Vide etiam paginam discretivam: Titan

Titan
Titan a Voyager I aspicitur in MCMLXXX (NASA)
Patefactio
Inventa a Christianus Hugenius
Inventa 25 Martii 1655
Proprietates orbitales
Axis semimaior 1 221 931 km
Eccentricitas 0.028880 [1]
Periodus orbitalis 15.94542 d [2]
Inclinatio 0.34854° (ad Saturni circulum
aequinoctialem)
Satelles planetae Saturni
Proprietates physicae
Diametrus media 5150 km (0.404 Terrae)
Massa 1.345×1023 kg
Densitas media 1.88 g/cm3
Superficiei gravitas 1.35 m/s2 (0.14 Terrae)
Rotationis periodus alligata ad periodum orbitalem
Inclinatio axis nulla
Albedo 0.21
Atmosphaera 160 kPa: Nitrogenium 95 %, Methanum 5 %

Titan (-is, m.)[1] magnitudine est maximus Saturni et secundus a maximo in systemate Solari satelles, inventus die 25 Martii 1655 a Christiano Hugenio, astronomo Batavico, primus systematis solaris satelles praeter illos Iovis, quae sidera Medicea dicuntur.

Titan a Christiano Hugenio luna Saturni appellabatur;[2] nomen autem Titan ab Iohannis Herschel libro anno 1847 divulgato datum est.

Titan est sola systematis solaris satelles cui atmosphaera est. Cuius compositio et reactiones chemicae luce Solari effectae, indicit possibilitatem substantiarum biochemicarum et ergo vitae.

Physicae proprietatesRecensere

Titan saxosus satelles cui est forma paene sphaerica medio cum radio chiliometrorum 2576 et qui maiores apud Systematis Solaris satellites est. Reverā, cuius massa 2,25% terrestris massae et cuius diametros 40,4% repraesentat. Sicuti plerique praecipui satellite in Systemate Solari, eius densitas inter planetarum iovialium eam et eam planetarum saxosorum est, cum valore 1,88. Ille valor prope eum satellitum sicuti Ganymedis, sed alii satellites talis Io aut Luna maiores densitates habent. Titan unicus satelles notus spissā cum atmosphaerā est.

Intestina structuraRecensere

Titan densitatem et compositionem pares eis Mediceorum satellitum Ganymedis ac Callistūs habet. Corpus esset dilatum saxoso cum nucleo, silicatis composito, praecipuo radio chiliometrorum 3400.[3] Hoc super nucleo, satellitis intestina e glaciei strato facta essent.[3] Magma e liquidā aquā ac antigelidis elementis (sicuti ammoniā, verbi gratiā) possibile est.[4] Mensurae a percontatro Cassini[5] factae inter annos 2005 et 2007 hanc hypothesin corroborant.[6]

Superficiei geologiaRecensere

Titanis superficies male cognita est, quamquam percontatrum Huygens[5] Titanem observavit, sed geologia valde varia esset cum montibus, montibus igniferis, thiniis, Crateribus illisionis rarissimis et probabiliter oceanis et lacibus. Reverā, mensurae per radar satellitem relative planum ostendunt cum altitudinis variationibus circiter 150 metrorum. Nihilominus, quaeque regiones inter 500 et 1000 metra altae sunt.[7] Est quoque clarae obscuraeque regiones, sed causa huius dissimilis luminositatis ignoratur.

Liquidorum praesentiaRecensere

Temperaturae et pressionis condiciones in Titanis superficie liquidorum methani et ethani praesentiam sinunt. Etiam atmosphaera valde locuples est methano. Exsistentium liquidorum probatio quae lacūs oceanosque formant anno 1995 a Telescopio spatiali Hubbleano obtenta est.[8] Prima observatio Iunio anni 2005 eius Meridionalis poli accidit et inventus est Ontario Lacus,corroboratus Ianuario anni 2007.[9]

Cryovulcanismus et vulcaniRecensere

Titan probabiliter activum cryovulcanismum habet. Argon-40, in eius atmosphaerā detectum, praesentiam columnarum vulcanicarum ex aquā et ammoniā factarum indicat.[10] Praetera, methani emmissiones et structurae similes Venereorum vulcanorum, sicuti Ganesa Macula, percontatro Cassini[5] observatae sunt.[11][12]

Crateres illisionisRecensere

Crateres illisionis in Titane rari sunt et huius igitur satellitis superficies nova esset. Attamen praecipui crateres identificati sunt tres, cum diametris 30, 40 et 440 chiliometrorum. 30 chiliometrorum crater centralem apicem, 40 chiliometrorum is planum magnumque imum et 440 chiliometrorum is multiplicum anellorum structuram habet. Quoque aliae circulares formationes in Titanis superficie antiqui crateres, partim erosione deleti, esse possent, qui crateriformae nuncupantur.

