Ecclesia Evangelica Germaniae

foederatio 20 ecclesiarum lutheranarum, reformatarum ac unitarum in Germania

Ecclesia Evangelica Germaniae[1][2] (Theodisce Evangelische Kirche in Deutschland[3], acronymo EKD) est foederatio 20 ecclesiarum sui iuris, vel lutheranarum vel reformatarum vel unitarum, condita anno 1946.

Sedes ecclesiae Hannoverae.
Pars evagelicorum in numero incolarum Germaniae anno 2011.

Communia sociis Ecclesiae Evangelicae Germaniae sunt Symbolum Apostolorum ac Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum, et omnes e reformatione ortae sunt, sed aliter multas traditiones theologicas accipit.

Quamquam etiam motus conservativi in illa ecclesia exstant, plerumque liberalis est. Ita creationismum reicit et ordinationem mulierum accipit; 14[4] inter 20 ecclesias socias nuptias hominum eiusdem sexus celebrant.

Ecclesiae foederataeRecensere

Fines 20 ecclesiarum sociarum plerumque sunt illi civitatium provinciarumve anni 1815.

ecclesia socia confessio numerus fidelium
(die 31 Decembris 2017)
numerus paroeciarum numerus circulorum sedes situs in Germania
Ecclesia Evangelica Anhalti[de] unita 32 611 150 5 Dessavia-Roslavia  
Ecclesia Evangelica Badeniae[de] unita 1 156 407 630 29 Carolsruha  
Ecclesia Evangelica Lutherana Bavariae[de] lutherana 2 370 179 1 531 68 Monacum  
Ecclesia Evangelica Berolini, Brandenburgi et Lusatiae Superioris Silesiensis[de] unita 962 569 1 504 35 Berlin  
Ecclesia Lutherana Brunsvici[de] lutherana 334 951 414 13 Guelpherbytum  
Ecclesia Evangelica Bremensis[de] unita 193 099 61 0 Brema  
Ecclesia Evangelica Lutherana Hannoverae[de] lutherana 2 579 722 1 366 57 Hannovera  
Ecclesia Evangelica Hassiae et Nassoviae[de] unita 1 549 .255 1 175 47 Darmstadium  
Ecclesia Evangelica Hassiae Electoralis Valdecique[de] unita, lutherana et reformata 812 273 894 26 Cassella  
Ecclesia Lippiensis[de] reformata et lutherana 159 396 72 5 Detmolda  
Ecclesia Evangelica Germaniae Centralis[de] unita 712 064 3 315 38 Magdeburgum, Erfordia  
Ecclesia Evangelica Lutherana Germaniae Septentrionalis[de] lutherana 2 027 751 1 104 14 Kielia, Suerinum  
Ecclesia Evangelica Lutherana Oldenburgi[de] lutherana 411 595 123 6 Oldenburgum  
Ecclesia Evangelica Palatinati[de] unita 515 627 431 20 Spira  
Ecclesia Evangelica Reformata[de] reformata 173 305 142 11 Leer (Frisia Orientalis) haud territorialis
Ecclesia Evangelica Rhenaniae[de] unita 2 544 325 755 38 Dusseldorpium  
Ecclesia Evangelica Lutherana Saxoniae[de] lutherana 689 858 766 25 Dresda  
Ecclesia Evangelica Lutherana Schaumburgi-Lippiae[de] lutherana 51 234 22 2 Bocensis  
Ecclesia Evangelica Vestfaliae[de] unita 2 236 897 623 31 Bilivelda  
Ecclesia Evangelica Virtembergiae[de] lutherana 2 022 740 1 373 48 Stuttgardia  
 
Tabula ecclesiarum sociarum.

NotaeRecensere

  1. Henricus Lotharius Barth, Papa Iohannes Paulus II.: sitne Sanctis sine mora ascribendus, Dettelbach, anno 2007 (pag. 86 apud Google Books).
  2. "Evangelicus" in contextu Theodisco omnes Protestantes designat, vide etiam Corpus Evangelicorum et Evangelismus - Ambiguitas nominis.
  3. Ad pedem litterarum Ecclesia Evangelica in Germania.
  4. Mense Ianuarii 2020.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Evangelicam Germaniae spectant.
Communitates cultus cosomotheoriaeque agnitae corporatione publica in Germania
Catholici Romani · Evangelici · Iudaei · Humanistae
(plurimae aliae parvae exstant)