Usor:IacobusAmor/Salon
Salon des refusés. Collocation of texts that have appeared in the main body of the encyclopedia and then have been made to disappear, printed here with slight typographical adjustments (vertical spacing, size of headings, size of type, &c), and with categories, interwiki links, &c. commented out.
¶ Anguilla
recensereAnguilla est quaelibet ex circa sescentis piscium ordinis Anguilliformium speciebus, vulgo etiam unicus piscis appellatus anguilla electrica (Electrophoro electrico), et sermone quotidiano quilibet aliorum conformationis similis piscium, praecipue multarum mastacembelidarum aquae dulcis et notacanthidarum aquae salsae, quamquam species illarum familiarum ad ordinem Anguilliformes non pertinent.
Vide etiam
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad IacobusAmor/Salon spectant. |
- "Anguilliformes" apud FishBase
- "Anguilliformes". apud Integrated Taxonomic Information System
¶ Britannica Poesis Redintegratio
recensereBritannica Poesis Redintegratio[1] fuit vagus motus litterarius qui in Britannia decenniis 197 et 198 factus est, quasi responsum, a modernismo excitatum, conservativiori gregis The Movement modo aesthetico datum.
Vide etiam
recensereNotae
recensereNexus externi
recensere- Archiva indicis disputationum poesis Britannicae et Hibernicae, www.jiscmail.ac.uk
- Archivum The English Intelligencer, dlib.nyu.edu
- Morden Tower: The Life of Poetry, www.mordentower.org
- Piers Hugill de poesi Britannica ex 1977, www.fucine.com
- Vita et opera Galfridi Nuttall, www.jeff-nuttall.co.uk
¶ Diabolus typographi
recensereDiabolus typographi[1] fuit tiro in negotio typographico qui varia opuscula fecit, sicut mixtura atramenti et petitio fontium typograpicorum. Varii notabiles cum iuvenes essent diaboli typographi laboraverunt, inter quos Ambrosius Bierce, Hoodoo Brown, Lazarus Cárdenas, Beniaminus Franklinius, Samuel Fuller, Warren G. Harding, Ioel Chandler Harris, Iacobus Hogg, Thomas Jefferson, Lyndon Johnson, Ioannes Kellogg, Iosephus Lyons, Albertus Parsons, Laurentius Tibbett, Samuel Clemens, Gualterius Whitman.
Notae
recensereNexus externi
recensere- Brewer, E. Cobham. "Character Sketches of Romance, Fiction and the Drama," www.filltextarchive.com
- Granger, Frank. 1997. "The Printer's Devil," teched.vt.edu
- Pubs and Breweries of the Midlands: Past and Present. "The Printer's Devil," www.midlandspubs.co.uk
- Writersservices.com. 2002. "Printer's Devil," www.writersservices.com
¶ Epeolatria
recensereEpeolatria (ex Graece épos 'vocabulum'), idololatriae et iconodulismi similis, venerationem vocabulorum ad verbum significat. Notio in speciem anno 1860 ab Olivario Wendell Holmes patre excogitata est.[1] Apud Dictionarium Urbanum legimus: "Per translationem, vox philologis, linguistis, vel lexicographis per ludibrium adhiberi potest. Terminus, cui est singularis aestimatio acerba, ad detrectandas religiones vel systemata fidei popularia adhiberi potest."[2][3] Vox populo grata per blogia ut videtur facta est, praecipue per ephemerides interretiales.
Notae
recensere- ↑ Oliver Wendell Holmes, The Professor at the Breakfast Table (1860).
- ↑ Anglice "Figuratively speaking, the word can be playfully applied to philologists, linguists, or lexicographers. The term is of significant satirical value and may be used in the denigration of popular religions or belief systems."
- ↑ Epeolatry, in Urban Dictionary.
¶ Gordia marina
recensereGordia marina est ichnofossile Cambrici inferioris, communissimum fossile vestigiale inter biota Kaili.[1] Ea saepe cum reliquiis (h.e., fossilia) variorum organismorum mortuorum coniungitur—quod subicit eam ab animale necrophago sicut vermis factam esse. Eae est forma flexuosorum cuniculorum sine lineis, qui saepe umbone? finiuntur, probabiliter effecta cum animal sedimentum supra vel infra scrutaretur. Helminthopsis ac Haplotichni similis est.
Notae
recensere- ↑ Y. Wang, J. P. Lin, Y. L. Zhao, et P. J. Orr, (2009), "Palaeoecology of the trace fossil Gordia and its interaction with nonmineralizing taxa from the early Middle Cambrian Kaili Biota, Guizhou Province, South China," Palaeogeography Palaeoclimatology Palaeoecology 277:141–148. doi:10.1016/j.palaeo.2009.02.017.
¶ Nexus Vomitus
recensereNexus Vomitus est artis opus a Millie Brown artifice perfunctoria excogitatum, in quo Brown coloratum imbibit lac, quod in carbasos albas evomit cum Patricia Hammond et Zita Syme, cantores operaticae, adiunctionem sonorum variorum praebent.[1] De sua artis opere, Brown ait: "Lac coloratum bibo—ratio non est molesta, sed aliquae vomitionis horae sint importunae, quod est cur numerum colorum adhibitorum contineam. . . . Usus carbasi est evolutio naturalis a meis perfunctionibus primis. In me devomere variis vestimentis indutam coepi, sed magis longaevitatem ex fructibus ultimis desiderabam."[2]
Notae
recensere- ↑ Millie Brown Vomits to Create Art apud Huffington Post.
