In Republica Romana, Lucius Antonius (natus circa 80 a.C.n., mortuus post 41 a.C.n.) fuit fautor fratris sui triumviri Marci Antonii, Octaviani autem adversarius bello Perusino. Eo tempore cognomen Pius sibi adrogavit ob excursus pro fratre factos;[1] quod cognomen tam in nummis[2] quam in inscriptionibus legitur. Consulatum anno 41 a.C.n. gessit.

Effigies Lucii Antonii consulis in denario percusso anno 41 a.C.n.

De familia

recensere

Gens Antonia plebeia sed nobilis. Lucius Antonius filius erat M. Antonii Cretici illius qui imperium infinitum adversus piratas 74 a.C.n. acceperat, nepos vero clarissimi oratoris Marci Antonii, consulis 99 a.C.n., quem Cicero multum admirabatur. Mater ei fuit Iulia, sobrina Gai Caesaris. Duos fratres maiores natu habuit : triumvirum Marcum, ac Gaium Antonium necnon sororem quae Publio Vatinio nupserat.

De cursu honorum

recensere
  • Anno 50 a.C.n. Lucius quaestor proconsulis Quinti Minucii Thermi in Asia erat qui de eo ita male iudicabat ut de provincia alteri proficiscens tradenda potius quam Lucio Antonio cogitarit[3]. Ex inscriptione Ephesi reperta scimus eum, Minucio iam profecto, proquaestorem pro praetore Asiae praefuisse dum successorem Thermi Gaium Fannium exspectat[4] (bellum civile cum maxime flagrare coeperat). Tunc si Ciceroni maledicenti[5] credimus Mylasis ludo gladiatorio in myrmillonis habitu interfuisse et sanguinem effudisse dicitur. Postea per plures annos, cum bellum inter Caesarem et Pompeianos gereretur, nihil de eo accepimus
  • 44 a.C.n. vero tribunus plebis Romae. Eodem anno fratres Marcus consul ac Gaius praetor fuere[6]. Itaque, cum mense Iunio consules Marcus Antonius et Publius Dolabella legem agrariam tulerunt, Lucium praefecerunt collegio septemvirum, qui agrum publicum in Italia veteranis plebique divisuri essent[7]. Ita clientelam suam aucturos sperabant (ea lex anno proximo, cum senatores instigante Cicerone rerum potiti sunt, abrogata est).
  • 43 a.C.n. una cum fratre ad Mutinam pugnavit[8] atque in Galliam Narbonensem fugit. Postea, victis inimicis, triumviris imperantibus, ad annum 41 a.C.n. consul factus est : nam illo tempore consules non iam in comitiis a populo eligebantur sed ab ipsis triumviris designabantur. Hunc consulatum ut celebraret Marcus Antonius denarios et aureos Ephesi eodem anno cudendos curavit[9], in quibus effigiem suam ex una parte et effigiem fratris Lucii ex altera posuit cum titulo L.ANTONIVS COS.

De triumpho Lucii Antonii

recensere

Die 1 Ianuarii 41 a.C.n. L. Antonius de populis Alpinis triumphavit; quem triumphum Dio Cassius curiose describit[10]. Adfirmat enim Fulviam a senatu triumphum Lucio impetrasse, etsi nihil tali honore dignum egisset ; quin etiam Antonium multum gloriatum esse quod eo ipso die quo consulatum inisset, ut olim Gaius Marius, triumpharet. Contra Appianus de illo triumpho silet.

Tum Octaviani consiliis obstitit, qui post bellum Philippense agros saepe promissos veteranis dividendos curabat: Marco Antonio absente[11] quidem, sed Fulvia uxore Marci Antonii adhortante, seditionem movit, Antonianos veteranos concitando necnon agricolas qui per totam Italiam ex agris expellebantur. Quo consilio capiendo ancipitem viam ingressus erat quia contraria inter sese cupiebant possessores agrorum et avari veterani. A Praeneste ubi cum Fulvia confugerat exercitum ducens profectus, in urbem Romam fautoribus suis cinctus ingressus est, non repugnante Lepido[12], qui praesidio urbi erat. Ibi contione habita a populo impetravit ut bellum adversus Octavianum hostem publicum appellatum sibi mandaretur. Circa idem tempus denarios aureosque cudendos curavit quos ex una parte Marci fratris capite signavit, ex altera vero figura allegorica stantis Pietatis cum titulo PIETAS COS[13], quo titulo se ipsum designasse putatur. Ita militibus suis ceterisque in Italia manifestum facere volebat non sibi sed rerum fratris velut procuratorem quendam sese bellum gerere. Mox tamen Octavianus valido cum exercitu adversus eum iter fecit. Tum Lucius, dum sese in Galliam recipere conatur, Perusiae, in Etruria, inclusus ab Octaviano obsessus est. Duces autem, qui in Gallia Transpadana copiis Marci Antonii imperabant[14], propius accesserunt ad opem ferendam, non tamen ita ut, absente Marco Antonio, magno proelio cum Octaviano decertarent. Mense Februario 40 a.C.n. Perusini ad deditionem fame coacti sunt. Octavianus, quamquam in dediticios saevissime animadvertit, incolumem tamen Lucium Antonium apud sese retinuit nec Fulviam fugientem consequi conatus est, ne casus belli cum Marco Antonio oreretur. Paulo post Lucium in Hispaniam ad provinciam regendam specie honoris misit[15]. Sed nihil postea de Lucio accepimus: fortasse brevi mortuus est (Caesare occulte insidiante?).

