Aperire sectionem principem
Simulacrum Iacobi minoris in cuiusdam fraternitatis baculo positum, circa annum 1850

Iacobus (Graece (Ἰάκωβος) fuit filius Alphaei et unus e duodecim apostolis ab Iesu Christo electis (Mt 10,3; Mc 3,18; Lc 6,15; Act 1,13). Tantum in apostolorum indicibus invenitur, ubi semper ultimus ponitur. Nihil aliud de eo in Novo Testamento narratur.

Iacobus ex patronymico ("Alphaei") ab alio Iacobo, qui Zebedaei filius nominatur, distingui potest.

De vita morteque nihil certi notum est.

AequationesRecensere

  • Iacobus Alphaei saepe cum Iacobo Minore aequatur, cuius ter in Novo Testamento mentio fit, semper una cum matre Maria (Mc 15,40: "Maria Iacobi minoris et Iosetis mater", Mc 16,1 et Mt 27,56: "Maria Iacobi"). Si recte, disputatur. In traditione ecclesiastica haec Maria cum "Maria Cleopae" in evangelio secundum Ioannem memorata (Io 19,25) aequabatur. Erant etiam, qui eam sororem germanam Mariae, matris Iesu, esse vellent, Cleopham autem fratrem sancti Iosephi.
  • Raro - et certe falso - Iacobus Alphaei cum Iacobo Maiore, quem traditio Iesu fratrem germanum esse vult, aequabatur.
  • Hieronymus Iacobum Alphaei, ut cum Iacobo Iusto (Gal 1,19) aequaretur, proposuit, praeterea verbum "frater" "sobrinus" interpretatus est. Hieronymi opinio in Ecclesia Catholica praevalebat,[1] cum Ecclesiae Orientales, Ecclesiae Orthodoxae et Protestantes Iacobos distiguere solent.
  • Traditio Iacobum Alphaei auctorem Epistulae Iacobi esse vult, sed quem vere hanc epistulam scripsisse parum constat.

Attributum iconographicumRecensere

Cum Iacobus, Iesu frater, clava occisus sit, etiam apostolus Iacobus a saeculo duodecimo (ecclesia cathedralis Arbensis, Dania) clavam gerens demonstratur, postea etiam contum fullonicum.

Dies festusRecensere

NotaeRecensere

  1. Saint James the Less in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  2. Iacobus minor in "Ökumenisches Heiligenlexikon"

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Iacobum Minorem spectant.

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum, et Ioannem, Philippum, et Bartholomaeum, Matthaeum, et Thomam, Iacobum Alphaei et Simonem qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. (Lucas 6:13-16, Vulgata)