Maria (mater Iesu)
Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριάμ et Μαρία; Arabice مريم, Maryam) a Christianis Sancta Maria, Maria Virgo, Deipara, Mater Dei, Dei Genetrix, vel Madonna vocata, in traditione Christiana fuit mulier Iudaea, e Nazareth in Galileia orta, Ioachimi et Annae filia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam ('Domina nostra Maria') appellant. Forma compendiara in liturgia Catholica est BM(S)V, cuius significatio plena est Beata Maria (Semper) Virgo.[1]
Obitus: 1. saeculum, 48 CE; unknown value
Patria: unknown value
Familia
Memoria
canonized saint (feriae die 15 Augusti)
Nomen Mariae
recensereVocabulum Maria est forma Graeca Miriam, nominis Hebraici, quod in Latinum versum 'amaritudo' vel 'maeror' valet.[2] Sunt plures feminae huius nominis in Vetere Testamento, quarum notissima est Miriam (in Vulgata Maria), prophetissa et soror Moyses et Aaron.
Sunt etiam plures Mariae quae Iesum secutae sunt (Marcus 15:40), inter eas:
- Maria Magdalena
- Maria, mater Iacobi minoris
In textu Graeco Novi Testamenti mater Iesu Mariám appellatur; forma Maria in versionibus Latinis in usum venit. In religione Islamica, Maria ut Maryam (Arabice مريم) nota est.[3]
Theotocos[4] (θεοτόκος, 'Dei genetrix') est appellatio Mariae in ecclesiis orientalibus usitata.
Fontes
recensereNomen Mariae (Hebraice Miriam) in tribus ex quattuor evangeliis et in Actibus Apostolorum nominatur; ipsa Maria etiam in evangelio secundum Ioannem apparet, sed sine nomine. Praeterea apocryphum Protevangelium Iacobi sive Liber Iacobi de nativitate Mariae multa et varia de Maria narrat. Quae sit fides historica harum relationum varie et contrarie disputatur.
Cultus sive Veneratio
recensereMariae cultus in multis ecclesiis, praecipue autem in Ecclesia Catholica disseminatus est.
- Ecclesia catholica variis orationibus a Maria intercessionem quaerit, inter quas Rosarium Virginis Mariae locum praecipuum tenens
- Ecclesiae Orthodoxae
- Ecclesiae Reformationis
- Religio Islamica: Maria unica est femina, cuius nomen in Alcorano invenitur. Nomen eius in sex suris in fere 40 versibus dicitur.[5] Meryemana ("domus Mariae") in Turcia est locus peregrinationis Islamicus, qui etiam a peregrinis Christianis aditur.
Dogmata
recensere- Assumptio Beatae Mariae Virginis
- Immaculata Conceptio
- Maria Theotokos (Dei Genetrix)
- Perpetua virginitas Mariae
Maria in Religione Islamica
recensereMaria etiam in Alcorano nominatur.
Festa Mariae
recensereMultae sunt dies quibus Maria, Christi mater, celebratur.
Ecclesia Catholica
recensere- 1 Ianuarii Sollemnitas sanctae Dei Genetricis Mariae
- 11 Februarii Commemoratio B. Mariae Virginis de Lourdes
- 13 Maii Commemoratio B. Mariae Virginis de Fatima
- 31 Maii: Festum in Visitatione B. Mariae Virginis (Calendarium regionale pro terris Linguae theodiscae: 2 Iulii)
- 16 Iulii Commemoratio B. Mariae Virginis de Monte Carmelo
- 15 Augusti: Sollemnitas in Assumptione B. Mariae Virginis (sive Dormitio Mariae)
- 22 Augusti Memoria B. Mariae Virginis Reginae
- 8 Septembris: Festum in Nativitate B. Mariae Virginis
- 12 Septembris Commemoratio Ss.mi Nominis Mariae
- 15 Septembris: Memoria B. Mariae Virginis Perdolentis (olim Festum Septem Dolorum B.V.M.)