ThiniaRecensere

Primae Titanis imagines, e Tellure factae ineuntibus annis 2000, obscurorum solorum praesentiam iuxtam aequatorem ostendebant.[13] Scientistae tunc organicorum marium, liquidis ex hydrocarboneis compositorum, praesentiam praesumpserunt.[14] Nihilominus, anno 2006 mensurae e percontatri Cassini[5] radar illas regiones revera thiniis tegi indicaverunt. Illius regionis ventis iunctis cum ventis e viribus aestūs Saturnianis ortis formarentur.[15] Thinia igitur lineas ex oriente versus occidentem versas formant, quia venti versus aequatorem flant. Materies thinia componentes adhuc ignorantur.

NotaeRecensere

  1. "Tītān, -ānis m.": Leo's Vocabula
  2. Christiani Hugenii ... opera varia (Lugduni Batavorum, 1724) (p. 554 apud Google Books)
  3. 3.0 3.1 Tobie, G. et al. (2005). "Titan's internal structure inferred from a coupled thermal-orbital model". Icarus 175 (2): 496–502.
  4. Longstaff, Alan (Februario anni 2009). "Is Titan (cryo)volcanically active?". Astronomy Now: 19.
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 Vide situm interretialem lavocedelfiani, ubi dicitur "Modulus spatialis Huygens, quem percontatrum Cassini in spatium cosmicum portaverat, postridie Idus Ianuarias in Titanem appulsus est, quae maxima luna est Saturni", e Nuntii Latini - Programma Radiophoniae Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum. -21.1.2005.
  6. "Titan's Mysterious Radio Wave". ESA Cassini-Huygens web site.
  7. Lorenz, R. D.; Callahan, P. S.; Gim, Y.; Alberti, G.; Flamini, E.; Seu, R.; Picardi, G.; Orosei, R.; Zebker, H.; Lunine, J.; Hamilton, G.; Hensley, S.; Johnson, W. T. K.; Schaffer, S.; Wall, S.; West, R.; Francescetti, G., « Titan’s Shape, Radius and Landscape from Cassini Radar Altimetry », in Lunar and Planetary Science Conference, vol. 38, no 1338, 03/2007, p. 1329.
  8. S. F.Dermott; C. Sagan, « Tidal effects of disconnected hydrocarbon seas on Titan », in Nature, vol. 374, 1995, p. 238–240.
  9. Stofan, E. R.; Elachi, C.; et al., « The lakes of Titan », in Nature, vol. 445, no 1, 04/01/2007, p. 61–64.
  10. Tobias Owen, « Planetary science: Huygens rediscovers Titan », in Nature, vol. 438, 2005, p. 756–757
  11. C.D. Neish, R.D. Lorenz, D.P. O’Brien, « Shape and thermal modeling of the possible cryovolcanic dome Ganesa Macula on Titan: Astrobiological implications [archive] », Lunar and Planetary Laboratory, Universitas Arizonae, Observatorium Litoris Lazuli, 2005.
  12. David L. Chandler, « Hydrocarbon volcano discovered on Titan [archive] »,in NewScientist.com news service, New Scientist, die 8 Iunii anni 2005.
  13. Roe, H. G.; de Pater, I.; Gibbard, S. G.; Macintosh, B. A.; Max, C. E.; Young, E. F.; Brown, M. E.; Bouchez, A. H., « A new 1.6-micron map of Titan’s surface », in Geophysical Research Letters, vol. 31, no 17, 06/2004, p. L17S03.
  14. Lorenz, Ralph, « The Glitter of Distant Seas », in Science, vol. 302, no 5644, 10/2003, pp. 403-404.
  15. Lorenz, R. D.; Wall, S.; Radebaugh, J.; Boubin, G.; Reffet, E.; Janssen, M.; Stofan, E.; Lopes, R.; Kirk, R.; Elachi, C.; Lunine, J.; Mitchell, K.; Paganelli, F.; Soderblom, L.; Wood, C.; Wye, L.; Zebker, H.; Anderson, Y.; Ostro, S.; Allison, M.; Boehmer, R.; Callahan, P.; Encrenaz, P.; Ori, G. G.; Francescetti, G.; Gim, Y.; Hamilton, G.; Hensley, S.; Johnson, W.; Kelleher, K.; Muhleman, D.; Picardi, G.; Posa, F.; Roth, L.; Seu, R.; Shaffer, S.; Stiles, B.; Vetrella, S.; Flamini, E.; West, R., « The sand seas of Titan: Cassini RADAR observations of longitudinal dunes », in Science, vol. 312, no 5774, 05/2006, p. 724-727

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Titanem spectant.
Forma satellitis Titanis cum nominibus usque in annum 2015 decretis


Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort 
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris | 225088 (2007 OR10)

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.