-3.
  • Henderson, Timothy J. 2010. The Mexican Wars for Independence. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Henderson, Timothy J. 2008. A Glorious Defeat: Mexico and Its War with the United States. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Riguzz, Paolo. 2009. "From Globalisation to Revolution? The Porfirian Political Economy: An Essay on Issues and Interpretations." Journal of Latin American Studies 41 (2): 347–68. doi:10.1017/S0022216X09005598.
  • Rodríguez O., Jaime E., ed. 1989. The Independence of Mexico and the Creation of the New Nation. Angelopoli: UCLA Latin American Center Publications 69.
  • Rodríguez O., Jaime E. 2012. "We Are Now the True Spaniards": Sovereignty, Revolution, Independence, and the Emergence of the Federal Republic of Mexico, 1808–1824. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Sanders, Nicole. 2017. "Gender and consumption in Porfirian Mexico: images of women in advertising, El Imparcial, 1897–1910." Frontiers: A Journal of Women Studies 38 (1): 1–30. JSTOR 10.5250/fronjwomestud.38.1.0001. Muse. doi:10.5250/fronjwomestud.38.1.0001.
  • Scholes, Walter V. 1957. Mexican Politics during the Juárez Regime 1855–1872. University of Missouri Press.
  • Sinkin, Richard N. 1979. The Mexican Reform, 1856–1876:A Study in Liberal Nation-Building. Austinopoli: University of Texas Press.
  • Stevens, Donald Fithian. 1991. Origins of Instability in Early Republican Mexico. Duke University Press. ISBN 0822311364.
  • Tenenbaum, Barbara. 1986. The Politics of Penury: Debts and Taxes in Mexico, 1821–1856. University of New Mexico Press.
  • Tutino, John. 1986. From Insurrection to Revolution in Mexico: Social bases to agrarian violence, 1750–1940. Princeton University Press.
  • Van Young, Eric. 2001. The Other Rebellion : popular violence, ideology, and the Mexican struggle for independence, 1810 1821. Stanford University Press.

Fontes primarii recensere

  • Raat, W. Dirk, ed. 1982. Mexico: From Independence to Revolution, 1810–1910.

Aevum revolutionarium recensere

  • Golland, David Hamilton. 2014. "Recent Works on the Mexican Revolution." Estudios Interdisciplinarios de América Latina y el Caribe 16 (1).
  • Gonzales, Michael J. 2002. The Mexican Revolution, 1910–1940.
  • Hart, John Mason. 2002.l Empire and Revolution: The Americans in Mexico Since the Civil War. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press.
  • Katz, Friedrich. 1998. The Life and Times of Pancho Villa. Stanford: Stanford University Press.
  • Knight, Alan. 1985. "The Mexican Revolution: Bourgeois? Nationalist? Or Just a 'Great Rebellion'?" Bulletin of Latin American Research 4 (2): 1–37. In JSTOR.
  • Knight, Alan. 1990. The Mexican Revolution, Volume 1: Porfirians, Liberals, and Peasants. The Mexican Revolution, Volume 2: Counter-revolution and Reconstruction.
  • O'Malley, Ilene V. 1986. The Myth of the Revolution: Hero Cults and the Institutionalization of the Mexican State, 1920–1940.
  • Richmond, Douglas W., et Sam W. Haynes. 2013. The Mexican Revolution: Conflict and Consolidation, 1910–1940.
  • Ruiz, Ramón Eduardo. 1980. The Great Rebellion: Mexico, 1905–1924.
  • Snodgrass, Michael. 2003. Deference and Defiance in Monterrey: Workers, Paternalism, and Revolution in Mexico, 1890–1950. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-81189-9.
  • Tenorio-Trillo, Mauricio. 2012. I Speak of the City: Mexico City at the Turn of the Twentieth Century. University of California.
  • Vaughan, Mary Kay. 1997. Cultural Politics in Revolution: Teachers, Peasants, and Schools in Mexico, 1930–1940. Tucson: University of Arizona Press.
  • Womack, John. 1968. Zapata and the Mexican Revolution.

