Salus publica,[1] vel salus populi[2] et sanitas publica,[3] est "scientia et ars morbi prohibendi, vitae producendae, et salutis promovendae per nisus ordinatos et electiones scientes societatum, organizationum, publicarum et privatarum, civitatum, et singulorum."[4] Quae minas medicas tractat secundum generales valetudinis hominum enodationes. Homines appositi esse possunt tam pauci quam manipulus, aut tam multi quam omnes nonnullarum continentium incolae, exempli gratia, in evagata pestilentia. Spatia valetudinis "statum plenae salutis corporis, mentis, et societatis, ac non solum absentiam morbi vel debilitatis" amplecti possunt, secundum Ordinem Mundi Sanitarium Consociationis Nationum.[5] Salus publica rationes interdisciplinarias epidemiologiae, biostatisticae, et ministeriorum salutis contribuit. Salus circumiectorum, salus communitatum, salus morum, oeconomica salutis, ratio publica, medicina indemnitatis, salus mentis, et salus et valetudo occupationum sunt cognatae disciplinae magni momenti.

Sigillum Ministerii Salutis Publicae Civitatum Foederatarum.
Tituli actorum de experimentis vaccini poliomyelitis, 13 Aprilis 1955.
Tres rectores programmatis exstirpationis variolae mundialis nuntios exstirpationis legunt, 1980.
Medicina mediaevalis Mortem Atram saeculo quarto decimo tractare non potuit. Fragmentum miniaturae ex Annalibus Gilles Li Muisis (1272-1352). Bibliotheca Regia Belgica, MS 13076-77, f. 24v.
Eduardus Jenner patientes vaccinat timentes ne sese appendices bovinas promittant. Gryllus, 1802.
Eduinus Chadwick Eques societatem prima salutis publicae expeditionem magnopere movit.
Tabula punctorum Ioannis Snow coronas casuum cholerae in pestilentia Londinii anno 1854 monstrat.
Paulus Ludovicus Simond vaccinum pestis Karachi in urbe anno 1898 inicit.

Finis rationum salutis publicae est mutatio qualitatis? vitae in meliorem statum per impeditionem et tractationem morborum, morbis mentis non exclusis. Quod fit per inspectionem? casuum et signa salutis, ac per mores sanos promovendos. Inter usitatas valetudinis publicae rationes sunt promotio lavationis manuum nutritionisque per mammas effectae?, suppeditatio vaccinationum, impeditio mortis voluntariae, et distributio praeservativorum ad divulgationem morborum venereorum continendam.

Hodierna valetudinis publicae rationes nituntur multidisciplinariis opificum salutis publicae hominumque professionalium gregibus, inter quos greges sunt epidemiologi, biostatistici, adiutores medici, nutrices salutis publicae, obstetrices, microbiologistae medici. Magistratus salutis circumiectorum vel inspectores salutis publicae, bioethicae periti, et adeo veterinarii auxiliari possunt.[6]

Accessus ad curam valetudinis et rationes salutis publicae in civitatibus provectilibus sunt quaestiones difficiles quia infrastructurae salutis publicae iam formantur.

Nexus interni

  1. Situs interretialis.
  2. Confer Salus populi suprema lex esto, locutionem antiquam.
  3. An conspirantibus medicis et magistgratibus, sanitas publica conservari et morbi præca-veri possint, liber (1759). Etiam valetudo publica (Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602).
  4. Anglice: "the science and art of preventing disease, prolonging life and promoting health through organized efforts and informed choices of society, organizations, public and private, communities and individuals" (Winslow 1920).
  5. FAQ ex exordio constitutionis Ordinis Mundi Sanitarii, a Congressu Salutis Internationalis anno 1946 ascitae.
  6. Joint Task Group on Public Health Human Resources; Advisory Committee on Health Delivery & Human Resources; Advisory Committee on Population Health & Health Security (2005). Building the public health workforce for the 21st century. Otavae: Public Health Agency of Canada .

Bibliographia

recensere
  • Breslow, Lester, ed. 2002. Encyclopedia of Public Health. Novi Eboraci: Macmillan Reference USA. ISBN 9780028653549.
  • Garrett, Laurie. 2000. Betrayal of Trust: the Collapse of Global Public Health. Novi Eboraci: Hyperion. ISBN 0786865229.
  • Heymann, David L. 2008. Control of Communicable Diseases Manual. Vasingtoniae: American Public Health Association. ISBN 9780875531892.
  • Heggenhougen, Kris, et Stella R. Quah. 2008. International Encyclopedia of Public Health. Amstelodami et BGostoniae: Elsevier/Academic Press. ISBN 9780122272257.
  • Jalil, Hanni. 2015. "Curing a Sick Nation: Public Health and Citizenship in Colombia, 1930-1940." Dissertatio PhD, University of California, Santa Barbara.
  • La Berge, Ann F. 1992. Mission and Method: The Early Nineteenth-Century French Public Health Movement. Novi Eboraci: Cambridge University Press.
  • Novick, Lloyd F., Cynthia B. Morrow, et Glen P. Mays. 2008. Public Health Administration: Principles for Population-Based Management. Ed. 2a. Sudburgi Massachusettae: Jones and Bartlett Publishers. ISBN 9780763738426.
  • Oxford Textbook of Public Health. 2009. Ed. 5a. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199218707.
  • Pacino, Nicole. 2013. Prescription for a Nation: Public Health in Post-Revolutionary Bolivia, 1952-1964. Dissertatio PhD, University of California, Santa Barbara.
  • Rosen, George. 1957. A History of Public Health. Novi Eboraci: MD Publications.
  • Schneider, Dona, et David E Lilienfeld. 2008. Public Health: the Development of a Discipline. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Rutgers University Press. ISBN 9780813542317.
  • Stokols, D., K. L. Hall, et A. L. Vogel. 2013. Transdisciplinary public health: Core characteristics, definitions, and strategies for success. In Transdisciplinary public health: Research, methods, and practice. Ed. D. Haire-Joshu et T. D. McBride, 3–30. Franciscopolis: Jossey-Bass.
  • Turnock, Bernard. 2009. Public Health: What It Is and How It Works. Ed. 4a. Sudburgi Massachusettae: Jones and Bartlett Publishers. ISBN 9780763754440.
  • White, Franklin, Lorann Stallones, et John M. Last. 2013. Global Public Health: Ecological Foundations. Oxford University Press. ISBN 9780199751907. Google Books.
  • Winslow, Charles-Edward Amory. 1920. The Untilled Field of Public Health. Modern Medicine 2:183–191.

Nexus extrni

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Salus publica spectant (Salus publica, Public health).