Transfiguratio
Transfiguratio Domini (Graece Μεταμόρφωσις τοῦ Κυρίου) in monte Thabor facta, in Evangeliis synopticis[1] descripta est.
secundum Matthaeum | secundum Marcum | secundum Lucam |
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius | et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem | factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum |
et ducit illos in montem excelsum seorsum | et ducit illos in montem excelsum seorsum solos | et ascendit in montem ut oraret |
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix | et transfiguratus est coram ipsis et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere | et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens |
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes | et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu | et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias visi in maiestate |
respondens autem Petrus dixit ad Iesum | et respondens Petrus ait Iesu | et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem; Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros, qui stabant cum illo, et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum |
Domine bonum est nos hic esse | rabbi bonum est hic nos esse | praeceptor bonum est nos hic esse |
si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum | et faciamus tria tabernacula, tibi unum et Mosi unum et Heliae unum (non enim sciebat quid diceret, erant enim timore exterriti) | et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae, nesciens quid diceret |
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens | et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens | haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem et vox facta est de nube dicens |
hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite | hic est Filius meus carissimus audite illum | hic est Filius meus electus ipsum audite |
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde | et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum | et dum fieret vox inventus est Iesus solus |
Memoria Transfigurationis ab Ecclesia Catholica die 6 Augusti calendario Gregoriano, ab Ecclesia Orthodoxa die 6 Augusti Calendario Iuliano (i.e. 19 Augusti Gregoriano) colitur.
Praeterea haec lectio de transfiguratione in ecclesiis catholicis quotannis in secunda die Dominica quadragesimali profertur, idque eo modo, ut in serie lectionum A secundum Matthaeum, in B secundum Marcum, in C secundum Lucam legatur: ad animos fidelium componendos in passionem Iesu. Similiter in contacio liturgiae Divinae byzantinae in festo ipso transfigurationis cantatur: "[...] et discipuli gloriam tuam viderunt [...], ut te crucifixum conspicientes passionem voluntarie te passum esse cognoscant."
In Russia festum Transfigurationis Salvatorem malorum[2] nominari solebat; hoc die mala nuper collecta in ecclesiam collata et benedicta sunt.