Quibus eventis ab historicis nomen "Perusinum bellum" inditum. Multa tamen hodieque non liquent, utrum consentiente Marco Antonio an sponte sua egerit Lucius[16] ? num timuit ne Antoniani veterani Octavianis posthaberentur ? vel ne Octavianus nimium favorem apud veteranos oblito Marco Antonio sibi pararet atque liberalitatis fructum solus caperet ? an invidia Octaviani apud rura incolentes uti voluit ad summum imperium fratri suo comparandum? an triumvirorum imperium tollere et veterem rempublicam restituere voluit, ut apud historicum Appianum legimus[17] ? Ne Manium quidem illum compertum habemus qui fuerit quamquam eum Lucio Antonio suasorem et instigatorem huius belli fuisse passim adfirmat Appianus.

De historicorum iudicio

recensere

Plerique historici antiqui, victoris Caesaris Augusti adsentatores, de Lucio Antonio maledixere atque eum vituperarunt, in primis Dio Cassius et Velleius Paterculus qui sic scribebat : L. Antonius consul, vitiorum fratris sui consors, sed virtutum, quae interdum in illo erant, expers...[18]. Solus Appianus traditionem Lucium Antonium extollentem sequitur, tamquam virum fortem, constantem, generosis consiliis. Quin etiam Alexandrinus historicus duas dignitatis plenas orationes ad Octavianum in ore victi consulis ponebat.

Item ut Dio Cassius Lucium consulem ostendebat Fulviae libidinibus velut inservientem, sic apud Appianum Marci Antonii uxor minores partes agebat atque Lucius spe sibi cum Fulvia non communi motus ipse bellum suscipiebat. Ita ultimus verus reipublicae Romanae consul dici potest, qui legiones legebat et bellum suo arbitrio gerebat postquam a populo iussum erat.

  1. Cassius Dio, Historia Romana 48.5
  2. De nummis L. Antonii vide Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°43-49.
  3. Ad Fam. II.18.
  4. SEG 28 n°856. Cf Ferries (2007) p.325. Rerum gestarum scriptor Flavius Iosephus nobis epistulam Lucii Antonii ad Sardianos servavit qua provilegia Iudaeorum confirmabat (Ant. Iud. XIV.235).
  5. Phil. V,20.
  6. Plut., Ant. 15.
  7. Dio Cassius 45.9.
  8. Cassius Dio, XLVI.37. Phil. X.21.
  9. Crawford 517/5. E. Babelon, Antonia 47-49.
  10. Cassius Dio, Historia Romana 48.4
  11. Marcus Antonius in Orientem profectus erat, provinciarum ordinandarum causa quae nuper, Bruto Cassioque victis, reciperatae erant.
  12. Dio Cassius XLVIII,13,4.
  13. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia 44-46. Crawford, Roman Republican coinage, 516/2-5.
  14. Id est L. Munatius Plancus, G. Asinius Pollio et Publius Ventidius Bassus.
  15. Appianus BC V,229-230.
  16. Appianus BC V,83 et 112 et 120 et 131.
  17. Qui in ore Lucii longam orationem ad Octavianum posuit, causas cur bellum moverit explicantem (BC V,179-187 et ibid. iam 118 et iterum 226-228)
  18. II,74

Plura legere si cupis

recensere
Antecessores:
Marcus Aemilius Lepidus II, Lucius Munatius Plancus
Consul
41 a.C.n.
cum
P. Servilio Isaurico II
Successores:
Gaius Asinius Pollio, Gnaeus Domitius Calvinus II