Sardīs[1] (Graece Σάρδεις) sive Sardēs[2] fuerunt urbs antiqua et regia Lydiae. Sardis sub radicibus Tmoli montis et iuxta Pactoli fluminis ripas iacent. Secundum Herodotum et urbs et Croesus, ultimus rex Lydorum, a Persis circa 546 a.C.n. capti sunt.[3]

HistoriaRecensere

Everso regno Lydorum et eorum rege Croeso Sardis caput satrapiae Persicae factae sunt (eo exercitum convocavit Cyrus Minor quem contra fratrem Artaxerxen 401 a.C.n. duxit[4]). Deinde Macedonibus, regibus Pergamenis ac postremo Romanis et provinciae Asiae obvenit illa urbs. Anno 214 aut 213 a.C.n. Sardes ab Antiocho III obsessae et captae[5]. Anno 17 ingenti terrae motu deletae sunt et partim ex pecuniis ab imperatore Tiberio datis sequentibus annis refectae[6].

Hodie Sardis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Sardīs (Horatius, Epist. 1.11.2), accusativus Sardīs (Cicero, Sen. 17.59 et alibi), genetivus Sardium (Curtius 5.1.44) est declinatio melioris Latinitatis a grammaticis commendata.
  2. Sardēs, acc. Sardēs, gen. Sardum (0100-0200- Melito Sardum in Asia Episcopus\ - Operum Omnium Conspectus seu 'Index of available Writings' apud www.documentacatholicaomnia.eu) est declinatio recentioris Latinitatis.
  3. Herodotus 1.84-85.
  4. Anabasis I.2
  5. Polybius VII.15-18.
  6. Tacitus, Annales II.47. Strabo, Geographica XIII.4.5

Plura legere si cupisRecensere

  • John Griffiths, Sardis in the age of Croesus, University of Oklahoma Press, 1968
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!