Quintus Minucius Thermus (pro praetore 51 a.C.n.)

Quintus Minucius Quinti filius Thermus e tribu Terentina (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus, Catonis et Ciceronis amicus, qui provinciae Asiae praefuit. Bello civili Pompeianas vel si ita malueris senatorias partes secutus est. Caesare dictatore mortuo triumvirum furorem apud Sextum Pompeium effugit.

De cursu honorum recensere

  • Pridie Idus Octobres 73 a.C.n.[1] testis memoratur in decreto senatus litem[2] inter Oropenses et publicanos componente. Iam tum igitur senator (quaestorius ?) erat.
  • 62 a.C.n. tribunus plebis. Cum collega in tribunatu Metellus Nepos legem per populum ferret quae Pompeium cum exercitu Romam redire iubebat ad reliquias Catilinae coniurationis opprimendas, quia illa lex libertati publicae periculo erat, Minucius Catoni summa contentione contra nitenti in contione adfuit. Quamquam armati adversarii mortem eis minabantur Cato volumen legis e manibus Nepotis eripuit et Minucius illum impediebat ne plebem adloqueretur[3]. Ita respublica tum perturbata est ut senatores ad senatus consultum ultimum decurrerint.
  • 58 a.C.n. aut 53 a.C.n. praetor. Quo anno praeturam gesserit nescitur ː verisimile tamen est aut statim ex praetura (53 a.C.n. ?[4]) propraetorem ad Asiam destinatum esse aut si ex lege Pompeia anno 52 a.C.n. lata creatus est quae quinquennium inter magistratum cum imperio et provinciam interesse iubebat, ante 56 a.C.n. praetorem fuisse ː cum praetores anni 57 a.C.n. omnes noti sint, proximus annus est 58 a.C.n.[5]
  • 51 - 50 a.C.n. provinciam Asiam pro praetore rexit. Cicero, eodem anno proconsul Ciliciae, eius vicinus fuit. Multas litteras de variis rebus Minucio Thermo, cuius de moribus bene iudicabat[6], mittebat[7], consiliis et adhortationibus suis eum firmans. Quorum nonnullae servatae sunt[8]. Exempli gratia Minucius diffidentiam suam erga quaestorem Lucium Antonium Ciceroni patefecit atque eum consuluit num legato cuidam provinciam proficiscens tradere potius quam Antonio expediret. At Cicero respondit caveret fratres Antonios, potentes viros et tres numero, palam offenderet[9].
  • 49 a.C.n. ineunte bello civili mense Ianuario Thermus a quinque cohortibus quibus ad Iguvium in Umbria praeerat desertus fugere coactus est nec Caesarem properantem Pompeium assequi retinere potuit[10].
  • 43 a.C.n. mense Februario a senatu una cum Lucio Paullo et Gaio Fannio legatus Massiliam ad societatem cum Sexto Pompeio adversus Marcum Antonium faciendam missus est[11]. Unde verisimile a triumviris proscriptum[12] esse. In Siciliam apud Sextum Pompeium fugit quem anno 35 a.C.n. demum deseruit et ad Marcum Antonium transfugit[13]. Nihil de eius morte aut progenie accepimus.

Si vis plura legere recensere

  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 495-496 Hic legere potes

Notae recensere

  1. Terentio Varrone et Cassio Longino consulibus.
  2. Epigr. tou Oropou 308
  3. Plutarchus, Cato Minor 27-28. Dio Cassius XXXVII.43
  4. Certe Caesaris memorem ob iram - qui socius Metelli Nepotis 62 a.C.n. in turbanda republica fuerat et in maximum periculum per senatus consultum ultimum inciderat - cursus honorum Minucii Thermi aliquantulum haesisse videtur.
  5. Sic T. Corey Brennan (2001), The praetorship in the Roman Republic II pp 372-373
  6. Ad Att. VI.1.13
  7. Ad Att. V.21.14 ː Thermum creberrimis litteris fulcio. Etenim Cicero rebus amici Titi Pomponii Attici consulere solebat, qui magnas pecunias in Asia collocaverat. Pro eo igitur multa Thermum rogabat.
  8. Ad Fam. II.18 et XIII.53-57.
  9. Ad Fam. II.18.
  10. Caesar, BC I.12. Lucanus, Pharsalia II.463. Florus, Epitome II.13
  11. Philippicae XIII.13.
  12. Hinard pp. 495-496.
  13. Appianus, BC V.579