Duodecim festa principalia Orthodoxa

Duodecim festa principalia Orthodoxa (Graece: Δωδεκάορτον) ex octo festis Iesu Christo dedicatis et quattuor festis, quibus Virgo Maria (Θεοτόκος) celebratur, consistunt. Festum resurrectionis Iesu Christi, Pascha dictum, ut festum maximi momenti "festum festorum" vocatur.

Duo sunt genera festorum: Festa mobilia atque fixa. Fixa singulis annis eodem die occurrunt, cum mobilia quotannis varient. Mobilia a die paschali deducuntur, quare cyclus festorum mobilium cyclus paschalis appellatur.

Index festorum

recensere

Index Calendario Gregoriano respondet. Pars ecclesiarum Calendarium Iulianum (sive antiquum) sequitur; quod si ita est tredecim dies addendi sunt: Nativitas Beatae Mariae Virginis exempli gratia non in die 8 Septembris, sed in die 21 Septembris celebratur.

Praeter duodecim festa principalia in Ecclesiis Orthodoxis sunt alia quinque festa maiora:

Structura festorum

recensere
  • Resurrectio Domini festum est maximum;
  • Octo festa Domini principalia et
  • Quattuor festa Mariae principalia;
  • Quinque alia festa maiora:
 
Resurrectio Domini
 
Nativitas
 
Hypapante
 
Baptisma
 
Transfiguratio
 
Introitus in Hierosolyma
 
Ascensio
 
Pentecoste
 
Exaltatio Crucis
 
Nativitas Dei genetricis
 
Praesentatio Dei Genetricis
 
Annuntiatio
 
Dormitio
 
Nativitas Ioannis Baptistae
 
Circumcisio Domini
 
Decollatio Ioannis Baptistae
 
Dies Petri et Pauli
 
Patrocinium Dei Genetricis

Nexus interni