Sachmis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
sxmx
t
B1
Translitteratio śḫm.t

Sachmis (Aegyptie sḫm.t 'Potens', 'Fortis' in religione Aegyptia erat dea bellorum, morborum, et leaenarum. Cultus eius fontem praecipuum Memphidi habebat. Maritus suus erat Phthas (serius nomine Phthas-Socharis), filius Iphthimis.

Phra, Sol deus, Sachmin misit (hac in fabula aspectum malevolum Hathoris) ut mortales contra Solem insidias parantes exstirparet, sed tanto studio munus suum exsequebatur ut paene totum hominum genus necaret. Phra eam illusit ut cervisiam sanguineo colore tinctam potaret, et tam ebria fieret ut carnificiam non perficeret.

Eo quod causa haberetur morborum, ei preces offerebantur avertendorum et sanandorum morborum.

Bibliographia

recensere
  • Germond, Philippe (1981). Sekhmet et la protection du monde. Lutetiae: Les Belles-Lettres.
  • Hoenes, Sigrid-Eike (1978). Untersuchungen zu Wesen und Kult der Göttin Sachmet. Bonnae: R. Habelt Verlag.
  • von Känel, Frédérique (1984). Les prêtres-ouâb de Sekhmet et les conjurateurs de Serket. Lutetiae: Presses Universitaires de France.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sachmem spectant.