Ex 1940 recensere

  • Alegre, Robert F. 2013. Railroad radicals in Cold War Mexico: Gender, class, and memory. Lincolniae: University of Nebraska Press.
  • Bratzel, John, et al., eds. 2006. Latin America during World War II.
  • Camp, Roderic Ai. 2006. Politics in Mexico: The Democratic Consolidation. Editio quinta.
  • Coerver, Don M., Suzanne B. Pasztor, et Robert Buffington, eds. 2004. Mexico Today: An Encyclopedia of Contemporary History and Culture.

excerpt and text search

  • Contreras, Joseph. 2009. In the Shadow of the Giant: The Americanization of Modern Mexico. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Dent, David W. 2002. Encyclopedia of Modern Mexico.
  • Hamilton, Nora. 2011. Mexico, Political Social and Economic Evolution.
  • Niblo, Stephen R. 2000. Mexico in the 1940s: Modernity, Politics, and Corruption.
  • Preston, Julia, et Samuel Dillon. 2005. Opening Mexico: The Making of a Democracy. Nonnullae paginae et indagatio.

Historiographia et memoria recensere

  • Benjamin, Thomas, et Marcial Ocasio-Meléndez. 1984. "Organizing the Memory of Modern Mexico: Porfirian Historiography in Perspective, 1880s–1980s." Hispanic American Historical Review 64 (2): 323–364. JSTOR 2514524
  • Boyer, Christopher R., ed. 2012. Land between Waters: Environmental Histories of Modern Mexico. University of Arizona Press. Retractato interretialis.
  • Brienen, Rebecca P., et Margaret A. Jackson, eds. 2008. Invasion and Transformation: Interdisciplinary Perspectives on the Conquest of Mexico.
  • Chorba, Carrie C. 2007. Mexico, From Mestizo to Multicultural: National Identity and Recent Representations of the Conquest. Nonnullae paginae et indagatio.
  • Cox, Edward Godfrey. 1938. Reference Guide to the Literature of Travel. Seattli: University of Washington pet Hathi Trust. Vol. 2: New World. caput: Mexicum."
  • Díaz-Maldonado, Rodrigo. 2016. "National Identity Building in Mexican Historiography during the Nineteenth century: An Attempt at Synthesis." Storia della storiografia 70 (2): 73–93.
  • Garrigan, Shelley E. 2012. Collecting Mexico: Museums, Monuments, and the Creation of National Identity. University of Minnesota Press.
  • Golland, David Hamilton. 2014. "Recent Works on the Mexican Revolution." Estudios Interdisciplinarios de América Latina y el Caribe 16 (1).
  • Knight, Alan. 1985. "The Mexican Revolution: Bourgeois? Nationalist? Or Just a 'Great Rebellion'?" Bulletin of Latin American Research 4 (2): 1–37. JSTOR 3338313.
  • Knight, Alan. 2006. "Patterns and Prescriptions in Mexican Historiography." Bulletin of Latin American Research 25 (3): 340–66. doi:10.1111/j.0261-3050.2006.00202.x.
  • Krauze, Enrique. 1998. Mexico: Biography of Power. Harper Perennial.
  • Lomnitz, Claudio. 2001. Deep Mexico, Silent Mexico: An Anthropology of Nationalism. University of Minnesota Press.
  • Pick, Zuzana M. 2011. Constructing the Image of the Mexican Revolution: Cinema and the Archive. University of Texas Press. Recognitio interretialis.
  • Troyan, Bret. 1999. "Mexico." In Kelly Boyd, ed (1999). Encyclopedia of Historians and Historical Writing vol 2. Taylor & Francis. pp. 806–8. ISBN 978-1-884964-33-6 
  • Weber, David J. 2005. "The Spanish Borderlands, Historiography Redux." The History Teacher 39 (1): 43–56. Editio interretialis.
  • Young, Eric Van. 2012. Writing Mexican History. Stanford University Press.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Mexici spectant.