Exaltatio Crucis (Graece ἡ ὕψωσις τοῦ Σταυροῦ) festum est Christianum, quod ab ecclesia Catholica die 14 Septembris, ab ecclesiis Orthodoxis 14 Septembris Calendario Iuliano (scilicet 27 Septembris Gregoriano) et ab ecclesia Armena die Domini, quae inter 11 et 17 Septembris incidit, celebratur. Unum e duodecim festorum principalium Orthodoxorum est.

Exaltationis Crucis icon e Musaeo Allensteniano

HistoriaRecensere

Crux Christi a sancta Helena Hierosolymae anno 326 inventa est. Exaltationis eius festum institutum est anno 335, quo initiata est Ecclesia Resurrectionis Domini Hierosylomitana[el]; dedicatio vero incidit in 13 Septembris. 13 Septembris profestum Exaltationis est, et per octo dies celebratur[1]. In officio liturgico diei canitur canon a sancto Cosma Melodo[el] hymnographo conscriptus.

NotaeRecensere

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 223. (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Exaltationem Sancti Crucis spectant.