Henricus Peña Nieto (Hispanice Enrique Peña Nieto, natus Atlacomulco in urbe die 20 Iulii 1966) est iuris consultus et politicus qui Mexici praeses a die 1 Decembris 2012 ad diem 30 Novembris 2018 fuit. Iurisprudentiam apud Universitatem Panamericanam studuit et gradum magistralem in administratione negotiorum apud Institutum Technologicum Monterreyense consecutus est. Ante praesidatum varios magistratus tenuit in civitate Mexici; inter alia gubernator eiusdem civitatis ab anno 2005 ad 2011 fuit. Anno 2012 per suffragia controversa praeses creatus est, sub patrocinio foederis Compromiso por México. Post suum praesidatum, quod ob consilia infelicia malamque famam plerumque negative aestimatum est, cum grado approbationis solum 18% munus dimisit. Unus ex praesidibus controversissimis et populo ingratissimis in historia Mexici censetur.

Wikidata Henricus Peña Nieto
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Peña Nieto: subscriptio
Henricus Peña Nieto: subscriptio
Nativitas: 20 Iulii 1966; Atlacomulco de Fabela
Patria: Mexicum
Nomen nativum: Enrique Peña Nieto

Familia

Coniunx: Angélica Rivera
Henricus Peña Nieto cum Fidele Castro anno 2014 pictus

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Peña Nieto spectant.
  Lexica biographica:  • Den store danske • Treccani •
  • "Enrique Peña Nieto": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)