- 7 Octobris Memoria B. Mariae Virginis a Rosario
- 21 Novembris Memoria in Praesentatione B. Mariae Virginis
- 8 Decembris: Sollemnitas in Conceptione Immaculata B. Mariae Virginis
- Immaculati Memoria Cordis B. Mariae Virginis (Sabbato post dominicam secundam post Pentecosten)
Mensis Maius Mariae mensis habetur, mensis Octobris rosarii mensis.
Sunt duo festa Domini, quae saepe (etiam) inter festa Mariana numerantur:
- 2 Februarii Festum in Praesentatione Domini - olim In Purificatione B.M.V., in Ecclesiis Orientalibus Hypapante, in Canariis Insulis Candelaria, i.e. Festum Candelarum.
- 25 Martii Sollemnitas in Annuntiatione Domini, olim In annuntiatione B.M.V.
Ecclesiae Orthodoxae
recensere- 25 Martii Euangelismos (i. e. Annuntiatio evangeliii ad beatam Genetricem)
- 2 Februarii Hypapante (Praesentatio domini in templo)
- 15 Augusti (Dormitio sanctae Genetricis)
- 8 Septembris Dies natalis sanctae Genetricis
- 1 Octobris: Pokrov sive velum Sanctae Genetricis, i. e. festum patrocinii sanctae Dei Genetricis
- 21 Novembris Introductio sanctae Genetricis in templum
- Nonnullae ikones Dei Genetricis suum habent diem memorialem.
Notae
recensere- ↑ E.g., apud Johann Eberhard Scheifler, Vita Deiparae Concionatoria, Seu Conciones Doctrinales, Asceticae, & Veritates Practicae Marianae, centum quadraginta quatuor: De Conceptione, Nativitate, Nomine Annuntiatione, doloribus, Visitatione ac Purificatione, Excellentiâ, totâq[ue] Vita Deiparae, ac singulis Festivitatibus, nec non de Assumptione, Miraculis . . . de SS. Rosario, & . . . Cognatis S. Mariae Virginis (Brechenmacher, 1696), p. 1022.
- ↑ Bibellexikon: commentatio Mirjam; comm. lecta die 8 Martii 2015.
- ↑ Martin Bauschke, Der Sohn Marias: Jesus im Koran (Darmstadiae: 2013), 22.
- ↑ Vide lexica Lewis et Short et Dictionary of Medieval Latin from British Sources.
- ↑ Martin Bauschke: Der Sohn Marias. Jesus im Koran. Darmstadiae 2013. p. 22 s.
Bibliographia
recensere- Beinert Wolfgang, et al. 1984. Maria: eine ökumenische Herausforderung. Ratisbonae: Verlag Friedrich Pustet.
- Brown, Raymond, E. et al., eds. 1978. Mary in the New Testament. Fortress/Paulist Press. ISBN 0-8006-1345-7.
- Pelikan, Jaroslav. 1998. Mary Through the Centuries. Her Place in the History of Culture. Portu Novo: Yale University Press.
- Schalom, Ben-Chorin. 2006. Mutter Mirjam: Maria in jüdischer Sicht. Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus ISBN 3-579-05344-2.
- Scheifler, Johann Eberhard. 1696. Vita Deiparae Concionatoria, Seu Conciones Doctrinales, Asceticae, & Veritates Practicae Marianae, centum quadraginta quatuor: De Conceptione, Nativitate, Nomine Annuntiatione, doloribus, Visitatione ac Purificatione, Excellentiâ, totâq[ue] Vita Deiparae, ac singulis Festivitatibus, nec non de Assumptione, Miraculis . . . de SS. Rosario, & . . . Cognatis S. Mariae Virginis. Brechenmacher.
- Tumanov, Vladimir. 2011. Mary versus Eve: Paternal Uncertainty and the Christian View of Women. Neophilologus: International Journal of Modern and Mediaeval Language and Literature 95(4): 507-521. PDF.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mariam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |