Liber II Samuelis
Nebiim (prophetae) in Thanach | |
---|---|
prophetae priores | |
ספר יהושע | Liber Iosue |
ספר שופטים | Liber Iudicum |
ספר שמואל | Libri Samuelis |
ספר מלכים" | Libri Regum |
prophetae posteriores | |
יְשַׁעְיָהוּ | Liber Isaiae |
יִרְמְיָהוּ | Liber Ieremiae |
יְחֶזְקֵאל | Liber Ezechielis |
תרי עשׂר | Duodecim prophetae |
Liber II Samuelis (Hebraice שְׁמוּאֵל ב Shemuel Bet) est liber Thanach Iudaici et Veteris Testamenti, secundus ex libris Samuelis prophetae. Ex medio aevo in 24 capitula dividitur. In versione Graeca (Septuaginta) Β' Βασιλειῶν ("secundus liber regnorum") vocatur. De propheta Samuele non nisi in primo libro Samuelis narratur; quod duo libri Samuelis olim unus fuerunt, nomen retentum est, postquam opportunitatis causa (i.d. ne volumen nimis magnum fieret) in duos divisus est. Persona maximi momenti in secundo libro Samuelis est David, rex Israel. Quamvis saepe eadem ac in primo libro Paralipomenon tractentur, tamen mente magis critica ac rerum gestarum magis studiosus quam divinarum narrantur. Praeter narrationes ibi sunt etiam psalmi (II Sam 1,19–27: Lamentatio Davidis de morte Saul ac Ionathan; II Sam 22: Davidis gratiarum actio (= Ps 18, 1–51); II Sam 23: Davidis ultima verba).
Argumenta
recensere- David rex Iudae (cap. 1 – 4)
David de morte Saul cum filiis certior factus nuntium interfici iubet et lamentatione mortem eorum complorat. Cum David in oppido Hebron rex Iudae coronatus sit, Abner, militiae magister Saul regis, Isbaal, filium Saul, regem Israel constituit. Bello orto David victorem se praebet; postquam Abner se ad Davidis societatem applicavit, omnes tribus Israel Davidi se adiungunt. Abner ac Isbaal necatis David interfectores capitis afficit.
- David rex Israel (cap. 5 – 6)
David in Hebron rex omnium tribuum Israel coronatus Iebusitis victis Hierosolyma expugnat. Paulo post Philistaeos Israel aggressos Deo adiuvante vincit et arcam foederis ab oppido Baala Hierosolyma adducere vult. Cum quidam Oza arcam tangit, a Deo interficitur ("extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate." II Sam 6, 6-7). Domo cuisdam Obededom, ubi arca collocata est, benedicta David arcam demum "totis viribus saltans ante Dominum" (II Sam 6, 14) Hierosolyma introducit. Michal, uxor eius, quae Davidem saltantem et psallentem vituperat, orbitate punitur.
- Dei promissio et peccatum David (cap. 7 – 12)
Deus per Nathan prophetam Davidi regnum eius in aeternum permanere promittit, templum autem, quod rex aedificare velit, filium aedificaturum annuntiat. Tum de bellis, victoriis, magistratibus Davidis narratur. Filium amici Ionathan, Meribbaal, aulicum facit. Praetera de peccato Davidis edocetur: Dum Uria Hetthaus, exercitus dux, adhuc in acie versatur, rex Hierosolymis uxorem Uriae, Betsabee, seductam gravidam facit. Coniunx Hierosolyma adscitus, cum cum uxore dormire nolit, in aciem remissus Davidis iussu necatur ("Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat". II Sam 11, 15). Nathan a Deo missus Davidi poenam annuntiat: Filius David e Betsabee moritur. Alter Betsabee filius autem, Salomon Davidi succedet.
- Absalomis seditio (cap. 13 – 19)
Absalom, alius Davidis filius, patrem fugerat, quod Amnon fratrem, qui Thamar sororem germanam stupraverat. Tribus annis post, cum ei venia datus esset, Absalom Hierosolyma reversus conspirationem molitus in Hebron rex declaratur. Davide fugiente Hierosolymam incedit. Bello orto Absalom in proelio mulo vehens capillis se in ramis arboris implicat. Ioab dux militum, quamquam David iusserat saluti filii parcere, Absalom interficit. Seditione sedata David, qui de morte Absalomis vero desiderio luget, Hierosolyma revertitur.
- Addidamenta (cap. 20 – 24)
Primo de seditione cuisdam Seda narratur. Deinde Davidis consiliarii dinumerantur. Postremo de septem Saul posteris refertur, qui necati sunt, ut poena domus Saul solveretur. Aliud bellum contra Philistaeos, facinora fortia Davidis, gratiarum actio post victoriam, ultima Davidis verba, nomina fortium eius. In libri fine narratur Davidem populi recensum egisse, quam ob rem Deus populum pestilentia punivisset. Inde David aram aedificat eo loco, quo postea templum stabit. Tum pestis terra cedit.
Traditiones textuum, retractatio Deuteronomistica, libri Samuelis in musica
recensereBibliographia
recensere- Breytenbach, Andries. 2000. "Who Is Behind The Samuel Narrative?".In Past, Present, Future: the Deuteronomistic History and the Prophets, ed. Johannes Cornelis de Moor et H. F. Van Rooy. Brill. ISBN 9789004118713.
- Coogan, Michael D. 2009. A Brief Introduction to the Old Testament: The Hebrew Bible in its Context. Oxoniae: Oxford University Press.
- Shimon Bar-Efrat 2009: Das Zweite Buch Samuel, Stutgardiae: Kohlhammer, ISBN 978-3-17-020522-2
- Walter Dietrich / Thomas Naumann 1995: Die Samuelbücher (Erträge der Forschung 287), Darmstadiae: WBG.
Nexus externi
recensere- Liber II Samuelis in Nova Vulgata
- Samuelbücher, in: WiBiLex - Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (commentarius scriptus anno 2006).
- Comments On The Second Book Of Samuel, Leslie M. Grant (Anglice)
- Prophetae priores: Liber Iosue • Liber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
- Prophetae posteriores: Isaias • Ieremias • Ezechiel • Dodecapropheton
- Iosue • Iudicum • Ruth • I Samuelis et II Samuelis • I Regum et II Regum • I Paralipomenon et II Paralipomenon • Esdrae • Nehemiae • Esther
- Deuterocanonica (catholice ac orthodoxe) sive Apocrypha (protestantice): Iudith • Thobis • I Maccabaeorum et II Maccabaeorum • Additamenta Esther
+