Dormitio Sanctae Dei Genetricis

(Redirectum de Dormitio Mariae)

Dormitio Sanctae Dei Genetricis (Graece Κοίμησις τῆς ὑπεραγίας Θεοτόκου, Slavonice Ѹ҆спе́нїе Пресвѧты́ѧ Богоро́дицы) sollemnitas Ecclesiae Orthodoxae ad mortem Mariae pertinens est. In Ecclesiis Orthodoxis Graecis die 15 Augusti calendario Gregoriano (vel Neo-Iuliano), in Ecclesia Orthodoxa Russica die 15 Augusti calendario Iuliano (scilicet 28 Augusti Gregoriano) celebratur. Saeculo V vel VI constituta est. Non negat Ecclesia Orthodoxa Matrem Dei in caelum assumptam esse, sed praemulta templa orthodoxa, saepe et cathedralia, Dormitioni et non Assumptioni Dei Genetricis consecratae sunt.

Icon Dormitionis ex Ecclesia Dormitionis in Condopoga, anno 1774 picta

In iconibus quoque non, ut in praeclaris picturis ecclesiarum catholicarum, Maria quasi triumphans in caelum ascendens et a choro angelorum santaque Trinitate accepta, sed in lecto moriens Christo animam eius ut infantem fasciis involutum portante ostentatur. Haec scena cum apostolis lectum circumstantibus accurate legendis et narrationibus evangeliorum apocryphorum respondet, e quibus festum ipsum ortum et explicatum est. E quibus deprompta verba dei Genetricis morientis repetentes fideles in exapostelario[1] cantant: "Apostoli convenientes huc e finibus terrae, sepelite corpus meum! Et tu, mi fili deus, accipe animam meam!" Diebus festivis hunc diem sequentibus finitur in ritu Byzantino annus ecclesiasticus, qui die 1 Septembris diebus praeparatoriis festi natalis Mariae (die 8 Septembris) incipit.

Nexus externi

recensere
  • Ἡ Ἑορτὴ τῆς Κοιμήσεως (De Sollemnitate Dormitionis) (Neograece)
  1. Exapostelarium est canticum sollemne officii nocturni.