- ↑ "I drink coloured milk—the process is not painful but after several hours of vomiting it can take its toll, which is why I limit the number of colours I use. … The use of canvas is a natural progression from my early performances. I started puking down myself in various outfits, but wanted more longevity from the end result." Vomit Artist Millie Brown apud Moonbattery.
Nexus externi
recensere- Millie Brown live performance this Friday apud ShowStudio.com.
¶ Shabbat
recensereShabbat (Hebraice שַׁבָּת 'otium', 'intermissio') vel Shabbos (Lingua Iudaeogermanica שאבּעס) est Iudaicus dies otii et septimus hebdomadis dies, cum Iudaei fabulosae creationis caeli et telluris per sex dies et Exodum Hebraeorum ex Aegypto meminissent, futuram aetatem messianicam contemplantes. Observantia diei Shabbat dilationem industriarum vetatarum, saepe magna severitate susceptam, et ingressionem in res tranquillas ad diem colendum comprehendit. Diuturna fides Iudaica a maioribus posteris tradita habet perpetuum septem dierum Shabbat ortum esse inter homines Iudaicos ut eorum prima et sacrissima institutio; nonnulli autem assumunt posteriorem originem subobscuram et naturalisticam. Variationes ad Shabbat pertinentes late in Iudaismo atque, variis accommodationibus monstratis, per Abrahamicas multasque religiones alias sunt diffusae.
Secundum halakha, observantia Shabbat paucis minutis ante solis occasum vesperis diei Veneris incipit et usque ad aspectum trium stellarum in caelo nocte diei Saturni persistit.[1] Homines candelas accendunt et benedictionem pronuntiant. Mos est trium cenarum festivarum edendarum: prima vesperis, tempore matutino, post meridiem. Kiddush et alia benedictio super duos panes challah pronuntiata cenam vespertinam usitate incipiunt. Shabbat per benedictionem havdalah proxima vespere finitur. Shabbat est dies hilaris, cum Iudaei licentia quotidie laborandi fruuntur.
Vide etiam
recensereNotae
recensere- ↑ Shulchan Aruch, Orach Chayim 293:2.
Nexus externi
recensereVide Sabbath in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad IacobusAmor/Salon spectant. |
- Kosman, Admiel. The structure of Hilkhot Shabbat according to RaMBaM and the later halakhic literature. In Limudim: Ktav-Et virtualit le-Inyane Hinukh we-Hora`ah (Sivan 2012), no. 4.
- Summarium legum de Shabbat, www.torah.org in Shulchan Aruch conditum
+++++
¶ In loco textus supra dicti, Vicipaedia textum infra habere maluit:
Sabbatum (Hebraice Shabbat שַׁבָּת est dies quiescendum quod accidit die septima hebdomadae enim inter diem Veneris et diem Solis. In Iudaismo definitur in ratione cyclo solis enim Shabbat incipit solis occasu quam noctem eodem finit solis occasu Sabbato. Conceptum Sabbati venit ex Biblia historia creationis. Deum universam telluremque creavit primis septimis diebus et quiescit in die septima.[1]
Vide etiam
recensereNota bene
recensere- ↑ Genesis 2:1–3. Simple English of 2:2: "On the seventh day God finished all his work. He rested on the seventh day from all his work."
¶ Vespertilio
recensereInfraclassis : Eutheria
Superordo : Laurasiatheria[1]
Ordo : Chiroptera
Blumenbach, 1779
Vespertilio est quodque mammal ordinis Chiropterorum.
Classificatio usitata
recensere- Ordo Chiroptera
- Subordo Megachiroptera
- Subordo Microchiroptera
- Superfamilia Emballonuroidea
- Superfamilia Molossoidea
- Superfamilia Nataloidea
- Superfamilia Noctilionoidea
- Superfamilia Rhinolophoidea
- Superfamilia Rhinopomatoidea
- Superfamilia Vespertilionoidea
Notae
recensere- ↑ Eick et al. (2005). "A Nuclear DNA Phylogenetic Perspective on the Evolution of Echolocation and Historical Biogeography of Extant Bats (Chiroptera)". Molecular Biology and Evolution 22: 1869.
¶ Zhu Zuxiang
recensereZhu Zuxiang (Mandarinice 朱祖祥), etiam Chu T. S. appellatus (5 Octobris 1916—18 Novembris 1996), fuit physicus soli, physicus agriculturae, educator, et politicus in Sinis. Conditor chemiae soli hodiernae in Sinis habetur.
Opera
recensereZhu plus quam 90 commentarios et libros protulit, Anglice et Mandarinice,[1] quorum opera maximi momenti sunt:
- Agrology (Mandarinice)
- Soil Chemistry (Mandarinice)
Notae
recensere- ↑ 朱祖祥院士主要论著, old.93.gov.cn.
Nexus externi
recensere- Situs proprius, www.chinariceinfo.com (China National Rice Research Institute)
- Situs proprius, www.iwhr.com (China Institute of Water Resources and Hydropower Research)