Ammōn[1] -ōnis sive Amūn indec.[2] (Aegyptie Ỉmn "Celatus," prius /jaˈmaːnV/ dein /ʔaˈmuːn/)[3] est nomen dei in mythologia Aegypti, quem Graeci antiqui Iovi adsimulabant[4]. Nonnumquam caput arietis gerebat[5] ː ita Zeus Ammon qui oracula dabat in monetis hellenicis cornutus expressus est.

Ammon cum attributis solitis depictus, praesertim galeam sive coronam bis plumatam quod ɜtf dicitur.
Ammon
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
imn
n
Translitteratio Ỉmn
Translatio "Celatus"
Amun et uxor eius Muth mater.

AspectusRecensere

 
Zeus Ammon.
  • Amŏnrasŏnthēr -is = Ỉmn-Rˁ-nsw-ntr.w[6] "Ammon-Phre Rex Deorum"

NotaeRecensere

  1. Optime attestatum in scriptoribus Classicis, a Pindaro: Pythia 4.16: "Διὸς ἐν Ἄμμωνος θεμέθˈλοις." Latine habemus e.g. Lucani Pharsalia 9.511: "Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans, / Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon."
  2. E.g. Hdt. 2.42: Ἀμοῦν γὰρ Αἰγύπτιοι καλέουσι τὸν Δία. "Amun enim Aegyptii vocant Iovem."
  3. Figura solita Graecoromana, nempe Ammon, saepe habetur esse formam dialecto Ammoniacae propriam. In Nubia autem, ubi Ammon deus cultissimus erat, appellatio iam fere /ʔaˈmaːnǝ/ sonabat, unde talia nomina quale est Ergamenes.
  4. Herodotus, Euterpe 42.
  5. Melpomene 181.
  6. Probabiliter /ʔamn̩ɾaʕnsunˈtʰeːr/

Nexus interni

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!