Hypapante (Graece Ἡ Ὑπαπαντὴ τοῦ Κυρίου, scilicet Latine Susceptio vel Occursio Domini[1]) festum est Christianum. Unum e duodecim festorum principalium Orthodoxorum est. In Ecclesia Catholica Praesentatio Domini nominari solet. Die 2 Februarii Calendario Iuliano (scilicet 15 Februarii Gregoriano) ab ecclesiis Orthodoxis celebratur. Occursio vel Susceptio dicitur, quod Simeon sacerdos Familiae Sacrae obviam venit et Christum suscepit, qua de causa Symeon Dei susceptor[2] appellari solet.

Susceptio Domini (e Menologio Basilii II, saeculi XI)

NotaeRecensere

  1. Regina D. Schiewer, Die deutsche Predigt um 1200: Ein Handbuch, p. 46.
  2. Симеон Богоприимец. (Russice)

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere